Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1798, Jakovlje]: Ad Maximilianum Verhovacz epistola 4. Augusti 1798, versio electronica, Verborum 643, ed. Neven Jovanovic Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-verh-1798-08.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 2218 --

informari [ERROR: no reftable :]

10,6 praemitto... informari] Notata in MS-to

moderni praesertim temporis ratio exposcit et quod authori gratum futurum spero.

Dum rem Milossii agis, Patriae inservis. Commoda huic porro etiam tuam operam. Satis consequeremur si vel Millos hac occasione ad Septemviratum provehi posset. De alio Croata ad Tabulam regiam promovendo alia occasione agi posset. Quamquam non possim combinare ea, quae de supernumerariis scribis, cum iam sub hoc regnante duo novi supernumerarii creati sint, adeoque nihil mihi videatur obstare quominus etiam in casum promotionis Milossii aliquis gentilis noster supernumerarius renuntietur.

De confecta cum Gallis pace iam plures etiam alii credibiles nuntios acceperunt. Immo iam condiciones eius sparguntur. Ego tamen non possum id combinare cum continua et severa transportandi in Italiam frumenti adursione. Ut benignae menti satisfiat, comitatus meus vires suas adeo intendit quod vix decem vecturae in toto comitatu domi remanserint, ita quod ipsum hospitalis laborem ea de causa abrumpere debuerim. Cum eaedem vecturae plane usque Segniam et respective Bucari prodere debeant, atterentur certo vires contribuentium, quia plus expendent quam defixa pro singulo centenario merces efficiat, nam praeter pabuli in partibus illis caristiam reparatio currus, frequentior equorum soleatio notabiles sumptus requiret. Peribunt certe etiam complura animalia, de horum autem indemnizatione nullam hactenus assecurationem habemus. Ni id fiat, redigentur ad incitas animalium illorum posessores, id autem incassationem contributionis difficilem efficiet.

Amade in investigatione strenue procedit. Vellet illam terminare ante 20. huius; pro hac enim die congregationem comitatui suo praefixit. Cum tamen aliqui testes remoti habitent, nescio an eos interea arcessere poterit. Hic quoque instantiam Millossii per suos canales secundavit, id quod auget spem meam de optato successu.

Ego illum necdum vidi quia per hoc tempus urbem non intravi. Promisit ille quidem quod, ut primum laborem terminaverit, ad me excurrere velit, sed hunc ille usque 14-tam huius vix concludet; ego autem illa die Zagrabiam intrabo quia pro 17-ma congregationem praefixi. Quae de tuis hominibus incaptivatis scribis, mihi hactenus

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1798, Jakovlje]: Ad Maximilianum Verhovacz epistola 4. Augusti 1798, versio electronica, Verborum 643, ed. Neven Jovanovic Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-verh-1798-08.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.