Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 3584 -- victorioso plerumque stipendiario milite stipatum, praepotentiam dynastarum et
internas depraedationes penitus sufferri potuisse. 11 E plurimis enim
decretorum ejus articulis apparet violentas bonorum occupationes per regnicolas ad invicem
factas sub hoc etiam rege viguisse (b); apparet etiam banos et comites in ipsum jus
patronatus regis in ecclesias ita involasse ut id publica lege prohiberi debuerit (c).
12 Quod si adhuc post inveterata adeo sub prioribus regibus mala illa loco
Mathiae languidus aliquis et remissus rex 32 annis imperasset, sane cladem Mohácsianam, quam
post 36 ab obitu Mathiae annos Hungaria experta est, jam sub hoc rege sustinuisset.
13 (a) Item dicitur illic quod honorem comitatus nullus nisi nobilis
tenere possit.
14 (b) Vide articulos 27:1471. et 11:1474.
15> (c) Vide artiiculum 37:1486. <16 Tanta fuit baronum et
comitum oligarchia adhuc sub finem regni Mathiae.
§ 83
1> Sunt tamen quae in eodem merito reprehendas. <2 Primum
quod fabrum fortunae suae et avunculum Szilághium nec non primatem Vitézium non indicta
causa carceri mancipaverit. 3 Dein quod sub praetextu gravis et enormis
querelae (sunt verba articuli 46:1486.) complures citra viam juris bonis exuerit, eademque
partim pro se, partim pro regina (ut art. 28:1492. testatur) occupavit. 4
Porro quod violentis descensibus, procurationibus victualium, et gratuitarum vecturarum
exactionibus, ut art. 18 ejusdem anni habet, regnicolas gravarit. 5 Denique
quod regnicolarum colonos ad falcandum componendumque regium foenum violenter, ut articulo
101 ejusdem anni innuitur, compulerit. 6 Verum postremos duos excessus ab
compluribus et primae et secundae periodi regibus frequentes fuisse constat (a), qui tamen
arbitrarii imperii non accusantur. 7 Prima duo vitia impotenti potius ejus
animo quam labefactandae constitutionis studio adscribi debent.
3586
8 (a) Descensus, procurationes, vecturarum extorsiones jam ante Andream
II, sub illo, et sub Bela IV viguisse supra ostendimus. 9 In capitulatione
Alberti articulo 18 eaedem denuo prohibentur. 10 Debuerunt itaque etiam sub
Sigismundo in usu fuisse. 11 In prima sub Mathia 1458. Pestini celebrata
diaeta art. 18-o haec denuo prohibentur, adeoque excessus hos etiam sub Ladislao Posthumo
viguisse apparet.
§ 84 Mortuo Mathia Uladislaus rex eligitur eidemque prolixior quam ulli praedecessorum
capitulatio proponitur.
1 Mathia 1490. 6-a Aprilis Viennae supremum diem obeunte, post persoluta
eidem Albae Regali justa, comitia pro eligendo novo rege in 15-am Maji Urbanus Docti,
Agriensis antistes, qua locumtenens regius (munus enim palatini propter exorbitantem 1455.
eidem collatam authoritatem Mathias inde ab obitu Emerici Zapolii non restauraverat)
Pestinum indixit. 2 Iam tum Fridericus imperator haereditatem regni
Hungariae e pacto, quod eum 1463. cum Mathia inivisse statusque regni ratificasse supra
diximus, repetabat. 3 Verum cum ille posteriori utpote 1477. pacto quaesito
in successionem regni Hungariae juri ultro renunciaverit (a), status libero suo electionis
jure usi Uladislaum 15-a Julii regem proclamarunt. 4 Iisdem comitiis
elaborata fuit prolixior quam ulli antecessorum suorum capitulatio, quam ea tempestate
decretum regni compellatum fuisse jam supra observavimus. 5 In ejus
praefatione jus electionis statuum diserte agnoscitur (b). 6 Cum omnes
statuum praerogativae universim confirmentur, et gravissima negotia, uti est occupatarum sub
Mathia provinciarum erga pactatam in tractatu Olomuciensi summam cessio § 5, 6, et 7-o ad
consensum statuum restringatur, legislativa statuum potestas utique stabilitur.
