Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Juric, Sime (1915-2004) [1971, Zagreb]: Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica, 1646 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- Va --

PRAEFATIO AUCTORIS IN TOMUM I

Studium litterarum Latinarum ad cultum atque humanitatem populi Croatici cognoscenda maximi momenti est. Quid enim hic populus ab adventu suo in Haemi paeninsulam usque ad hodiernum diem doctrinae atque humanitati praestiterit, neutiquam recte aestimare poteris, si incredibilem fere eius Latine scribendi diligentiam exceperis. Ineunte saeculo VII ae. v. sede e Transcarpathicis regionibus translata in fines Dalmatiae, Pannoniae, Histriae, regionum quas olim Romani insederant, ubi tunc quoque sermo Latinus magna in parte terebatur, maioribus nostris statim usus cum idiomate Latino intercessit. Latine enim communicabant inter se incolae maritimarum urbium, Latina scribebantur mandata et resolutiones auctoritatum Francorum, ea erat lingua tum potentissimae ecclesiae Romanae. Mirandumne est, quod in Croatia quoque - non aliter ac in aliis Europae occidentalis regionibus - his remotissimis temporibus sermo Latinus ad solemniora rei publicae negotia tractanda adhibebatur quodque antiquissimae inscriptiones lapidariae Croaticae aliaque documenta cancellariae aulicae Croatarum lingua Latina exarabantur?

Quod vero initio ob necessitatem factum est, procedente tempore et politioribus saeculis in consuetudinem venit. Non neglecta lingua vernacula (quam semper quovis sacrificiorum genere defendere parati erant) Croatae altiorum coetuum linguam Latinam tamquam alterum sermonem patrium adamaverunt et apud se civitate donaverunt. Caeterum cognitio linguae Latinae maioribus nostris utilissima erat, quia ei tantum, qui Latine sciebat, aditus ad liberalia studia aperiebatur viaque ad exteras quascunque terras patebat.

Quamque brevi toti nationi Croaticae ter quaterve saeculis diuturna et gravissima bella cum Turcis gerenda erant, maiores nostri nec inter arma commercium cum Ciceronis lingua intermiserunt. Ludi, gymnasia, academiae, quae volventibus annis variis in urbibus »reliquiarum« Croatiae constituebantur, bonarum artium et latinitatis sacraria exstiterunt. Sermo Latinus Croatis quasi publicus evasit. Inde factum est, ut universa fere iuris publici ac privati monumenta (leges et articuli diaetales, diplomata, acta iudiciaria et notaria, litterae privatorum) longo saeculorum tractu Latine scriberentur. Haec lingua adhibebatur in curiis, tribunalibus, in foris, in publicis congregationibus, in scholis, quin etiam in familiaribus et privatis congressibus. Sacerdotes, nobiles, cives, milites, docti indoctique omni ope nitebantur, ut Latinis litteris instituerentur Latinoque sermone assuescerent. Non videbatur, ut Ciceronis verbis utar, tam praeclarum esse scire Latine, quam turpe nescire. Nihilominus lingua Latina, quippe quae plebis non propria fuerit, apud Croatas nullo

Vade retro

Vade porro


Juric, Sime (1915-2004) [1971, Zagreb]: Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica, 1646 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.