Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Juric, Sime (1915-2004) [1971, Zagreb]: Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica, 1646 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- VIb --

Slavorum meridionalium Zagrabiensis, Bibliotheca conventus Fratrum minorum Ragusii, Bibliothecae scientiarum Ragusii, Spalati, Iaderae, duo Archiva historica Iaderae et Zagrabiae. Auctor huius indicis, parvo spatio ad perficiendum opus sibi relicto, ex memoratis thesauris librorum non omnia depromere et invisere potuit, ut voluerat, sed non raro ex catalogis ipsis ei hauriendum fuit. Simili modo, quae ex singulis auctoribus deprompserat, deficientibus ipsis libris aliisve testimoniis, recognoscere nequivit, sed, ut invenerat, retulit.

Quae omnia si benevolus lector, aequus rerum aestimator, recte consideraverit, spero fore, ut multis, quae in hoc indice minus elaborata videantur, benigne indulgeat. Nihilominus in hoc elencho plurima nova adducuntur, quae litterarum Croaticarum historiae adhuc latuerunt. Lacunis enim supplendis imprimis operam navandam censui ad bibliographiam nostram id maximi momenti esse existimans.

Doleo, quod (licet consulto id fecerim) hunc in censum inserere omisi quosdam scriptores, qui a Croatia oriundi extra Croatiam vixerunt et quorum vita et opera accuratiore perscrutatione indigent, puta Franciscum Nigrum, Julium Camillum Delminium, Juvencum Caelium Calanum Dalmatam, quaedam familiae Kollonitschianae membra, Georgium Horvath-Stansithium, Martinum Georgium Kovachich ceteros nec non alieniigenas quosdam, qui apud nos degentes nostraque merentes stipendia doctrina et eruditione claruerunt. Quae omnia supplementis subsequenter adici poterunt.

De norma, quam in recensendis libris adhibui, haec moneo: Nomina auctorum forma usitatissima et orthographia horum temporum afferuntur, ad quam formam lector semper ab aliis formis remittitur. Ne huius elenchi ambitus ultra modum augeretur, titulos librorum non integros exscripsi, sed partes minoris momenti, quas ad agnoscendum opus vel operis editionem supervacaneas arbitratus sum, abbreviari vel prorsus omittere non dubitavi. Resecta notis ... ubique indicantur. Ubicumque cognitum habui locum editionis, nomen typographi vel eius cuius impensis liber impressus est, annum editionis formamque libri, numerum paginarum vel foliorum exhibenda curavi.

Singulis editionibus notas adieci paucas, quas ad quaedam illustranda vel detegenda utiles iudicavi. In conscribendis notis usus sum sermone Latino, quo exteris quoque viris usus huius indicis commodior fieret.

Oro et rogo benevolos lectores, quae hoc in opere emendanda vel supplenda animadvertant, ut vel ipsi suppleant vel me certiorem facere dignentur, quo prius in supplementis edendis addi et corrigi possint.

Omnibus, qui in perficiendo hoc elencho quolibet modo me adiuverunt, praecipue doctori Aurelio Herkov, gratias ago maximas.



Vade retro

Vade porro


Juric, Sime (1915-2004) [1971, Zagreb]: Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica, 1646 verborum [genus: prosa - praefatio] [numerus verborum] [juric-s-praefatio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.