3588
7 Objectum externae securitatis, jus nempe belli, pacis, ineundorumque cum
exteris principibus tractatuum, status ne hac quidem capitulatione diserte ad comitia
revocarunt. 8 Cum tamen §-o 6-o Austriam et aliquas Styriae et Carinthiae
civitates imperatori absque statuum consensu reddi vetuerint, videntur eo respexisse.
9 De jure tributa imponendi e finali §-i 2-i clausula non satis liquet an
jus nova subsidia imponendi comitiis reservatum, vel vero rex, ne ea in comitiis vel petere
possit, simpliciter inhibitus fuerit; cum jam Mathiam a novis subsidiis in comitiis petendis
inhibitum fuisse viderimus, probabilior est posterior sententia. 10 Et haec
inconstitutionalis lex, e qua Uladislaus se nonnisi tardius emancipavit, non exiguam, ut mox
videbimus, subsecutis regni calamitatibus ansam praebuit.
11 Executiva regis potestas nullis ferme aliis, quam quos omnibus aliis
antecessoribus suis praescriptos fuisse vidimus, limitibus circumscribitur, nempe ne bona et
dignitates exteris conferre possit §-o 11, 12 et 13. 12 Ut vel rebus
Hungaricis nonnisi Hungaros in consilium adhibeat §-o 10. 13 Denique ut, dum
in Hungaria aget, palatina officia per solos regni Hungariae barones peragi procuret § 9.
14 Cum autem Uladislaus una Bohemiae imperaret, obligarunt quidem hunc
etiam prouti jam antea Albertum ad exigendam in Hungaria majorem anni partem § 8.
15 Verum in casum absentiae non transtulerunt ab eo potestatem seu in
locumtenentem, seu in palatinum, seu in senatum aliquam, sed tantum, ut regnum in bono
ordine atque dispositione relinquat, eidem comiserunt, id est, detulerunt ejus arbitrio
cuinam vicariam suam deferre velit potestatem.
16 In judicialibus etiam potestatem ejus nihilo magis atque Mathiae § 14
constrinxerunt, excessus enim in auferendis citra viam juris bonis et in infligendis poenis,
quem § 15 et 16 praevenire voluerunt, et jam antea sub omnibus retro regibus et sub ipso
Mathia frequentissimis legibus vetiti fuere.
17 Tria tantum nova capitulatione hac constitutionis praesidia status
stabiliverunt. 18 Primum quod observantes tandem totum et electionis regis
et legislativae statuum potestatis jus in possessione Sacrae 3590 regni coronae
radicari, huic vero per solum custodes coronae eligendi jus exiguam praestari securitatem,
donec arx Visegrad, in qua corona conservabatur, in regis potestate permaneret, arcem ipsam
Visegrad conservatoribus coronae resignandam ordinaverint §-o 4-o.
19 Dein quod distinctum aerarium e deponendis pro Austriacis provinciis,
quas sub Mathia occupaverant, summis conflari illudque administrationi conservatorum coronae
concredere voluerint, § 5 et 7.
20 Denique quod ultra conditiones capitulationis hujus in articulis, quos
eidem ante coronationem proposituri sunt, assensum ejus non esse necessarium, verum ad
dandam ultro iis regiam suam sanctionem eum obligatum esse §-o 18 declararint.
21 Tardius jam, nempe 1507. status novum idque praecipuum constitutionis
praesidium, nempe ministrorum (ut nunc loquimur) responsabilitatem articulo 7-o
stabiliverunt (c); nullum tamen ex his praesidiis in realem perductum fuisse effectum mox
videbamus.
22 (a) Tabulas tractatus 1477. in Sanctiori Archivo exstare indiculus,
quam Kollár Auctuario
[ERROR: no reftable :]
84.22 Auctuario:
Actuario B
suo subjecit, remonstrat. 23 Nemo illas hactenus protulit.
24 An renunciationem Friderici in successionem Hungariae contineant,
authores in utrum disputant; mihi affirmativa inde confici videtur quod in posterioribus
1491. pactis, quibus Maximiliano Friderici filio ius successionis in Hungariam addicitur,
nulla ad anni 1464. provocatio fiat, quod certe vix intermissum fuisset nisi iis per
subsequum 1477. pactum derogatum fuisset.
