Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- X --

meliora e singulis eligens hausit a primis archetypam formam, simplicitatem, et robur, a secundis linguae puritatem et elegantiam, ab ultimis liberam scribendi rationem, imaginum splendorem, acumen, vim, et sublimitatem. Et sic perfecit, ut lingua et metrum, quod sibi comparavit, singulares differentium temporum notas et venustates complectantur, praeseferens tamen eius proprium stilum, ac indolem, licet haud raro imitatus esset classicos latinos,et italos poetas, in quorum palaestra fuit ille exercitatus. Quod manifeste testatur sui carminis inventio, dispositio, ornatus, digressionum ad operis metam recte convergentium nexus, quos miro industri artificio suo poemati intexuit, itemque admirari iuvat praesertim aliqua librorum prooemia Lucretii et Areosti more sententiarum gravitate referta. Gondula dedit suo operi Osmanidis titulum, quod in viginti libros digessit, sed die octava decembris 1638 morte obita, quum vix quinquaginta annos attigisset, reperti dumtaxat decem et octo fuere, deficientibus decimo quarto, et decimo quinto libris, idque evenit, aut quod ab auctore non fuerant, ut aliqui putant, confecti, sive quavis ignota caussâ illorum fieret iactura. Huic defectui mire suffecit Petrus Ignatius Sorgo ex paterna avia Nicoletta Gondula dicti Ioannis Francisci pronepos. Osmanides prout fuit post auctoris mortem reperta, atque uti illam dictus Sorgo absolvit, fuit primum anno 1826 Ragusae Antonii Martecchini typis vulgata. Altera editio nonnullis mutatis, omissis, et additis Zagabriae anno 1844 subsequuta est, Ludovici Gay typis edita. Animadvertendum est tamen, quod duorum librorum loco, quos supplevit Petrus Ignatius Sorgo, duo alii suffecti in illa secunda editione fuerunt a Ioanne

Vade retro

Vade porro


Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.