Pontanus, Jakob; 1542-1626 (1542-1626) [1580], Ludus de instauratione studiorum, versio electronica (), 591 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [pontanus-j-ludus].
-- -- Opes Attalicas spatio congeram brevi,
Evadam – ita spes est – divitum ditissimus.
Mox divitias omnia comitabuntur bona,
Aurum hoc tempore etiam virtus ipsa sequitur.
Sed quisnam est qui egreditur foras? Quem conspicor?
Typtomene, salvus sis! Ty: O salve,
Flagrio,
Quid agis? Fl: Festum diem. Ty: Pol magnam ‹ergo› rem agis
Et arduam! Fl: Quam tu tamen non refugias,
Dicone verum? Ty: Forte. Fl: Non tu hodie e schola
Te subduxti? Ty: Fortasse. Fl: Non tu litteras
Odisti Graecas veluti mortem et inferos?
Ty: Fortasse. Fl: Non
te incursant virgae saepius?
Ty: Fortasse. Fl: Non
tu es adolescens nequissimus?
Ty: Scelus tace, ne in mala pugnus haereat!
Fl: Commovi. Ty: Quod
tu ipsus es hoc de me praedicans?
Facis nimirum quod homines mali solent,
Enituntur videri alios secum improbos
Ut societas scelerum minuat infamiam.
Ego bonus sum, boni parentis filius.
Pontanus, Jakob; 1542-1626 (1542-1626) [1580], Ludus de instauratione studiorum, versio electronica (), 591 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [pontanus-j-ludus].
|