25 (b) "D. D," dicitur ibi, "praelati, barones, caeterique proceres, et
universi incolae regni, ad quos scilicet jus eligendi novum regem ex vetustissima regni ejus
libertate et consvetudine devolutum exstiterat."
26 (c) "Si quis" (dicitur ibi) "regnicolarum in consilio regiae majestatis
contra libertatem et commune bonum atque statuta hujus regni palam, publice et manifeste
agere attentaret, talem D. D. assessores teneantur in 3592 generali diaeta proxime
ventura ex nomine manifestare. 27 Quem ibidem tamquam reipublicae
libertatisque regni proditorem et turbatorem in rebus et persona juxta sua demerita iidem
puniendi habeant facultatem.
§ 85 Nulli ante-coronationales articuli eidem proponuntur.
1 Uladislaus capitulationi huic in Farkashida seu Wolfoserl, quem vicum
jam tunc limitem regni constituisse apparet, ultima Iulii subscripsit. 2
Praefixit deinde pro coronatione comitia Albam Regalem in 14. Septembris (a), in quibus 21-a
ejusdem mensis coronatus consvetum sacramentum nuncupavit. 3 An tamen
vicissim status juramentum fidelitatis eidem, prouti tribus suis decessoribus fecerunt,
praestiterint, non constat. 4 Constat tamen, quod nullos eidem
antecoronationales articulos exhibuerint. 5 E quo patet eos beneficio § 18
praefatae capitulationis minime usos fuisse. 6 Agnoverint indubie deinde
ipsi illi §-um capitulationis 18 aequitati adversari, nec nisi a tam debili, ut Uladislaus
fuit, principe subscribi potuisse. 7 Quis enim vir sensatus ad rem sibi
adhuc ignotam approbandam se in antecessum obstringet? 8 Aliud fuisset si
eidem antecoronationales articulos simul cum capitulatione ipsa exhibuissent; tunc enim ipsi
antecoronationales articuli novorum capitulationis punctorum vicem subivissent, poteratque
Uladislaus expendere an sicut illa, ita etiam hi rationibus suis conveniant, adeoque an
omnia haec acceptare vel vero regnum recusare velit.
9 (a) Vide ejus evocationes ad civitatem Bartphensem datas in
Vestigiis Diaetarum pag. 412.
§ 86 Varii de successionis regiae ordine tractatus.
1 Uladislaus perinde ac Sigismundus in deferendae aemulis suis regni
Hungariae successione admodum facilis fuit. 2 Nam et Alberto inita cum eodem
primo statim regni sui anno 1491. 20-a Februarii in castris ad 3594 Cassoviam pace
successionem detulit (a) et eodem anno, postquam 8-a Novembris cum Maximiliano imperatore
pacem pepigisset, eandem huic etiam addixit successionem (b). 3 Verum non
fidebat Maximilianus liberalibus adeo oblatis volebatque tabulas has per ipsos status regni,
et quidem jure jurando confirmari. 4 Quod tamen a statibus non potuit
impetrari. 5 Erant enim tunc in Hungaria praepotentes duo dynastae qui, cum
Uladislaus celebs adhuc ageret, exemplo Mathiae Corvini incitati suas jam tunc ad thronum
spes extenderunt, Zápolius nempe et Báthorius, prouti et utriusque posteri subinde regiam
etiam reipsa assecuti sunt dignitatem (c). 6 Partim horum authoritate,
partim indignitate conditionum, quas tabulae pacis hujus continebant, effectum est ut
tractatus hic in comitiis 1492, ad quae Uladislaus de iis retulerat, rejiceretur (d).
7 Remoto hoc impedimento duumviri illi, quorum cum alter alterius consilia
adhuc ignoraret, mira hac in re concordia fuit, propiorem jam ad thronum passum sibi
faciendum esse existimarunt. 8 In comitiis itaque 1505. pro festo Michaelis
per Uladislaum indictis (e) avulsam Silesiam, Lusatiam et Moraviam, deficientem ad Poloniam
Moldaviam labescentesque universim res Hungariae querulati, ut omnibus his malis medelam
continuo adferat, a rege per oratores postularunt. 9 Cum hanc ne addicere
quidem ipsis Uladislaus sustinuisset, elevarunt calamitates Hungariae, eas eo solo ex fonte
proficisci declararunt quod rex peregrinus imperaret; regimen Mathiae, gentilitii videlicet
regis, in coelum sustulerunt; proposuerunt denique confoederationem, qua se natio omnis
obstringat quod si Uladislaum sine masculo haerede decedere contingat (tunc autem necdum
filium sustulerat), gentilitium regem eligere velint; nec sua ipsos spes fefellit,
subscripsere eam 100 proceres, praelati, nobiles comitatuumque ac civitatum nuncii (f).
