Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
SATYRA XVII. ACADEMIA
Vix ego crediderim micam salis omnibus esse Nugis, quas tanto verborum turbine primi Grajorum vendunt. Stoae paradoxa, Lycei Somnia, Pythagorae commenta varfi, tua virtus Nota, Epicure, ab haris minimum distare suillis, Quid plus fabellis sapiant, nugisque canoris Non video. Quis non aegrotus, dicite, quae non Tantumdem nutrix deliret anicula? Acute Cum sapit, incidit in multam nae Graecia febrim. His tamen excipio revera expertus, et usu Edoctus vitamque illorum, et munia, quotquot In sylvis censent Academi existere verum. His morum exemplar vita respondet in omni, Fida repercussae crystalli ut fronte renidet, Nec quidquam a veris simulata abdudit imago; His nihil in rebus certi est: nil posse negari His placet, aut affirmari, sed partem in utramque Omnia perpendi. Curvo dignoscere rectum Horum manca negat sapientia. Quisquis at haeret Anceps, annuere est, et cudere dogmata parcus. Proximior vero hic color est, haec formula falso. Quid facias, bivio ignotas didictus ad oras? Siste gradum lapsus memor, et compesce jugales. Macti animis ergo, quorum sapientia victrix
Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.