Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Juric, Sime (1915-2004) [1971, Zagreb]: Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica, 1646 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- VIa --

Haec idcirco silentio praetermittenda non censui, quod sunt quidam exteri viri, litteris et rebus politicis dediti, qui singulare studium linguae Latinae apud maiores nostros perverse interpretari non desinunt.

Memoratu dignum est Croatas in politicis et diaetalibus negotiis sermone Latino diutius quam omnes alios Europae populos usos esse, nempe usque ad diem 23. Octobris 1847. Is enim sermo in nationali libertate asserenda et linguis Germanica et Hungarica, quae iis imponebantur, propulsandis magno iis adiumento fuit.

E litterarum hereditate, quae apud Croatas lingua Latina conscripta est, in apposito elencho opera usque ad medium praeteritum saeculum typis edita recensere aggressus sum. Hic autem non solum ea opera intelligenda sunt, quae a Croatis proprio marte Latine condita sunt, verum et illa, quae ab iis e qualibet lingua in Latinum translata sunt quaeve auctores Croatici commentariis vel notis Latinis illustraverunt sive denuo domi vel alibi ediderunt. In hoc opere concinnando non mihi proposui texere prolixiorem catalogum historico-criticum vel bibliographiam plenam, quam dicunt, librorum id genus, sed pro viribus recensere opera cognitione potissime digna, quod studiosis Lexico latinitatis recentioris aetatis Iugoslaviae condendo vacantibus inserviret.

Cum autem apud nos, quod ego sciam, nemo adhuc provinciam istam exantlaverit, licet sperare, deficientibus aliis subsidiis bibliographicis, hunc indicem ceteris quoque viris doctis alicuius utilitatis fore.

Ut nunc res est, absolutam litterarum Latinarum Croatiae bibliographiam ad praesens confici non posse persuasum mihi habeo. Litterarum populi Croatici hereditas diversissimis de causis tam distracta est, ut ad omnium librorum editiones comparandas plurimorum eruditio et longa indefessaque indagatio requirantur. Si hic labor ad elaborandam Latinitatis Croaticae bibliographiam, quae jam dudum in votis multorum est, vel minimum contulerit, id mihi satis superque erit.

Res, quae in hoc indice compendiario stilo referuntur, e nonnullis bibliothecis et archivis variorumque scriptorum auctoritate erutae sunt. Fons uberrimus in colligendis notis mihi fuit Bibliotheca nationalis et universitaria Zagrabiensis, quae inter veterum librorum Croaticorum possessores omnibus longe praeeminet. Librorum collectioni addendi sunt ingentes illi catalogi Bibliothecae Musaei Britannici et Bibliothecae nationalis Galliae, typis editi, tum notissima opera bibliographica in calce huius Indicis memorata C. Estreicheri, G. Petrik. C. Szabó, J. Szinnyei, M. D. Grmek, ceterorum, quae in ea bibliotheca asservantur quaeque mihi ad supplendas lacunas maximum subsidium praestiterunt. Aliae bibliothecae et archiva, quae pro! brevissimo tempore adire potui, sunt: Bibliotheca metropolitana Zagrabiensis, Bibliotheca Academiae

Vade retro

Vade porro


Juric, Sime (1915-2004) [1971, Zagreb]: Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica, 1646 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.