10 Imo subsequis, quae 1506. mense Septembri Albae Regali acta sunt,
comitiis nova ad evertendam Maximiliani, quam ipsi Uladislaus per tractatum 1491. addixerat,
successionem firmandamque superioris anni confoederationem consilia contulerunt (g).
11 Maximilianus Uladislaum primo datae fidei admonuit, et licet hic
confirmationem prioris pacti ultro obtulisset, nihil tamen in sola Uladislai negotiatione
firmitatis reponi posse advertens jura, ut credebat, sua armis vindicare decrevit.
12 Verum vix Posonium usque valido cum exercitu processerat, cum nullo
stipendiario milite, exhausto aerario, trepidi status 3596 amplissima provisos
facultate (h) oratores eidem obviam miserunt, qui seclusis ignominiosis 1491. conditionibus,
ratificato tamen Maximiliani successionis jure pacem confecerunt. 13 Et haec
deinde vera causa fuit scissi post defectum Ludovici II inter Ferdinandum et Zápolium regni,
cum hic confoederationi, quam pragmaticam regni sanctionem appellabat, ille inito 1506.
tractatui inhaereret. 14 Verum licet ne hic quidem tractatus in subsequis
regni comitiis uspiam ratificatus fuerit, cum tamen status generalem, quidquid e republica
visum fuerit, concludendi potestatem legatis suis dederint neque sibi jus ratificationis per
expressum reservarint, tractatus ille utique status debuit obligare.
15 (a) Vide illas in Annalibus Hungariae ad hunc annum.
16 (b) Vide has tabulas apud Kollár in Auctuario Diplomatico
.
17 (c) Ioannes Zápolyius post Ludovicum II in Hungaria, Stephanus
Báthorius serius in Polonia.
18 (d) Tractatum hunc ratificationi statuum substratum fuisse docent
regales Uladislai in Vestigiis Diaetarum pag. 414-a, quibus civitatem
Bartphensem ad comitia 1492. evocat, ubi dicit: "quibus autem legibus pacem ipsam pepigimus,
necessarium putavimus inter caeteros Nostros regnicolas etiam fidelitatibus vestris plane
omnia communicare."
19 Indignae autem hae conditiones in eo consistebant: ut Uladislaus omnia,
quae per Mathiam occupata adhuc tenebat, Styriae, Carinthiae, et Carnioliae loca absque
depacto in pace Olomucensi lytro Maximiliano restituat; e contra civitates Hungariae, quas
Elisabetha, Alberti regis vidua, Friderico imperatori impignoraverat, nonnisi post mortem
hujus erga deponendam iisdem investitam sumam restituantur; Maximiliani haeredes post
defectum Uladislai in Hungaria succedant; id rex, praelati, barones nunc statim juramento
firment; successores regis, doneccunque casus re ipsa evenerit, tempore coronationis; si
regem minorennem esse contingat, ejus tutor, tempore aditae tutelae; futuri denique praelati
et barones, tempore aditi beneficii vel magistratus successionem hanc juramento
polliceantur. 20 Si Maximilianus vel successores plures 3598
habuerint filios, status liberam inter eos habeant electionem. 21 Pro
sumtibus belli, id est, pro devastata per Maximilianum Transdanubiana Hungaria (Uladislaus
enim, dum eam revindicavit, in Austriam non penetraverat) centum aureorum millia
dependantur.
22 Caeterum fit quidam mentio tractatus hujus in praefatione decreti 1492.
§-o 1-o; status tamen eum ratificasse nec ex lege nec ex ullo diplomate apparet.
23 Quas enim Kollár in Auctuario Diplomatico pag. 260-a profert
litteras, his septem tantum episcopi, totidem praelati, paucique nobiles et civitates
privato tantum suo nomine subscripserunt. 24 Statuum nomen, prouti id in
prolatis per eundem Kollár ibidem anni 1464. tabulis factum fuit, nullibi subscriptum est.
