Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- XIII --

arbitror non alia de causa, nisi quod eo jam tempore Raymundus Cunichius et Bernardus Zamagna reliquis in hoc studiorum genere palmam praeripuissent. Difficilioria etiam loca et verba in Idylliis Theocriti ad proprium fortasse usum Latinis adnotationibus explanavit.

E Graeca ad Anglicam linguam se convertit, ut scilicet nullius interpretis indigens (Gallicis antea versionibus utebatur) legeret et degustaret propius eorum opera, quorum fama apud Ragusinos quoque percrebuit. Ac si Anglorum literae, ut perhibent, gravitatem quamdam legentibus conciliant, profecto non dubito, quin Junius, qui gravis natura, severiores inde mores induerit. Optimis enim Anglicorum scriptorum libris, quibus haud modico sumptu auxerat bibliothecam suam, mirum in modum delectabatur. Qui Anglici regiminis formam et excellentiam admirabundus praedicabat, noluit Britannicae nationis res ullas et vicissitudines scitu dignas ignorare.

Nec minor in eo fuit tum antiquae, tum recentioris historiae cognitio. Cum enim magnam ac paene incredibilem, ut dictum est, memoriae vim pari cum ingenio judicioque conjungeret, quod sane rarum, cumque historias gentium universarum evolveret, ac meditaretur indefesso studio, factum est, ut gesta quaelibet

Vade retro

Vade porro


Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.