Pontanus, Jakob; 1542-1626 (1542-1626) [1580], Ludus de instauratione studiorum, versio electronica (), 591 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [pontanus-j-ludus].
-- -- Interea ut alias me custodem
familiae
Creabit argentum omne concredens mihi.
Vae thesauro, vae scriniis, nam sacculum –
Fl: Dii immortales, sermonem iste edit
meum!
‹Ty:› – Nummis distentum fulgidis reddam
approbe.
Faciam ut crumena turgeat pecuniis.
Deinde fugiam usque in Cyprum aut in Macedoniam, –
Fl: Deinde fugies in patibulum astute
nebulo!
Ty: Merces emam vendam lucro effertissimo,
Opes ingentes spatio congeram brevi,
Evadam – ut spes est – divitum ditissimus.
Aurum hoc tempore etiam virtus ipsa sequitur.
Fl: Totus stupeo, iam scapulae pruriunt
mihi:
Pater procul dubio rescivit, occidi!
Heus tu cur aut unde ista es effatus modo?
Ty: Quia sic volui, sic in corde institui
meo.
Fl: Non tu alicubi quaeso velut [in] insidiis
latens
Mea captasti verba, scelus? Ty: Haud latui
uspiam,
Huc venio nostris primum egressus aedibus.
Quid tu dixeris ignoro. Fl: Quî fieri
potest
Ut disseras eadem iisdem verbis omnia
Quae ego nisi prius loquentem me auscultaveris?
Aut a superis audieris aut cor meum habeas?
Quid horum vis? Ty: Vah tun ista hodie
dixeras?
Fl: Ego. Ty: Flagrio
cedo manum. Fl: Quid ‹tibi› cum manu?
Ecce manum. Ty: Nihil est horum, sed divina
vis,
Ut patet, ambos ad sortem meliorem vocat
Utriusque nostrum quando mens idem sapit.
Pontanus, Jakob; 1542-1626 (1542-1626) [1580], Ludus de instauratione studiorum, versio electronica (), 591 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [pontanus-j-ludus].
|