Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kravar, Miroslav (1914-1999) [1966, Roma]: Oratio in conventu Latinis litteris linguaeque fovendis, versio electronica, 712 verborum [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [kravar-m-oratio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 183 --

ephemeride semestrali "Živa antika" (id est "Antiquitas viva"), quae Scupis iam sedecim annos editur, iudicari potest. Hoc rerum statu scientia linguae Latinae magis magisque singulis artibus atque disciplinis servire incipit: historiae, archeologiae, philosophiae, medicinae, iurisprudentiae etc. Quid mirum, si in aetate technica viventes studia antiquitatis e scholarum scamnis paulatim recedere videmus atque magis magisque in alias provincias transire? Nostrum certe est summa ope niti, ut omnia quae veteres nobis memoria tradiderint ab oblivione vindicemus, sed tempora mutata monere videntur novis quibusdam itineribus opus esse, quae nos ad hanc metam perducant, eoque magis, quod in variis nationibus non eaedem sunt vitae condiciones, quae studia nostra vel provehere vel retardare possint.

Haud sane dubium est, quin hic Conventus, sicut alii eiusdem generis coetus, quippe qui hac in re auctoritate plurimum valeant, efficere possint, ut in studiis Latinis provehendis multa in commune statuantur. In his mihi eae sententiae maximi momenti esse videntur, quae hac in re ad omnium nationum unitatem pertinent. Qui enim fines sint destinandi, quae methodi adhibendae, quae auxilia petenda, hoc potissimum loco deliberandum esse censeo.



Vade retro

Vade porro


Kravar, Miroslav (1914-1999) [1966, Roma]: Oratio in conventu Latinis litteris linguaeque fovendis, versio electronica, 712 verborum [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [kravar-m-oratio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.