Mazuranic, Ivan [1957, Split]: Mors Smail-Agae Cengic, versio electronica, Verborum 6318, versus 916, ed. Bakovic, Ivan [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [mazuranic-bakovic-mors.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 28 --
Quo gressu facili procedit, respice, frater,
Per perturbatas velut auras nare videtur - 700
Ulterius censes illum procedere cogi -
Dum pedibus nocturna ducentis cetera turba
Alipedis gressus eius vestigia calcat.
Forsitan ille timet terrorem noctis opacae
Et cupit hospitii comis contingere portam. 705
Sed iam tunc fulgor vibratus ab aethere primus
Aspexit latitans agmen post papiliones
In stationes tres positum, quo fortius esset.
Ac illic stetit agmen opacum fulmen ut instans,
Aut exardescens veluti Vulcania spuma, 710
Quae ruit in vallem de ignitis montibus hora,
Qua nil curantes homines dant membra quieti.
Immotum manet et voces aure aucupat agmen,
Ut cognoscat ubi dominus det lumina somno,
Sed nullam vocem captat, nisi quod petulanter 715
Et propere notus Safer sociique cachinnant
Praelibantque graves cruciatus Christiadarum.
Aga sedet magno sub papilione: tabacum,
Coffeam ac auras alternis haurit Averni.
Sub cidari fronti rugas induxerat atras, 720
Et sub ea quasi nube heroica lumina texit
Atque silet mutus. Permulta recogitat Aga:
Ornatos gladios, pulchras iuvenesque puellas,
Venatus, aurum, falcones bellaque saeva,
Heroes Montis Nigri palosque tremendos, 725
Subtiles hastas quoque letiferasque sagittas;
Exarsitque deinde furens ut vivida flamma:
Dedecori tali forti est urgere tributum,
Non cumulare illud, vibrantem coniicere hastam
Et non icere metam, et eo magis obcaecare 730
Pro vulgo Turcas, ut vulgus rideat illum.
Exarsit Smail-aga furens ut vivida flamma;
Mazuranic, Ivan [1957, Split]: Mors Smail-Agae Cengic, versio electronica, Verborum 6318, versus 916, ed. Bakovic, Ivan [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [mazuranic-bakovic-mors.xml].
|