Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- XXV --

Bartholomaeus Bettera magni ingenii et judicii viri, tum Georgius Ferrichius metropolitanae ecclesiae Ragusinae Canonicus et Vicarius capitularis plurimum poeticorum operum auctor eximus: cui quidem viro, nec non eruditissimis optimisque fratribus Nicolao Marco, et Mathaeo Comitibus de Pozza plurimum debemus, quod omnia Junii scripta collegerint, perviderint, ordinarint. Nullum Restius inire voluit cum viris doctis exterarum gentium commercium literarum, in quo multum jacturae temporis inesse autumabat, vanitatis plurimum. Amicos tamen studiose coluit, et eorum periculis numquam defuit. His animi ingeniique virtutibus religionem etiam et pietatem in Deum, praesertim extremis vitae suae annis, adjungens veram literati et christiani hominis formam nobis reliquit.



Vade retro

Vade porro


Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.