Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kordic, Marko (m. 1806) [1792, Dubrovnik]: In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica, Verborum 3282, ed. Relja Seferovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [kordic-m-funere-lazzari.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 153 --

sibi omnium gratiam paraverit, ut, ei data per pontifices potestatis plenitudine, ac nulla habita in regimine statuti temporis ratione et abbatis et praesidis munia diligentissime obiverit? At intra domesticos, ut ita dicam, parietes latere nec tanta virtus patitur, nec per eos licet qui publico bono consulentes ad communem civium felicitatem, ac decus viro praestantissimo amplissimae dignitatis insignia deferenda contendunt. Hoc jamdiu in votis erat, hoc superno afflatum numine; divino enim consilio cautum est ac provisum ut magna patrantibus atque molientibus majores quoque in dies patefiant honorum dignitatumque accessiones. Quare Gregorius ad oblatum sibi archiepiscopatus munus accessit et divino accersitus consilio et frequentissimi Senatus expetitus suffragiis et universae civitatis celebratus concertu. Et merito, nam ego saepe mecum tacitus cogitavi qualem quantumque esse oporteret, cujus ditione nutuque socera regerentur, cum interea fingenti formantique mihi praesulem quem tantae dignitatis potestas deceret, numquam voto saltem concipere succurrit similem huic, qui et caeteris morum praesset integritate et prudenti adesset consilio et summa prodesset industria. Quandoquidem, ut a primo exordiar, ad pastoralem vix elatus dignitatem nihil sibi indulgens, nihil admodum de consueta regulari, quam semper amantissime coluerat, vivendi ratione immutans, totus in eo erat, ut pietatis officiis, curis laboribusque pro grege susceptis tanto sese munere dignum exhiberet. Quod nonne mirum praestitit in modum eo pietatis ardore animique motu, quo in sacris peragendis adeo excitari mirabamur, ut qui intus flagraret devotionis affectus, ad omnes etiam sensus emanaret, ut ore, vultu, oculis emicaret ac erumperet? Nonne ad haec convolabat tanta animi alacritate, ut nec ingravescente aetate nec fracti corporis debilitate a templis identidem adeundis, a sacris curandis fuerat umquam avocatus, cum illum et celebritatum majestas et populi frequentia et nostrae calamitatis opportunitas ad publica quaevis pietatis officia vehementissime commoveret? Sed quae in illo mansuetudinis laus! Quod praecipue humilitatis studium! Quacumque adiretur hora, praesto omnibus erat et qui dignitate ab aliis longe recedere noverat, humilitate ad omnes propius accedere laetabatur. Nihil ideo arrogans in eo, nihil elatum, numquam dominatio dignitatis naturae morumque lenitati adversata est, non auctoritas, non honor a suavitate ingenii revocavit. Quin immo tantam praestulit ingenii levitatem animique robur invictissimum, ut nulla umquam importunitate aut offensione vinci, nulla potuerit animi acerbitate concitari, nullo iracundiae motu concuti.

Vade retro

Vade porro


Kordic, Marko (m. 1806) [1792, Dubrovnik]: In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica, Verborum 3282, ed. Relja Seferovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [kordic-m-funere-lazzari.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.