Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1797, Zagreb]: Ad Maximilianum Verhovacz epistola 28. Octobris 1797, versio electronica, Verborum 490, ed. Neven Jovanovic Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-verh-1797-10.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 2200 --

Schillerianae collectionis tomum 13, quem mihi nunc submisisti, iam habes; continet enim Memoires de Brantome, has autem me iam legisse probe recordor. Hoc eo fine tibi significo ut mandatarium tuum moneas ne tibi, ut iam identidem evenit, duplicata submittat.

Patieris e contra ut te de urgendis, quae tibi adhuc desunt, continuationibus admoneam. Archenholzii Brittische Annalen necdum completum habes. Deest tibi secundus tomus itineris Vaillantii in Africam. E duplici Germanica, quam tenes, collectione itinerum interea certe aliquis tomus prodierit, adminus ex una; nam Forsterianam per mortem eius adhaesisse puto. Hos defectus ut adurgeas, non tantum tua,

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1797, Zagreb]: Ad Maximilianum Verhovacz epistola 28. Octobris 1797, versio electronica, Verborum 490, ed. Neven Jovanovic Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-verh-1797-10.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.