Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 21 --


Victoris nomen dum gloria tollit ad astra. 45
Aut celeraret equo terrae per lata viator,
Navita seu pelagi ratibus freta vasta secaret,
Othmanidum ob cladem praeclarum laude canebat,
Laeta cohors mensis convivia sive pararet,
Upilio aut ageret pecudes ad pascua nota, 50
Odrysii imperii clamabat voce sonanti
Eversorem illum: ventorum didita pennis
Orbem per totum praenuncia fama volabat,
Ut rex OSMANI gladios, et fregerit hostes.
Sol vero auratis nomen, quod gloria servet, 55
Inscripsit radiis caeli super aethera summa,
Nempe monens Eoum, ut sterneret ille draconem,
Pelleret atque Tyrâ Iovis ales victor ad Istrum.
Dum tacito haec iuvenis volvit sub corde superbus,
Angitur, atque dolet, ratus istis laudibus esse 60
Se laesum alterius. Tibi nunc, Rex inclyte, clamat,
Haud equidem invideo, palmam tibi fata dedere,
Nec mage me cruciat, tibi quod fortuna secunda,
Quodque adversa mihi, nulli vitare potestas,
Namque datur sortem, rerum quam destinat auctor. 65
Ira, dolor, curae torquent mea corda, recusent
Quod parere duces, miles neget esse fidelis.
O quos nostri atavi, vestri regesque potentes
Magnanimi Othmanides duxere ad praelia Martis,
Mundi et subdiderunt molem hanc ingentibus orsis, 70
Vestri ubinam belli mores, vestra inclyta gesta,
Virtutis praeclara viris exempla datura?
Tempora vos vitae duxistis plena labore,
Aestivos soles, hyberna et frigora passi,
Audax vultus erat vobis, et strenua corda: 75
Reddidit alma fides patrio in discrimine fortes,

Vade retro

Vade porro


Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.