Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1798, Jakovlje]: Ad Maximilianum Verhovacz epistola 28. Aprilis 1798, versio electronica, Verborum 624, ed. Neven Jovanovic Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-verh-1798-04.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 2210 --

utilem, mihi gratam praestabis. Significa mihi adminus an aliquid, et si ita, quo eventu in rem hanc egeris? Homo tuus circa transferendos ad Novum hospitale tuos pauperes in deputatione se aliter, atque nos concertaveramus, declaravit. Dixit ille quod tu unum tantum pauperem eo mittere, reliquos in moderno aedificio alere velis; de deponendo vero aestimationali aedificii huius pretio se nullam a te accepisse instructionem. Quare deputatio illum requisivit ut tuam de eo mentem per litteras exquirat.

Optassem quidem ut in proposito tuos pauperes eorsum[ERROR: no reftable :]

8,21 tuos Kolanović ] duos MS | eorsum] seorsum Kolanović

mittendi, quod mihi manifestaveras, perstitisses. Interea, si iam de eo aliter apud te constituisti, quaeso te per omnia, ne exsolutionem adminus aedificii aestimationali pretio difficultes, id enim convelleret totum, iam altissimo etiam foro approbatum, fundationalium xenodochii capitalium schema, praesertim cum tuo exemplo iam Capitulum etiam vacillare incipiat circa aedificii sui seu licitationem seu exsolutionem.

Et cum propter reliquas circa transferendos in festo sanctae Margarethae pauperes dispositiones tuam hac in re[ERROR: no reftable :]

8,23 hac in re] in addidi

mentem quantocius scire intersit, quaeso te rescribe proximius et mihi et tuo homini.

Propter certam combinationem, quam hic describere taediosum foret, scire cupio an societas canalem Colapianum sequente anno effective resumptura sit? Id tu ab ipso comite Aponyi tutissime rescire potes. Quare quaeso te, fac me de eo certiorem, uti et de eo qualis adminus prospectiva sit regulandae Dalmatiae et Croatici Litoralis, praesertim in linea vectigalis? Metuo vehementer ne noster Districtus commercialis, qui me frustra reluctante ad Flumen applicitus est, hac occasione a iurisdictione Sacrae coronae avellatur.

Ceterum recordaberis quod Archenholtz in sua Minerva memorabile illud brochure, quod de Potemkin prodiit, per frusta edat. Ego non dubito quod brochure illud etiam secus haberi possit, si adsit homo qui illud perquirere et constituere sciat. Cum tu habeas eiusmodi hominem, brochure autem illud vix aliquod grossos constare possit, oro te, praesta mihi hanc amicitiam et illud pro me constitue; aveo enim

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1798, Jakovlje]: Ad Maximilianum Verhovacz epistola 28. Aprilis 1798, versio electronica, Verborum 624, ed. Neven Jovanovic Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-verh-1798-04.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.