Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kravar, Miroslav (1914-1999) [1966, Roma]: Oratio in conventu Latinis litteris linguaeque fovendis, versio electronica, 712 verborum [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [kravar-m-oratio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 182 --

Hoc eo libentius faciam, quod haud silentio praetereundum est etiam Slavorum multas nationes intra Latinitatis moenia iam diu vitam agere.

Dies me deficiat, si ordine exponere velim, quam abundanter olim in urbibus Slavorum meridianorum, imprimis apud eos, qui ad occidentem vergunt, studia classica floruerint, quae praeclara scriptorum studiosorum sapientium ingenia contenderint, ut Latini sermonis usum conservarent atque propagarent, quotque opera hac lingua edita cum Latinas tum etiam Slavicas litteras locupletaverint. Nam eo tempore lingua Latina apud nos non solum in Ecclesia aut in schola, sed etiam in tota fere vita publica complures utebantur. Quae condicio usque ad prima saeculi undevicesimi decennia permansit. Tum autem rerum mutatione facta, quae in multis Europae gentibus nationis conscientiam excitaverat, etiam Slavorum populi, qui antiqui Illyrici regiones incolebant, tamquam diuturno quodam somno exciti, ad patrii sermonis studia se contulerunt atque eum, quamvis etiamtum maxima ex parte sub alienorum dicione atque imperio essent, tamen magis magisque colere eoque in propriis litteris multo latius multoque aptius quam antea uti coeperunt. Quo factum est, ut lingua Latina nullo iam modo eum honoris locum retinere posset, quem antea habuerat.

Haec ego omnia nimis vetera satisque cognita praetereo, ut ad hodiernum studiorum Latinorum statum veniam.

Inter duo bella universalia in Vetere Iugoslaviae regno duo erant scholarum genera, in quibus discipuli puerili aetate lingua litterisque Latinis instruerentur: alterum erat gymnasium classicum, in quo praeter linguam Graecam etiam Latina discebatur, cuius studio octo anni tribuebantur, alterum vero gymnasium reale dictum, ubi eadem studia tantum superius quadriennium occupabant. Quorum in altero ex auctoribus Latinis hi praecipue scriptores legebantur: Caesar, Sallustius, Cicero, Livius, Tacitus, poetae Ovidius, Vergilius, Horatius; in altero autem eorundem auctorum loci selecti. Quod ad magistratus linguae litterarumque Latinarum erudiendos attinet, huic rei seminaria classica apud facultates philosophiae quattuor Universitatum operam suam navabant: Aemonensis, Zagabriensis, Singidunensis, Scupensis.

Neque deerant controversiae, sicut in aliis orbis regionibus, de classicorum studiorum utilitate, in quibus saepenumero acriora verba in gymnasium classicum audita sunt, quamquam id radicitus tolli nequibat.

Postea vero, in nova iam rei publicae ratione, quae post alterum bellum universale est constituta, multa sunt in scholarum provincia partim renovata partim funditus mutata. Multae novae scholae et quaedam novae Universitates ortae sunt, aliquot vetera gymnasia classica sunt clausa, nonnulla nova aperta, sed ita tamen, ut omnium numerus minor esset quam ante bellum. Praeterea in gymnasio quod dicitur communi biennium tantum linguae Latinae consecratur, quo fit, ut litteris non solum Latinis sed etiam omnino classicis in singulos annos minus studeatur. Cuius rei causas si quaerere velis, duas forsitan invenias, quae adulescentium animos maxime ad hoc studiorum genere deterreant: unam celerrimum scientiarum progressum, cuius omnes testes sumus, alteram vero novam civitatis rationem, quae eas praecipue artes curat, quae ad novam rem publicam aedificandam pertinere videntur.

Quod autem ad ipsas antiquitatis disciplinas, quae philologia classica continentur, eae nihilominus in Universitatibus strenue coluntur, ut ex

Vade retro

Vade porro


Kravar, Miroslav (1914-1999) [1966, Roma]: Oratio in conventu Latinis litteris linguaeque fovendis, versio electronica, 712 verborum [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [kravar-m-oratio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.