Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 230 --


Stat ratio, neque enim haec nimium quaesisse laborat;
Quin magis officium unanimi nos, Pontice, amici
Vestigare decet, vetus et quibus arctior actis
Gratia consistat, majoraque robora ducat.
Primum ab amicitia impensis explodere curis
Somnia quemque velim, fictasque abolere Chimaeras,
Queis illam misere corrupit falsa vetustas
Olim, ast in populos manavit fabula discors,
Stultisque infecit rem sacram erroribus. Illa
Thesea, Pirithoum, et furiosi finxit Orestae
Prodigia, et Phthium male sana creavit Achillem.
Scilicet a vero quae tam sunt absona, quantum
Humanos colubri prodisse e dentibus artus,
Aut volucrem Thebis cecinisse aenigmata Sphingem,
Motaque sponte Deûm simulacra, bovesque locutas.
Quidquid enim exacto deflectit limite veri
Judice damnatur natura: quisquis et hujus
Legibus abludit, caecis ambagibus ipsum
Se misere impediit. Sed enim vis noscere, simplex
Quid natura velit? Gaudet mediocribus illa
Providaque utilium sectatrix vana refugit.
Quapropter mihi ne nubes, et inania captet
Quisquam, aut ampullas et sesquipedalia jactet
Sensa animi, mentisque emotae velle videri
Gestiat, insigni donari qui cupiat se
Laurea amicitiae. magna et praeclara professi
Plerumque exiguum praestant. Pars maxima quorsum
Fucat amicitiam scurrili vana colore,
Et tragicam quarit matronae imponere larvam

Vade retro

Vade porro


Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.