Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Jelacic, Ljudevit (1792-1851) [1824]: Valedictoria, versio electronica., 1148 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [jelacic-l-valedictoria.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 179 --

Vestri ergo est perhibere de manibus his testimonium, idque vestra in Reges Apostolicos fidelitate, vestroque conservandorum Institutorum Patriae zelo facile utrumque praestituri; quoniam idem, quod Quintus Mar. (L. 3 C. 5 de Legibus) dixerat, vos quoque mihi obvertere possitis: Parum a me in praelectionibus meis novi allatum esse, quod in majorum Institutis non reperiretur, et recte quidem! (cum Marco respondeo) Cum haec omnia sapientissime, moderatissimeque constituta essent a Majoribus nostris, nihil habui quod putarem innovandum.

Ignoscamus igitur iis, qui nos novos Lycurgos et Solones, insultando, compellant, eoque magis ignoscamus, quod pravis offensae (illiusque immodicae) ambitionis consiliis seducti, prius de nobis judicare sustinuerint, quam qui simus? cognovissent.

Sed nec quidquam contigit, quod Sonnenfelsis enegare, una mecum non praevidissetis. Multis ille antea annis id praedixerat: Emigrantes Galli, pertinaces Coriolani, fastidiosi Apii - et strepitu utrorumque attonitae sibique non bene quaqua versum fidentes, administrationes publicae Democratas (hodie Demagogos) appellant quosvis viros qui de juribus hominis et civis liberalius dicere, aut scribere sustinent. Similiter Aristocratia et Democratia non modo Excessus formarum regiminis evasere, sed plane Inculpationes: de quibus jure timeas, ne, prout Tyberiorum et Domitianorum tempore, crimina laesae Majestatis, prout non pridem in Hispania Crimina Haereseos eo perducantur, ut omnis virilis fortitudo, honestas animi, et eruditio suspectae reddantur, optimique viri statu suo et fortunis priventur.

Ideo sustineamus inimicos generis humani, adeoque et nostros! - insistemus eo fidelius virtuti, quod illa absque adversitatibus plene nec eluceat, quodve sibi soli sufficiat. Beati enim qui patiuntur persecutionem propter justitiam, et profecto beati, non modo ibi, ubi vera et perpetua sine fine est beatitudo, sed hic quoque beati conscientia recti. - Beati existimatione et amore concivium. - Beati sensu gratitudinis defensae calamitatis - Et fors etiam suo tempore beandi ipsius, rectius informandi, terrae domini clementia - saepe enim, Jovis telo quercus adusta, viret.

Sed esto etiam usque finem vitae hujus inimica continuo nobis obsistat fortuna! - quid inde? - Officiis publicis destituemur? - Onere responsionis coram Deo et hominibus per id liberabimur, nobisque ipsis, absque peccato derelictae Reipublicae vivemus, qui, cum voluimus honeste servire, repulsam tulimus - Authoritate, et honore munerum publicorum destituemur? - Quae rogo authoritate intelligentes? et quis honore probi civis, in nostra praesertim Patria, major esse potest? qui, dum jure suo ab illis gesti officii rationes exigit, censura infidos publice perstringit. - At beneficio salariorum frustrabimur? Quo beneficio? aut quale illud est? Salaria sunt compensatio neglectae per servitium publicum rei privatae, quam cum ipsi cum parsimonia, quae maximum est vectigal, providebimus, quid hac parte damni est? Sed nullum Patrimonium habemus? Ergo in hac Patria, ubi, sanguine civium saginari, lege cautum est, nec servire audetis; - Agite ergo, ut vobis, non ut Reipublicae nimium pretiosa opera vestra serviatis. - Quare autem studuimus? - Ut sic vivere

Vade retro

Vade porro


Jelacic, Ljudevit (1792-1851) [1824]: Valedictoria, versio electronica., 1148 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [jelacic-l-valedictoria.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.