Pontanus, Jakob; 1542-1626 (1542-1626) [1580], Ludus de instauratione studiorum, versio electronica (), 591 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [pontanus-j-ludus].
-- -- Dices fideli. Fl: O ne istuc scire postules:
Alium silere quod voles primus sile!
Ty: Si suspicione attigero rem fatebere?
Fl: Fatebor si modo vera suspicabere.
Ty: Fugam fingis. Fl:
Fugam? Quare? Aut quo ego fugiam?
Ty: Quasi mundus angustus siet. Est domi
pater
Durus, noverca est insuper iniustissima:
Satin caussae? Fl: Nunquam. Sed esto ut
dictitas:
Unde mihi sumptus ad vivendum suppetant?
Censen’ me posse mendicando vivere?
Ty: Argento si patrem circumducere voles
Non deerit occasio, si effringere arculas
Ipso absente haud quaquam deerit occasio.
Mille modi sunt quibus senem emungat patrem
Qui scit se reddere versipellem filius.
Fl: Pro sycophantam graphicum quam probe
consulit!
Oportet hunc consilia dedisse regibus.
Furem te oportet Hercle fuisse maximum,
Tam bene qui noveris omnes furandi vias.
Ty: Non equidem serio sed animi gratia
Ita loquebar. Remne tetigi? Fl: Nihil
minus.
Metiris me tuo pede, homo stultissime,
Quod nunquam cogitavi tute somnias.
Amo parentem et amor parenti plurimum.
Ty: Sciebam te puerum malum, quare malum
Captare te consilium erat probabile.
Nosti verbum vetus: mala mens, malus animus.
Si quippiam dixi secus quam res fuit,
Velim ignoscas. Suspicio saepe fallitur.
Pontanus, Jakob; 1542-1626 (1542-1626) [1580], Ludus de instauratione studiorum, versio electronica (), 591 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [pontanus-j-ludus].
|