25 (e) Plerique scriptores comitia haec per palatinum Perény indicta
fuisse indigitant [ERROR: no reftable :]
86.25 indigitant: indigitat B
, sed convellunt eorum opinionem regales Uladislai ad civitatem Bartphensem pro his
comitiis datae, quas Kovachich in Vestigiis Diaetarum pag. 447 provocavit.
26 (f) Originale confoederationis hujus in pluribus tabulariis, nominanter
in Regni Croatiae archivo exstat. 27 Edidit illam Pray in Annalibus
Hungariae ad hunc annum.
28 (g) Patet id e litteris Maximiliani ad Uladislaum 24-a Junii 1506.
datis, in Vestigiis Diaetarum pag. 450-a, ubi Maximilianus dicit: "Serenitatem
Vestram minime latet quam multum conquesti fuimus de his, quae proceres ac status regni
Hungariae in proximo conventu mense Septembri habito (nimirum in quo illa confoederatio
procusa fuit) contra nos et tractatum nostrum mutuum intentarunt et hodierna die in Alba
Regali nituntur.
29 (h) Protulit Kollár in eodem Diplomatico Auctuario has
mandatarias litteras pag. 268, quibus status legatis suis generalem, quidquid pro bono
publico expedire visum fuerit, potestatem concesserunt.
30 (i) Protulit Kollár ibidem ipsas has pacis 1506. initae tabulas in
quibus omnes illae durae 1491. conditiones exmittuntur et tantum successio Maximiliani in
genere confirmatur. 31 Ferunt oratores Hungaros ad amplectendam hanc
conditionem ea potissimum consideratione permotos 3600 fuisse quod interea
Uladislao jam natus fuerit filius Ludovicus adeoque successionem hanc sero admodum ad casum
venturam esse existimaverint. 34 Verum eventus opinionem hanc fefellit.
§ 87 Uladislaus curat coronari infantem filium Ludovicum II et pro illo capitulationem
elargitur.
1 Interea Uladislaus Annam Candalensem sibi matrimonio locaverat, quam
etiam 1502. Albae Regali, cum Frangopanus Veszprimiensis antistes necdum esset consecratus,
per Strigoniensem archiepiscopum solenni ritu coronari fecit (a); cum ex hac 1506. filium
Ludovicum sustulisset, metuens ne, si forte illum minorennem relinqueret, status
confoederationis Pestiensis effectum statim post fata sua procurent, ut hic, licet adhuc
infans, coronetur, agere coepit perfecitque ut 1508. in comitiis Budae habitis Ludovicus pro
haerede regni declaretur, Albae vero Regali, licet primo bimulus, coronetur (b).
2 Uladislaus pro infante filio ipse sacramentum dixit, insuper solennem
nomine ejusdem filii extradedit capitulationem, qua in persona ejus promittit quod, ut
primum ad adultem pervenerit aetatem, novam de observandis legibus, statuum praerogativis,
et constitutione regni elargiturus sit assecurationem consentitque ne eidem exercitium
regiae potestatis tamdiu admittatur donec assecurationem hanc fuerit elargitus (c).
3 Debuit Uladislaus proximiorem mortem suam jam tunc praesagire, debuit
Maximilianus eandem, quam Fridericus imperator cum Ladislao Posthumo luserat, scenam de
Ludovico, si minorennis a patre relinquatur, meditari, debuerunt denique status consilia
Maximiliani penetrare, cum Uladislaus capitulatione hac insuper spondere debuerit quod
filium suum nec Maximiliani, nec cujusvis exteri principis tutelae commissurus, sed eundem
in Hungaria sub statuum vigilantia educaturus sit (d).
3602
4 (a) Discimus id cum e rescripto Uladislai ad Ladislaum Gereb de Vingarth
de 1502. emisso, quo eum ad coronationem hanc invitat, tum ex alio ejusdem ad Frangopanum
Veszprimiensem edito, quibus eum securum reddit quod peracta per Strigoniensem haec
coronatio juribus sedis suae nihil sit derogatura.
