Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Mazuranic, Antun (1805-1888) [1838, Zagreb]: Epistula ad A. Kaznacic, versio electronica., Verborum 1113, ed. Milivoj Srepel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [mazuranic-a-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 270 --

Egregie Domine!

Humanissima Tua quinque abhinc mensibus exarata epistola ante reditum amici mei Doctoris quippe Ljudeviti Gaj e Bohemia, pertigit Zagrabiam. Absente igitur illo paululum seposita et postmodum aliis scriptis obruta tamdiu delituit, usque non ita pridem medio hujatis bibliopolae Hirschfeld Rhacusio eatenus percepta quaestio mihi eandem in memoriam revocaret, unaque me moneret, ut eam exquirerem. Quod Tibi ergo, ut expedivisset, hactenus nihil responsi datum est, id pure mea, si quae culpa est, culpa accidisse fateor. Quapropter praesentes ad Te dupplici titulo ego dare obligor: tum ut praefatum amicum meum Gaj, cui ea res valde dolet, coram Te justificarem, tum vero ut et ipse delicti veniam a tua comitate impetrem. Tu mihi igitur benignus velim ignoscas, et considera, me vix alicujus incuriae argui promeritum esse. Me enim multis ordinariis negotiis distentum, absente Gajo perceptarum, ac dein ob longiorem ejus emansionem varus scriptis obrutarum literarum facile oblivisci potuisse, et ipse facile intelliges. —

Quod opusculum Celebris Illyrici poetae Čubranović, Jegjupka compellatum, nomini praefati Dni Gaj insignitum typis vulgare velis, id eidem Dno non saltem apprime gratum esse, sed et pro Tua tam conspicui viri dignitate summo honori cedere debet. Tu fac ut putas. Inscripseris libellum ejus nomini, solatium ipsi certe magnum, sed et pro indefessis ejus in bonum commune conversis conatibus non mediocre praemium et forte ad ulteriora calcar adferres: ceterum et secus faciens ipsius zelo nihil dempturus. — Si tamen,

Vade retro

Vade porro


Mazuranic, Antun (1805-1888) [1838, Zagreb]: Epistula ad A. Kaznacic, versio electronica., Verborum 1113, ed. Milivoj Srepel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [mazuranic-a-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.