Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (1790) [1790]: Ad Inclytos Dominos Status et Ordines Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae generaliter congregatos, versio electronica., 442 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-predstavka-1790.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 31 --

Ad Inclytos Dominos Status et Ordines Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae generaliter congregatos.
Inclyti Domini Status et Ordines.

Dum singulae Communitates Inclytorum horum regnorum antiqua jura sua, quae sibi adempta, vel quoquo modo labefactata sentiunt, medio Inclytorum SS. et OO. recuperare, ac firmare student, aut novas etiam statui suo Convenientes praerogativas per Eosdem I. SS. et OO. expetunt, par esse existimamus, ut nos quoque opportuno hoc tempore, quo non solum de revehenda pristina libertate, sed etiam de stabiliendo splendore horum Regnorum in Nobilissimo hoc Congressu publicis Consiliis agitur, eam, qua Academia haec Zagrabiensis a Divis quondam Regibus Hungariae donata uti potuit, Universitatis praerogativam Eidem non tam concedi, quam in usu deduci instemus.

Tametsi quidem Diploma regium, quo hanc praerogativam Zagrabiensi Academiae pridem concessam esse palam ostendi posset, in praesens producere nequeamus, quod illud Archivo literariae Directionis Zagrabiensis nunquam illatum sit, se cum reliquis literariis documentis hujatis Collegii abolitae Societatis Jesu, ut par est, credere, per Commissionem Aulicam quae Opere abolitionis tunc occupabatur, compositum, atque ad destinatum locum transmissum esse suspicari liceat; Adeo tamen indubitatum est, illud reapse extitisse, atque Universitatis praerogativam cum aliis privilegiis huic Academiae indultam continuisse, ut eorum Virorum, qui tale legerunt, quique adhuc vivunt testimoniis facile comprobari possit; sed neque absque fundamento supponi potest, ejus si non Authenticum

Vade retro

Vade porro


Anonymus (1790) [1790]: Ad Inclytos Dominos Status et Ordines Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae generaliter congregatos, versio electronica., 442 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-predstavka-1790.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.