Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Cobarnic, Josip (1790-1852) [1835, Split; Zadar; Makarska]: Dioclias carmen polymetrum, versio electronica, Versus 2345, verborum 17608, ed. La Redazione del Bullettino di Archeologia e Storia Dalmata [genus: poesis - epica; poesis - carmen; prosa - vita; prosa - praefatio; prosa - adnotationes] [numerus verborum] [cobarnic-j-dioclias.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 99 --

5.

Margus. Aliqui volunt hanc urbem fuisse in Pannonia, aliqui in Illyrico, atque ideo Murgum idem esse ac Mucrum. Hinc Auctor Chronici Norimbergensis et Hieronymus Heninges, probant Carinum apud Mucrum sive Mucarum in Dalmatia fuisse acie vietum. Mucarum autem juxta Farlatum II. (362) idem est ac Macarasca nostrorum temporum.

6.

Carinus bello victus, tum in Pannonia, tum in Dalmatia, Narbonam, idest Naronam, quae sua patria erat, confugit, et suos excitavit, sed a Diocletiano iterum devictus bellans cecidit. Farl. II. 362.

7.

Diocletianus vicit Sarmatas et Raethos in Pannonia, et timorem, suis victoriis, incussit Germanis. Farl. II. 36S. Triumphus fuit illi decretus ob has victorias ann. 287.

8.

Galerius a Diocletiano missus contra Nerseum, Persarum Regem, primo quidem haud bene rem gessit, sed postea victoriam obtinuit. Triumphus ob hanc victoriam Diocletiano decretus.

9.

Tanto amore ac benevolentia Nicomediam Diocletianus prosequebatur, ut eam nobilitate palatiorum et monumentorum Romae studuerit comparare. Instituerat eam totius Orientis Urbem Principem.

10.

Lactantius de Mortib. Pers. Cap. 10. " Tum quidam ministrorum scientes dominum, cum adsisterent immolanti, imposuerunt frontibus suis in mortale signum: quo facto, turbatis daemonibus, sacra turbata sunt. Trepidabant aruspices, nec solitas in extis notas videbant, et quasi non litassent, saepius immolabant.“



Vade retro

Vade porro


Cobarnic, Josip (1790-1852) [1835, Split; Zadar; Makarska]: Dioclias carmen polymetrum, versio electronica, Versus 2345, verborum 17608, ed. La Redazione del Bullettino di Archeologia e Storia Dalmata [genus: poesis - epica; poesis - carmen; prosa - vita; prosa - praefatio; prosa - adnotationes] [numerus verborum] [cobarnic-j-dioclias.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.