Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Katancic, Matija Petar (1750-1825) [1791]: Fructus autumnales, versio electronica, 948 versus, verborum 7599, ed. Tomo Matic [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [numerus verborum] [katancic-mp-fructus.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 269/364 --


O Pan, silva tacet; luget amoribus [9] 9
frustratum nemus et purpureae rosae
flaccescunt, gelidis quando liquoribus
40 hument tempora Phyllidis,
Suavis Phylli, vale! Phylli tenellula!
quae victura diu vivere desinis;
vixisti modicum, sed satis illud est:
plus pulcra esse nequiveras. 1 U В je pjesmi natpis: Ode IV. Epicedion Phyllidis, ultima Ianuar., in quo Diana cum Nymphis deplorat obitum eius. — 2 F: blanda, B: illa. —- 3 F: caesia, B: grataue. — * F: Phyllin, B: Phyllida. — 5 F: Sororbus, B: sororibus. — 6 F: lugubre, B: perpete. — 7 F: greges, B: pecus. — a F: Cedunt; u В najprije bilo »Rumpunt«, a zatim ispravleno: Caedunt.

6. R. P. Sebastiano, promotori Hungaricorum carminum suo, IV Non. April. 1
Si nervos citharae saepius increpo
et laudes aliorum acrius occino,
cur te, care Pater, non celebrem cheli,
cur non gratum animum canam?
5 Dum tango tremulam seu Latiae lyrae
seu plectri patrii quandoque chordulam,
haec te auctore valet, tu metra promoves,
carmen te placet arbitro.
Et te non lituis, o Pater, efferam?
10 Te non suaviloquo pectine concinam?
Da dulcis citharae, Musa, piissimo
dulcem, cara, Patri sonum!
Ut, quando ille meas coram aliis movet
chordas, ipse meum concinam ei melos,
15 id gratos, reputo, multum animo decet.
Da caro sonitum Patri,

Vade retro

Vade porro


Katancic, Matija Petar (1750-1825) [1791]: Fructus autumnales, versio electronica, 948 versus, verborum 7599, ed. Tomo Matic [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [numerus verborum] [katancic-mp-fructus.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.