Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 217 --
Funebri absque ullo laevâ tumulatus honore.
Sic quae se ad caelum humana superbia tollit,
Plectitur, exemplum venientibus utile saeclis. 175
Disce, insane Macon, legem qui ponis in armis,
Usque regi humanos divino numine casus,
Incassum et proprio mortales robore niti.
Sol ubi non radiat, mortalia lumina caeca.
Ut solium ascendas, alieno sanguine fuso 180
Sic agis, Omnipotens veluti non cuncta videret,
Dum fato tribuis, quidquid contingit in orbe,
Humano arbitrio libertas tollitur omnis.
Te propter pereant ut subdita saecla libenter,
Effugere affirmas nullum quod volvere fata, 185
Quemque domi, aut bello debere occumbere morti,
Impia ius aequum violas Othmana tyrannis,
Dum regnum extendis lati ad confinia mundi.
Per te mortales Caesar supereminet omnes,
Atque sua effigies, quin est venerabilis umbra. 190
Arbitrio ille animas, regit idem et corpora gentis,
Inque suam faciem dignatur cernere nemo.
Quoquo se vertat, sua magna potentia fulget,
Cuiusque est vitae, fortunae atque arbiter ille,
Ceu legem statuit, quod fert suo corde voluntas. 195
Hunc trepidant proceres, dum iussa suprema facessunt,
Caesareo et gaudent si fors iugulentur ab ense.
Illum quisque humilis colit, ac veneratur, et illi
Qui sacer in vitâ, post mortem templa dicantur,
Et magis ut firmo nitatur cardine sceptrum, 200
Terrore implevit gentes, et caetera regna.
At tua falsa brevi legum mandata peribunt,
Dissipet inferni nam lex divina tenèbras.
Mandas, Caesar ubi solium conscendit avitum,
Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
|