Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- XVII --

vertisset, atque ita patriae, et doctae Europae novum classicum opus donasset, ceu sunt caetera omnia tanti vatis carmina. Hoc saltem orsum fuisset a celebri latino Ragusino vate Faustino Gagliuffi perfectum, quum illum tale propositum habuisse ab epistola eruitur, quam Genua mense Martio 1821 Ragusam ad Antonium Casnacich misit, quaeque inscripta legitur in praefatione Osmanidis italicae dicti Marci Vidovich versionis. Ast ubi nec laudati summi viri, nec alii mei concives, aut exteri hoc opus exegerunt, dignetur literarum respublica benigne illud excipere, quod meae tenuitatis penitissime conscius audeo illi non sine maxima trepidatione proferre, et quod fortasse volventibus annis ab aliis meliore successu poterit esse perfectum. Post diuturna augustissimi Caesaris stipendia rude clementer donatus in patriam secessi, ibique senili aetate otium nactus gaudeo ipsi meorum laborum fructum tamquam publicum meae dilectionis et existimationis monumentum posse nuncupare. Ducem, et magistrum habui summum Maronem, quem a prima iuventute mihi semper ut exemplar proposui, meque fortunatum arbitratus sum illius textui consonos numeros suis locis referre, ubi Gondula illos pene ad verbum imitari non dubitavit. Et quisnam ausus esset textum, quod attingi nequit, et tam simplicitate, quam magnificentia utique emicat ex minima parte immutare ? Sit hoc mei grati animi, et obsequii erga immortalem poetam luculentum testimonium.

NOTA (*) Sub imagine Sigismundi III Poloniae Regis, quae in aedibus Ragusinae patriciae domus Bonda Anconae sitis, et usque ad annum 1667 ad familiam Gondula pertinentibus asservabatur, legitur sequens inscriptio: VLADISLAVO SIGISMUNDI POLONORUM REGIS FILIO SCHITHARUM TURCARUMQUE TRIUMPHATORI INVICTO GONDULA FAMILIA HOSPITI SUO CUIUS HUMANISSIMAM MAIESTATEM SEMEL IN HIS AEDIBUS ASPEXIT SEMPER IN IMAGINE SUSPICIET In miscellaneis mss. historicis Patris Ioannis Mariae Mattei, quae in bibliotheca PP. Franciscanorum Ragusae exstant, reperitur haec inscriptio. Fortasse tanti hospitis memoria, et subsequuta ejus grandia, et clarissima adversus Turcas gesta tunc iuveni poetae Ioanni Francisco Gondula aditum praebuere illyricum epicum carmen, sub titulo Osmanidis, concipere et exarare, quo suo heroi, et sibi immortalem laudem et gloriam comparavit, et quod nunc primum latinis numeris expressum in lucem prodit.
LIBER I. ARGUMENTUM.
Sarmatici Osmanum perturbat gloria regni,
Illata Odrysiis memorat dum tristia damna,
Imperii hinc cupidus late protendere fines
Constituit, vastas orientis* tendere in oras,
Antiquas renovare acies, formare recentes.

Quidnam te, demens humana superbia, iactas ?
Quo mage celsa petis, ruis ocyus impete ad ima.
Sub sole aeternum, vel non mutabile nil est.
Ante alios feriunt excelsos fulmina montes.
Ni Deus adfuerit, vis quaeque et firma labascit, 5
Grandia regna suis delentur viribus ipsis,
Assidue in gyrum fortunae volvitur orbis,
Arduus evehitur delapsus vertice summo,
Et qui sublimis, iacet en detrusus ab alto.
Iam nunc regalis pendet super ense corona, 10
Iam iam lapsurus regis capiti imminet ensis.
Nunc solium scandit, qui ferrea vincula gessit,

Vade retro

Vade porro


Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.