Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- X --

blicae adscriptus est. Patre non multo post e vivis sublato cum Francisco et Sigismundo avunculis suis Italiam peragravit: quod iter Iunio licet adolescenti plurimum profuit cum ad multiplices rerum cognitiones, tum ad ingenii maturitatem. Quidquid enim viatoris studio, et attentione dignum offerebatur in singulis urbibus, id omne diligentissime notavit Junius. Romae familialiter usus est concive suo Benedicto Stayo summo illo viro, qui Lucretio fere par Cartesii et Newtoni philosophiam Latinis versibus nobilitavit. Neapoli vero quamdiu fuit, adibat Stavinum Zamagna, ipsum etiam Ragusinum, Latinae poeseos Graecarumque literarum scientissimum. Domum reversus geometriae et physicae operam navavit doctore Eugenio Basilio e Dominicana familia, qui apud gentem sua non parva florebat doctrinae et probitatis laude. Aetatis agens annum secundum supra vigesimum Mariam ex Baronibus de Zamagna uxorem duxit, feminam raris animi dotibus insignitam. Difficile dictu est, consilium hoc quantum ad Junii vitam, et studia ordinanda contulerit. Tradita enim uxori suae rei familiaris cura, a qua semper abhorruit, posthabitaque recentiorum gentium literatura, quam probe noverat, Graecis, Romanisque literis totum se dedidit. Jurisprudentiam, homini publicarum

Vade retro

Vade porro


Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.