5 (b) Provocantur in Vestigiis Diaetarum regales ipsae pro
his comitiis editae pag. 462; provocantur ipsius regis litterae, quibus coronationem filii
sui a statibus petit, pag. 454; provocantur denique aliae Uladislai ad comitatum
Szaladiensem litterae pag. 462, e quibus subsidium unius floreni pro necessitatibus
confiniorum his comitiis oblatum fuisse apparet. 6 Editi tamen in iis
decreti nullum vestigium prostat.
7 (c) Originale capitulationis hujus exstat in archivo Croatiae; vulgavit
illam Kovachich in Vestigiis Diaetarum pag. 455-a; dicitur illic: "ut, dum
praefatus illustrisimus dux, filius Noster ad adultam aetatem perveniet, idem praemissas
libertates observabit... nec interim regia auctoritas sibi concessa existat, donec praemissa
omnia se observare velle promitteret."
8 (d) "Et quo" (dicitur in eadem capitulatione) "varii essent rumores, ex
parte serenissimi imperatoris D. Maximiliani, et de conatibus ejusdem ad hoc regnum, esset
illius voluntas, ac actiones ipsis suspectae, eosdem... regnicolas... assecuraremus ut neque
viventibus nobis, neque morientibus praedictum filium nostrum ad manus ejusdem D. Romanorum
regis... aut tutelam... vel cujuscunque forensis principis dabimus vel assignabimus, sed
eundem hic in regno et apud manus eorundem... regnicolarum mittemus ad gubernandum."
§ 88
1 Videamus jam qualiter legislatio sub Uladislao processerit.
2 Ut S. regni corona in potestate statuum permaneat et per eligenda ab iis
individua custodiatur, identidem quidem decretum fuit; videntur tamen status a cautela illa
recessisse, quam sibi 4-o capitulationis §-o pepigerant, nimirum ut ipsa arx Visegrad, in
qua corona asservabatur, potestati coronae custodum consignetur; nulla enim amplius ea de re
seu in 1492. 3-o seu in 1498. 23-o articulo memoria occurrit.
3604
3 Comitiorum celebratio in Szilághiana seu Mathiae I capitulatione
articulo 13-o et 1471. articulo 1-o annua locusque comitiorum Pestinum; terminus vero festum
Pentecostis defixus fuerat. 4 Sub Uladislao 1498. ut quadriennio adhuc annua
sit diaeta et in campo Rákos pro festo S. Georgii semper celebretur, postea vero non nisi
omni triennio celebretur per articulum 1-um constituebatur. 5 Et implevit
hoc statuum votum Uladislaus; licet enim intra hoc quadriennium decretum tantum 1500.
exstet, vestigia tamen comitiorum 1499, 1501, et 1502. jam tenemus. 6 Cum
elapso etiam hoc quadriennio, id est post 1502, (praeter annum 1503.) annuarum diaetarum
vestigia usque 1508. prostent (a), crediderim ego ab hoc primum anno triennium fuisse
observatum, cum intra hunc et 1511, uti et intra hunc et 1514, nullum vel decretum exstet,
vel vestigium aliquorum comitiorum hactenus prolatum sit, ut adeo nullam in eo fixam
viguisse regulam pronum sit existimare.
7 In eo etiam an nobiles viritim vel vero comitatus per repraesentantes ad
diaetam vocari debeant, nullam certam fuisse cynosuram jam sub Mathia vidimus.
8 Sub Uladislao qualiter ad diaetam 1492. nobiles convenerint, non constat.
9 Constat tamen e praefationis decreto 1495. praemissae §-o 2. quod ad haec
comitia tantum per repraesentantes comparuerint. 10 Verum ipsis his comitiis
jam articulo 26-o perlatum fuit ut ad diaetam non comitatus per electos nuncios, sed nobiles
viritim convocantur; an tamen hoc etiam constanter postea observatum fuerit, subsequi statim
1498. decreti praefatio dubium movet. 11 Dicitur enim §-o 4-o "tandem iidem
barones regnique Nostri nobiles universi de singulis comitatibus regni Nostri in praesente
congregatione generali... constituti." 12 Interea, cum nec in hac, nec in
ullius posterioris diaetae praefatione seu electorum, seu nunciorum mentio occurrat, malim
existimare quod usus nobiles ad diaetam viritim convocandi sub toto Uladislai regno
viguerit.
