Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kordic, Marko (m. 1806) [1792, Dubrovnik]: In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica, Verborum 3282, ed. Relja Seferovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [kordic-m-funere-lazzari.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 151 --

vestrae non ingemiscet? Quis ejus memoriam tot virtutum decoratam insignibus non perturbatus repetet? Qui integerrima vita, modestissimis moribus, summa fide ac vigilantia suos non modo recreavit cives, verum etiam demandatum sibi munus bene gerendo, religionem sapienter administrando, in sui admirationem ac laudem universos concitavit? Quae quidem omnia tanti a vobis praesertim, patres conscripti, habita sunt, ut eum vestris non modo laudibus commendatum, sed elatum quoque honoribus, sed praeclarissima archiepiscopatus dignitate fulgentem aliisque indubiis benevolentiae vestrae significationibus cumulatum voluistis. Quo in munere ac in demandata sibi provincia adeo auctoritate valuit, dignitatisque potestatem adhibuit, ut nihil aliud eluceat in ejus vitae instituto nisi quadam morum actionumque ratio ad verae absolutaeque virtutis pulchritudinem conformata. Quo factum est ut non minus ille sibi vindicaverit de parta dignitate honoris, quam ipse dignitati rependerit de sua virtute operis ac laboris. Praeclara admodum virtutis species! Pulchra dignitatis conditio! Hanc maxime suspicimus et admiramur et hanc Gregorius tota animi sui contentione est semper prosequutus. Verum quo ordine, qua ratione, quo tandem progressu? Eo nimirum, ut suae ecclesiae et morum praefuerit integritate et prudenti adfuerit consilio et summa profuerit industria. Ita omnis in eo administrandi ratio ad illius exemplar evincitur peracta, quo pastorale ecclesiae munus ac religionis moderamen liquet divinitus constitutum. Verum quum haec maxima sint in Gregorio et vobis apprime cognita ac perspecta, vereor illud unum, ne mihi tanto digna praesule, digna tanta vestra celebritate atque expectatione contingat oratio. Qua de re in ipso dicendi initio animo pene conficerer nisi, quos ex hoc ipso loco ad dicendum ornatissimo hodierna die intueor, ii non solum ut quieto sed etiam ut confirmato atque renovato animo sim, hortarentur. Itaque vestra potius humanitate recreatus, quam mea in obeundo gravissimo munere vel leviter imperitia commotus, pro viribus perficiam ut non minus Gregorii memoria vestra probetur commendatione, quam ejus recordatione virtutis luctum ac maerorem vestrum leniamus. Singulare ac prorsus divinum est, auditores, hominem recto animo a divino conditore fuisse procreatum. Vero tum rectus ille, si sui muneris, dispositioni ac regulae conformetur? Haec quippe est lex Dei, haec ratio a divinitate emanans. At vero haec rationis confirmatio simplex sit et aequalis; si firma et constans in peragendis sui muneris actibus, tunc summa laus hominis, quia tunc summa rectitudinis habetur. Tunc

Vade retro

Vade porro


Kordic, Marko (m. 1806) [1792, Dubrovnik]: In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica, Verborum 3282, ed. Relja Seferovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [kordic-m-funere-lazzari.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.