Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1794, Jakovlje]: Ad Maximilianum Verhovacz epistola 21. Octobris 1794, versio electronica, Verborum 802, ed. Neven Jovanovic Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-verh-1794-10.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 2188 --

Quae tamen illos Viennae coram individuis altiorum instantiarum sparsisse certo comperies; si tales, a quibus ea didicisti, in manipulationem negotii huius influent aut secus, ut ad eos provocare possis, tibi ultro indulgebunt, puto quod tuto assumere et refutare possis. Reliqua forte narrative induci possent, ut ostendas quod per atroces eiusmodi calumnias nil aliud quaesierint quam ut reiectis tuis salutaribus ordinationibus (dedit enim mihi Franciscus eas perlegendas) in priori sua dissolutione et disordine permaneant.

Videbis quod totus illorum scopus futurus sit ut decreta tua seriatim in revisionem non assumantur, sed totum opus, tanquam novatorium et moderno tempori minus accomodum, reiciatur. Et ideo ad hoc antevertum omnes tuos conatus intendere et urgere debes quod, vel ad id determinandum an opus re ipsa inidoneis huic tempori novitatibus refertum sit, decreta seriatim executi debeant.[ERROR: no reftable :]

4,8 antevertum] sic | debeant] debant

Si hoc impetrasti, facile efficies ut Coloczensis suam ocius sententiam ferre iubeatur.

De commissione anceps haeres an illam tibi suadeam vel dissuadeam. Si hanc viam ingredieris, metuo ne negotio ad plures annos extrahendo ansam praebeas. Reminiscere quanto tempore vel commissio de bonis tuis Banaticis duraverit. Interea possunt locales circumstantiae eam ultro suadere. Qua re hac in re consilio localium amicorum tibi utendum puto.



Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1794, Jakovlje]: Ad Maximilianum Verhovacz epistola 21. Octobris 1794, versio electronica, Verborum 802, ed. Neven Jovanovic Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-verh-1794-10.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.