Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1792]: Theocriti, Moschi et Bionis idyllia omnia (excerpta), versio electronica, 476 versus, verborum 5000, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - idyllium; poesis - versio - ex Graeco] [numerus verborum] [zamagna-b-idyllia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 12 --


Talia in hac nobis latitant mala pharmaca cista,
Assyrius quae me docuit miscere viator.
At tu, candida, salve, et equos, Dea, tinge sub alto
Oceano: ipsa feram, coepi quos ferre, dolores.
Salve, Luna nitens candenti corpore, vosque
Salvete, o placidae comites, vaga sidera, noctis. page

Idyllium III.

Pastor quidam Amaryllidis amore correptus cum eadem conqueritur, quod male eius amori puela respondeat.



Delicias sequar ipse meas Amaryllida: caprae
Per iuga pascuntur lascivae, ac Tityrus una est.
Tityre, pasce capras, et pastas fontis ad undam,
Ante alios dilecte, age, Tityre, et inter agendum,
Namque caper Libycus cornu ferit ille, caveto.


O formosa Amarylli, quid ah non sponte sub antrum
Invitas, velut ante, tuum, crudelis, amantem?
An tibi nunc odii sum causa? et simus, et esse
Iam videor propius mento deformis adunco,
Nympha, tibi? laqueo coges me perdere vitam.
Ecce decem tibi mala fero: sunt arbore lecta,
Qua legere et voluisti. iterum cras altera carpens
Lecta feram; tantum tu nostras aspice curas.
Atque utinam nunc factus apis tua murmure rauco page
Ingrediar sub tecta, interque halantia lapsus
Gramina tecum hederae filicisque in tegmine ludam!
Nunc scio, quid sit Amor: numen grave. pressa leaenae
Ille hausit quondam puer ubera; mater et ipsum
Eduxit querceta inter, qui vulnere saevo
Me crucians imos flamma depascitur artus.
O blanda obtutu, penitus lapis, o mea nigro
Nympha supercilio, ne me complexibus arce,
Osculer ut caram: sunt dulcia et oscula vana.
Ni facias, mens est subito discerpere serta,
Mollia pallidulis hederae quae plexa corymbis,
Atque apio bene olente, tibi servo. hei mihi luctus
Quam gravis incubuit! tu nil miserere querentis?
Nudus ab aërio scopuli iam vertice in aequor
Insiliam, observat thynnos ubi proximus Olpis;
Et si non moriar, casu laetabere nostro.
Novi equidem: nam tristis ego dum nuper ad artes
Me solitas verti, cupiens, num fida maneres,
Noscere, non pressum strepitu dedit omina laeta
Telephilon, sed lenta manu male tabuit herba.
Dixit et Agroeo, dum forte legabat aristas
Messorum elapsas manibus, non inscia vates
Vera monens cribro; toto me corde perire.
Heu miserum, nullam tibi nostri in pectore curam.
Ipse capram geminos enixam corpore foetus,
Albentemque tibi servo. Mermnonis habendam
Hanc sibi iamdudum nigra orat Erithacis: illi page
Et dabo, tu vanum quoniam sic, improba, ludis.


En oculus dexter saliit mihi: numquid eamdem
Prospiciam? hac tereti modulabor carmina pinu
Innixus, si forte meos si forte dolores
Respiciat; neque enim est totos adamantina sensus.


Hippomenes, caram voluit quum vincere nympham,
Poma manu retinens plantis pernicibus omne
Emensus spatium est. Atalanta ut vidit, ut arsit,
Vt penitus toto concepit pectore amorem!
Duxit et ex Othry vates armenta Melampus
In Pylon; inque manus cessit formosa Bianti
Illa parens genitura decus clarum Alphesiboeam.
An non et pascit niveas in collibus agnas
Dum puer, in furias Venerem sic egit Adonis,
Vt gremio complexa nec ipsa in morte relinquat?
Felix indomito pressus languentia somno
Lumina et Endymion; felix, o candida Nympha,
Ipse etiam Iasion, laetus qui munera sensit,
Quanta nefas ulli sperare audita profano.


Heu caput indoluit; nil curas? carmina ponam,
Stratus et heic iaceam. vivi proiecta vorabunt
Membra lupi; id suavi sparget tua guttura melle.
Idyllium IV. Pastores.

Colloquuntur inter se Battus caprarius et Corydon bubulcus armento custos relictus ab Aegone, quem Milo ad certamen Olympicum secum abduxerat.


Battus Corydon Ba.
Hae, Corydon, vaccae cuiae sunt? anne Philondae?
Co.
Non; verum Aegonis: pascendas mî dedit Aegon.
Idyllium V. Viatores.

Comatas Caprarius, et Lacon ovium pastor obvii sibi invicem conviciantur primo; deinde, positis pignoribus, cantu certant, Morsone iudice adhibito, qui Comatan victorem declarat.


