Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 158 --
Aethereas dextrâ retinens quem ducit ad auras.
Perculit alma dies KOREVSKI lumina fessa,
Vivida quae nequeunt radiorum spicula ferre,
Hinc videt haud quemquam, nec scit quâ parte moretur. 240
Vultus pallorem lumen, maciemque retexit.
Heros in putri tabescens carcere lungûm
Tam mutatus erat, nemo ut dignosceret illum.
Humanos simulans RISVANUS pectore sensus.
KOREVSKUM in proprias deducit sedulus aedes. 245
Quampotis ut curis in pristina redderet ipsum,
Eoo tinctum fuco, et fragrantibus undis
Sublevat, et vires amissas sufficit illi.
Exutum hinc humili, quo tunc tegebatur, amictu,
Indui eum voluit splendentem more Polono, 250
Pallium et auratum tergo super addere, donum
Quod fuit OSMANI, quaesiti et pignus honoris.
Talibus exuviis ornatum Caesaris illum
Ad solium duxit, lectam procerumque coronam,
Cui comes it coniux cunctis incognita, quippe 255
Induta Hungaricum puer apparebat amictum.
Lumina sed postquam Caesar defixit in illam,
Os bellatricis dignovit protinus acre,
Hastata ante annum castris quae exibat apertis,
Atque ipsum coram turmis in bella ciebat. 260
Flagitat hinc cupidus, curnam mutaverit illa
Foemineam vestem, fraudem et simularit iniquam.
Conscia nullius culpae, vultuque modesto
Libera sensa animi pandens sic ora resolvit,
Sponsa ego KOREVSKI, quam cernis, maxime Caesar. 265
Intemerata fides stabili nos iunxit amore.
Illum quum novi ferratâ compede vinci,
(Haec quoties memoro, trepidant formidine corda),
Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
|