Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Babulak, Oton (1808 - 1838) [1834, Osijek]: Ode honoribus Josephi Matzek, versio electronica, Verborum 593, ed. Nikola Matasovic [genus: poesis - ode] [numerus verborum] [babulak-o-ode-matzek.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 5 --


Ergo cur sacri tacitus, Camoenae!
Sic chorus Pindi maneat? novenae
Celsa cur magnum modulamne non dant
Carmen ad Astra?
Vos latet, quantis deceat nitere
Plausibus primam redeuntis Anni
Floridam lucem, rutilante stella
Suavis Eois?
Sacra JOSEPHI celebrantur isthic,
Sacra, dum dico, recoluntur almi,
Concinunt, laetosque dies celebrant
Tempora verna.
Ergo vocalem cytharam canendo
Turba Musarum propera levare,
Dulcibus mulcens animos, fugansque
Tetrica corda.
Docta JOSEPHO celebra Thalia
Svave concentu melos, atque carmen
Dulce curarum relevamen adde
Comica Clio.
Grata panduris resonemus omnes
Festa JOSEPHI, celebremus Eius
Nominis laudem, redolendo thura
Pectoris igne.

Vade retro

Vade porro


Babulak, Oton (1808 - 1838) [1834, Osijek]: Ode honoribus Josephi Matzek, versio electronica, Verborum 593, ed. Nikola Matasovic [genus: poesis - ode] [numerus verborum] [babulak-o-ode-matzek.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.