Comatas Lacon Co.
Heus fugite o Sybaritam illum Lacona, capellae;
Hesterna qui luce meum furatus amictum est.
La.
Necdum a fonte, agnae? non furem cernitis illum,
Garrula cui nuper syrinx mea rapta, Comatan?
page
Idyllium VI. Ad Aratum.

Damoetas et Daphnis bubulci armenta pascentes cantilenam incipiunt: alter ad Polyphemum canit de Galatea; alter nomine Polyphemi respondet ad ea, quae prior dixerat.


Damoetas una Daphnisque bubulcus, Arate,
Compulerant armenta. Erat alter rufus, et alter
Vix tenera spargens roseas lanugine malas.
page
Idyllium VII. Thalysia, sive iter ad sacra Cereris.

Narrat Theocritus in hoc Idyllio, ut a Phrasidamo et Antigene invitatus cum aliquot sociis iverit ad Cereris sacra, occurreritque Lycidae Cydoniensi ex Creta, fortasse in insula Co.


Ipse in Halenta olim procul urbe atque Eucritus una
Ivimus: ac socius nobiscum venit Amyntas
Tertius. Antigenes Cereri nam sacra parabat,
Et pariter Phrasidamus, uterque et patre Lycopeo
Et bonus, a Clytiae deducti stirpe nepotes,
Magnanimi et Chalconis, ea est si gloria, primus
Qui gelida de rupe, genu connixus utroque,
Aetherias fontem Burhinum eduxit in auras,
Durum opus aggressus. Circum frondentibus alni
page
Idyllium VIII.

Alternis carminibus inter se certantes inducuntur a Theocrito Menalcas pastor et Daphnis bubulcus. Caprarium quemdam adhibent iudicem; isque Daphnidi victoriam adiudicat.


Menalcas Daphnis aepolus
Daphnidi formoso, dum pascit per iuga tauros,
Vpilio, ut perhibent, occurrit forte Menalcas,
Imberbes ambo, rufi ambo, dicere carmen
Docti ambo, et graciles labro percurrere avenas.
Vt Daphnin vidit, coepit prior ista Menalcas. Me.
Daphni boum custos, certa sis carmine mecum;
Idyllium IX.

Pastor quidam Daphnin et Menalcam hortatur ad cantum: qui duo bubulci postquam iussi cantum absolverunt, et ipse Pastor breviter canit.

Idyllium X. Operarii.

Duo agricolae, vel potius messores inducuntur colloquentes, Milon alter, et alter Battus: Milon Battum ignaviae accusat, causamque exposcit. Battus se excusat, culpamque in Amorem reiicit. Deinde canunt inter opus.

Idyllium XI. Cyclops.

Theocritus Niciam medicum Milesium in hoc carmine alloquitur, nullumque esse ait contra Amorem praesentius remedium, quam Musas, earumque cantum; idque docet exemplo Cyclopis Polyphemi.



Non alio melius medicamine triste nec ungi,
Nicia, nec spargi me iudice vulnus Amoris,
Pieridum dulci valeat quam carmine. lenis
Ista quidem tactu medicina et suavis; at aeque
Inventu haud facilis. scis, credo, edoctus in arte
Paeonia, carusque novem tu rite Camoenis.
Ducebat leviter sic vitae incommoda Cyclops
Ille vetus Polyphemus in ipso hoc litore, Nympham
Perditus aequoream iuvenis quo tempore amabat
Vix circum rara signans lanugine malas.
Non crispans in fronte comas, non poma, rosamve
Ipse ferens; sed enim male totis actus amabat
Heu furiis: cura haec fuit una, at cetera ludus.
Saepe assueta greges rediere ad ovilia soli page
E viridi pastu, spumoso in litore Nympham
Dum canit, et luctu tristis tabescit acerbo
Ipsius aurorae rutilo surgentis ab ortu
Vulnus alens, Erycina potens quo pectora fixit
Lethiferam condens alto sub corde sagittam.
Hoc tamen invenit curis lenimen: in antro
Aërio residens, ac subdita caerula spectans
Suavidico tales fundebat gutture questus.


Candida, quid miserum, Galatea o, spernis amantem?
Lacte mihi puro mage candida, mollior agno,
Saevior et vitulo, silvestri et acerbior uva.
Ipsa venis, quum dulcis habet mea lumina somnus;
Et subito fessos idem quum deserit artus,
Forte lupum ceu visat ovis, fugis ipsa vocantem.
Tempore iam ex illo coepi te captus amare,
Venisti ut primum nostra cum matre hyacinthos
Carpere purpureos optans in montibus istis:
Monstrabam dux ipse viam, laetusque praeibam.
Idyllium XII. Aites.

Amatorium est hoc breve Idyllium, nec caret simplici quadam venustate. In eo autem amator quidam desiderat, ut eiusdem amicus pari ipsum amore semper prosequatur. Ionica plerumque dialecto scriptum est.


