Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Cobarnic, Josip (1790-1852) [1835, Split; Zadar; Makarska]: Dioclias carmen polymetrum, versio electronica, Versus 2345, verborum 17608, ed. La Redazione del Bullettino di Archeologia e Storia Dalmata [genus: poesis - epica; poesis - carmen; prosa - vita; prosa - praefatio; prosa - adnotationes] [numerus verborum] [cobarnic-j-dioclias.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 102 --

Herculius Maximianus apud Massiliam a Constantino bello debellatur.

28.

Constantinus postquam vidit fulgentem crucem in sole cum epigraphe τούτῳ νίκα, commonitus est, ut ait Lactantius cap. 43. in quiete ut coeleste signum Dei notaret in scutis, atque ita proelium committeret. Fecit ut jussus est, et transversa X littera, summo capite circumflexo, Christum in scutis notat.

29.

Maxentius, ut ait Lactantius cap. 44. inspici jubet libros Sibyllinos, in quibus repertum est, illo die hostem Romanorum esse periturum.

30.

Maxentius, in fugam versus, properat ad pontem, qui interruptus erat, ac multitudine fugientium pressus in Tiberim deturbatur. Lact. ibi.

31.

Id habetur in Farl. (II. 403.) Victor in Epitome. Quippe cum a Constantino et Licinio vocatus ad festa nuptiarum per senectam quominus interesse valeret excusavisset, rescriptis minacibus acceptis, quibus increpabatur Maxentio ac Maximino favere, suspectans necem dedecorosam, dicitur hausisse venenum.

32.

Ita viginti annorum felicissimus Imperator, ad humilem vitam dejectus adeo, et proculcatus injuriis, atque in odium vitae deductus, postremo fame atque angore confectus est. Lact. cap. 42.



Vade retro

Vade porro


Cobarnic, Josip (1790-1852) [1835, Split; Zadar; Makarska]: Dioclias carmen polymetrum, versio electronica, Versus 2345, verborum 17608, ed. La Redazione del Bullettino di Archeologia e Storia Dalmata [genus: poesis - epica; poesis - carmen; prosa - vita; prosa - praefatio; prosa - adnotationes] [numerus verborum] [cobarnic-j-dioclias.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.