Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Katancic, Matija Petar (1750-1825) [1791]: Fructus autumnales, versio electronica, 948 versus, verborum 7599, ed. Tomo Matic [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [numerus verborum] [katancic-mp-fructus.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

Ad Lectorem,
Eos tibi, Lector, dat hic versus liber,
quos vena fudit iuvenis arte, non die;
sexto nam lustro proximi tum viximus.
Et ante nobis sterilis haud quidem fuit
5 ea, at rudis. Fundebat illa saepius
metrum, vocemque gnara metro iungere
lyram prendebat nervulis sonantibus;
melos sed omne duriusculum, rude
et obstrepens his auribus: quod nos quidem
10 non sentiebamus, sacrum inscii sonum.
Sed almus ille Mercurii Cultor rudes
ubi ductare coepit ardenti manus
plectrum atque pollicem adplicare chordulis
et aures mulcere sonitu novo, chelis
15 enimvero tum nostra, quam iuvenculi
rudi pectente novimus ferire, — tum,
inquam, quid suave, quid penetrans, quid sacrum
sonare! Quid loquar? Non queunt farier
linguae, quod corda sentiunt. — Amice, tu hic,
20 lector, quidquid boni videbis, consule id
boni laudemque redde Mercurii bono
Cultori et nostrae redde Cultori Lyrae.
Ferire si nosti hanc et artem possides
canendi (non enim Corinthum quilibet
25 adit) plerosque consules cantus boni,
adulta tu heic ne quaerito anxius metra;
duo sopitis lustra nervulos chelis
pulsare non licebat: ut Clio magis
Thalia quam placeret. Utraque est Dea.
30 Quod illi ceterum damus grati diem,
brevem huic, dum Liberi leguntur munera
tenent et Claudii recessus Molbicae
sinu nos, liceat horulam dedisse, Ei,
quem amamus, gratiam laturi,1 laturis Cuius haec,
35 amantis Musam, honori et ardori damus.
Tu, Lector, oro, munus hoc cape et vale! In reducta Molbicae valle Idibus Octobris MDCCXC.
Ε. Ο. Τ. Θ. FRUCTUUM AUTUMNALIUM PARS I. METRA LATINA
§ I. LYRICA.
Filio Pestinensi I. D. M., cum Philosophiae lauream in Regia Universitate Budensi primus adipisceretur, VI. Idus Ianuarii an. 1779. oblatum.
Μέλπε μέλος γλυκερὸν πρώτῳ, χαρίεσσα Θαλία,
Ἡμῶν παιδεύτῃ, μέλπε, Θαλία, μέλος.
Δαφνίδα γὰρ σοφίας ἄρθʹ οὕτος ἐτύγχανε πρῶτος.
Παιδεύτῃ πρώτῳ μέλπε, Θαλία, μέλος.
Quid sistro lanias corda Gelonio,
Pannon? Quid tenues unguibus increpas
gnavis Silvicolum perpetuo cheles,
pulla gnate Patris toga?
Non Istri latices gens fera Vandalum,
non Dari tumido potat amabiles
undas ore Scythes, non colit inclutam
durus Pannoniam Getes.
Pindo sacra Phalanx pulsa mucronibus
cessit barbaricis in iuga Acincia;
heic sedem medio Regia Apollinis
fixit Pannonio solo.
Torpentes animi (turbida tempora
fecerunt) validis fixa radicibus
contendunt oculis nubila ponere,
blando pectine conciti.

Vade retro

Vade porro


Katancic, Matija Petar (1750-1825) [1791]: Fructus autumnales, versio electronica, 948 versus, verborum 7599, ed. Tomo Matic [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [numerus verborum] [katancic-mp-fructus.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.