Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kordic, Marko (m. 1806) [1792, Dubrovnik]: In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica, Verborum 3282, ed. Relja Seferovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [kordic-m-funere-lazzari.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 159 --

Ergone quia tumulus corpus ejus inter tenebrarum latebras contexit, nomen etiam obruet? Absit, auditores, quandoquidem secus ac alio, qui statuas ac imagines non animorum simulacra, sed corporum studiose relinquunt, Gregorius tantummodo consiliorum relinquere ac virtutum suarum effigiem multo maluit summis praeclarissimisque gestis expressam et perpolitam. Quare sicuti virtus, utpote quae nullis terrenarum rerum coarctata angustiis, aut temporum circumscripta vicissitudinibus superest fato ac sepulcro, ita et Gregorius tantae virtutis sectator praestantissimus nihil moriendo de sua gloria, nihil de animi magnitudine sentit amisisse. Vivit in iis Benedicti filiis, quos suo spiritu genitos, quos sua virtute imbutos huic Congregationi acquisivit. Vivit in integra integerrimae suae vitae memoria, qua de eo celebrare non conticescet, quod olim de Ezechia proditum est. Operatus est bonum et rectum et verum in universa cultura domus Domini, et prosperatus est. Si prosperatus, felix ille apud Deum; nam ei in caelis admotus non afficitur de interitu tristitia, sed gloriam refert de justitia, sed de virtute laetatur repensa. Si prosperatus, felix ille et apud homines, quos inter diuturna consuetudine commoratus ea sibi condidit monumenta rerum, quae ad ecclesiae utilitatem, Melitensis hujusce congregationis decus suorumque civium admirationem et exemplar perpetuo manebunt.

Finis

Vade retro

Vade porro


Kordic, Marko (m. 1806) [1792, Dubrovnik]: In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica, Verborum 3282, ed. Relja Seferovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [kordic-m-funere-lazzari.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.