Venisti, puer alme, aurora ut tertia fulsit
Post totidem noctes, venisti? perdit amantes
Ah nimium properata vel una in luce senectus.
Quanto ver bruma, quanto mage suavia prunis
Poma placent, quantoque suo villosior agno
Praestat ovis, quanto ter nupta matre vigescit
Virgo pulcra magis, quantoque est hinnulus acri
In cursu vitulo citior, philomelaque quanto
Dulcisono potior cantu sese evehit omnes
Inter aves; tanto mihi gratior omnibus unus
Deliciis tu grate venis. vestigia lustrans
Ipse tua, ardenti fessus ceu sole viator
Frondiferae quercus ramosa umbracula fagi,
Te solum optabam, solum te voce vocabam. page
Idyllium XIII. Hylas.

Hoc XIII. Idyllium inter Theocritaea est item scriptum ad Niciam: docemur autem, non solis hominibus Amorem imperitare, verum etiam heroibus.

Idyllium XIV.

Civicum potius est, quam pastoritium hoc carmen, in quo Aeschines amico Thyonico narrat, ut eum Cynisca uxor Lupo cuidam adolescenti in amore posthabuerit, effugeritque e domo. Quamobrem et militare se decrevisse dicit.


Aeschines Thyonicus
Idyllium XV.

In hoc Idyllio quaedam Syracusiae mulieres inducuntur inter se colloquentes, et festum Adonidis invisurae. Multis personis constat Idyllium, estque totum drammaticum, nativa quadam simplicitate maxime commendandum.


Gorgo Eunoa Praxinoe anus hospes alter hospes vates
Idyllium XVI. Charites.

Videtur huius Idyllii argumentum esse consueta poëtarum noenia, nimirum fructum, quem percipere sperarunt, non respondere votis; quod homines vel nimium avari sint, vel turpi inscitia teneantur, neque pervideant, quantam assequi gloriam potuissent ex poëtarum laudibus. Demum in Hieronis laudes famamque bellicam excurrit Vates.

Idyllium XVII. Encomium Ptolemaei.

Altius heic assurgit poeta, regemque Aegypti Ptolemaeum Philadelphum praesertim ex generis nobilitate, ex immensae ditionis potentia, ex amplissima divitiarum copia, regiaque munificentia laudat.

Idyllium XVIII. Helenae epithalamium.

Virgines Spartanae, uti mos erat in Graecia, in Menelai domum congregatae, multa canunt in honorem coniugum.

Idyllium XIX. Favorum fur.

Vt apis, sic Amor pusillus est; magnum tamen vulnus infigit.

Idyllium XX. Bubulcus.

Pastor quidam, quum in urbem venisset, voluissetque Eunicen urbanam puellam deosculari, ab eadem repulsus fuit atque irrisus tamquam indignus. Qua de re Pastor in hoc Idyllio conqueritur


Oscula me nuper defigere blanda volentem,
Eunice derisit, et haec super addidit ultro
Idyllium XXI.

Asphalion piscator vana spe inflatus narrat hospiti nocturnum visum de pisce aureo, quo capto, comnians iuraverat, se divitem iam factum, piscandi finem facturum. Cui hospes auctor est, ut omissis nugis, artem suam exerceat, si quidem inter aurea somnia fame perire nolit.

Idyllium XXII. Dioscuri seu gemini.

Duas in partes hoc Idyllium de laudibus Pollucis atque Castoris divisum est. In prima parte Pollucis pugna cum Amyco Bebryciorum tyranno describitur, victoriaque celebratur, quam retulit Pollux. In altera vero parte Castorem inter et Lynceum certamen initum, Leucippi filiarum ergo, continetur. Vincit Castor.

Idyllium XXIII. Amator infelix.

Tragicus omnino huiusce miserandi hominis est exitus, qui quum se contemni crederet, laqueo mortem quaesivit. Nec minus tragice ab Amore animadversum in eum est, a quo se ille contemptum putabat.

Idyllium XXIV. Herculiscus-129

Idyllium XXV. Augiae opulentia-136

Idyllium XXVI. Lenae, seu Bacchae.-149

Idylium XXVII.-152

Idyllium XXVIII. Colus.-155

Idyllium XXIX. Amores-157

Idyllium XXX. In mortuum Adonidem.-159

Idyllia Moschi-161

Idyllium I. Amor fugitivus.-163

Idyllium II. Europa.-165

Idyllium III. Epitaphium Bionis.-172

Idyllium IV. Megara.-178

Idyllium V.-184

Idyllium VI.-185

Idyllium VII.-186

Idyllium VIII.-187

Epigramma.-188

Idyllia Bionis Smyrnaei-189

Idyllium I. Epitaphium Adonidis.-191

Idyllium II.-196

Idyllium III.-197

Idyllium IV.-198

Idyllium V.-199

Idyllium VI.-200

Idyllium VII.-201

Idyllium VIII. Epithalamium Achillis cum Deidamia.-202

Idyllium IX.-207



Vade retro

Vade porro


Zamanja, Bernard (1735-1820) [1792]: Theocriti, Moschi et Bionis idyllia omnia (excerpta), versio electronica, 476 versus, verborum 5000, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - idyllium; poesis - versio - ex Graeco] [numerus verborum] [zamagna-b-idyllia.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.