Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Juric, Sime (1915-2004) [1971, Zagreb]: Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica, 1646 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- Vb --

modo communis dici potest, sed lingua tantum cultorum virorum. quibus in scholis cum labore discenda erat.

In his condicionibus orta sunt apud Croatas multa opera lingua Latina conscripta (magna ex parte inedita), quae rei publicae litterariae totius Europae nunc quoque decori sunt. Scriptores Croatici, qui sermone Latino scripserunt, nullum genus scribendi a se alienum putabant. Eorum id genus opera tam multa sunt, ut a quodam nostro viro docto vetustiores Croatarum litterae optimo iure bilingues, i.e. Croaticae et Latinae dictae sint. Si in hac Croatarum elegantissima Latinitate scribentium multitudine quaeras, cuinam palma danda sit, auctoribus, qui saeculo XVIII primisque triginta annis saeculi XIX floruerunt et quorum plerique Ragusii nati sunt, illam prae ceteris deberi invenias. Hi enim scriptores in adhibenda lingua Latina tantam cognitionem, praestantiam nitoremque exhibuerunt, ut ab universis fere eiusdem temporis viris eruditis uno ore celeberrimis veteribus scriptoribus aequiparandi dicerentur.

Facere non possum, quin hic magnum numerum nostratium, qui lingua Latina usi sint, meliorem vitae partem, immo omnem vitam in diversis Europae partibus transegisse atque patriae suae parum profuisse, dolenti animo commemorem. Verumtamen cum plurimi eorum acerrimi ingenii essent litterisque ac studiis impigram operam navarent, tantam apud exteras nationes famam sibi conciliaverunt, ut patriae suae gloriam non parum auxerint. Inter hos nostros linguae Latinae cultores multi ardentissimo patriae amore enituerunt. Testantur id verba Nicolai Modrussiensis, assertoris liturgiae glagoliticae, Georgii Sisgorei, Marci Maruli Spalatensis, Simonis Begnii ceterorumque oratorum populi Croatici, qui apud aulas Europaeas auxilium contra immanissimum Turcam implorabant, Antonii Verantii, Matthiae Flacii Illyrici, Dominici Zavorei, Vincentii Priboevi, Stephani Gradii,.Pauli Ritteri, Rogerii Iosephi Boskovich, Titi Brezovatsky, Pauli Stoosz, Francisci Millashinovich, Josephi Georgii Strossmayer, plurimorum ceterorum. Anonymus Dalmata (Cyllenius Dalmaticus e civitate Macarensi) circa annum 1840. ore Pauli Stoosz Latine canit:
Me natale solum retinet, me patria cara
Dulce ligat, vinctumque fovet mihi pectus in ulnis
Mater amata suis, et non nisi moesta cupressus
Dum superincumbens tumulo mea fata dolebit,
A se divulsum me natio cara videbit.

1 V. Gortan. Klasična gimnazija i naša kulturna baština. (Zbornik Zagrebačke klasične gimnazije. Zagreb, 1957., str. 85.).

Vade retro

Vade porro


Juric, Sime (1915-2004) [1971, Zagreb]: Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica, 1646 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.