13 Sub eodem hoc rege jam ad internam etiam diaetae organisationem
regulandam passus factus fuit. 14 Iam enim 1492. articulo 108. statuitur ut
absentes ultra quatuor dies non exspectentur, conditis nihilominus interea legibus perinde,
ac si praesto fuissent, obligentur. 15 Anno vero 1495. articulo 25.
statuitur ut rex diaetam uno mense ante terminum celebrationis publicet §-o 6; ut
propositiones regiae ante omnia in pertractationem assumantur §-o 3-o; utve, si opiniones in
diversas partes 3606 abire eveniat, magister janitorum regalium vota viritim
colligat, pluralitatique votorum deferatur §-o 5. 16 Denique 1498. articulo
1-o sancitur ut diaeta nonnisi 15 diebus duret § 1; ut praelati et barones, qui absque justa
causa emanserint, in florenis 400, nobiles in 200-is convincantur § 3-o; ut e nobilibus
unius sessionis a 10 sessionibus nonnisi unus comparere teneatur.
Duae tabulae necdum existebant.
17 Proceres attamen a nobilibus ne tum quidem per diversa conclavia
segregatos fuisse satis apparet. 18 Cum enim §-o 5-o dicatur: "ut, si
sententiae discrepent, magister janitorum regalium vota viritim colligat", debuerunt utique
omnes status in eodem loco considere, secus provincia vota colligendi magistro janitorum
regalium tantum relate ad tabulam procerum delata, aut certe id expressum fuisset ut
collectis procerum votis eodem fine ad conclave statuum transeat. 19 Quid?
quod probabile admodum sit comitia in campo Rákos sub tentoriis acta, conventus vero ipsos
in aperto campo celebratos fuisse.
Nobiles per nuncios convocantur.
20 Denique apparet e praefationis, quae huic, nempe 1495, decreto praefixa
est, §-o 2-o quod his adhuc comitiis (b) non viritim omnes nobiles, sed nuncii tantum
comitatuum interfuerint; dicitur enim: "tandem praefati praelati, barones, ac universi
nobiles, de singulis comitatibus electi." 21 Et tamen in laudato articulo
25-o vota viritim colligi praecipiuntur. 22 Patet itaque considerationem
illam, quae nostra jam aetate saepius obmovebatur, nimirum quod nuncii comitatuum plura
nobilium millia repraesentant adeoque eorum vota majoris quam cujuscunque privati ponderis
esse debeant, jam tum in nullam sumptam fuisse considerationem.
23 (a) Quod annis 1497, 1498, et 1499. quotannis comitia celebrata
fuerint, praefatio decreti 1500. §-o 3. testatur, ubi dicit Uladislaus: "Per hoc
triennium... pro singulo festo B. Georgii martyris singulam unam diaetam in campo Rákos
celebravimus." 24 Kovachich vero in Vestigiis Diaetarum detexit
indicia diaetae 1501. pag. 439-a, 1502. pag. 441, 1505. p. 447, 1506. 3608 pag.
450. (1507. decretum iterum tenemus), 1508. pag. 454, denique 1511. pag. 462; anni vero
1514. decretum aeque prostat. 25 Pertaesum jam fuisse tam frequentium
comitiorum Uladislaum docet §-us regalium pro diaeta 1505. in Vestigiis
Diaetarum pag. 448, ubi dicit Uladislaus: "Quo jam tandem tot et tam frequentibus
congregationibus et quidem adeo gravibus et sumptuosis finis, aut saltem aliqua suspensio,
et vacantia dari possit."
26 (b) Ut enim viritim iterum convocatur, his primum comitiis per
articulum 26 constitutum fuisse jam supra observavimus.
§ 89 Sub eodem objectum etiam externae securitatis in comitiis pertractatur.
1 Sub Uladislao de ipso externae securitatis objecto in comitiis
constitutum fuisse, adeoque status in communione legislativae potestatis perstitisse facile
apparebit illi qui decreta regis hujus vel obiter pervolverit.
2 Pepigerit Mathias inita cum Friderico Olomucz pace (a) quod Moraviam,
Silesiam, et Lusatiam, juris Austriaci provincias, ubi sibi depacta summa depensa fuerit,
eidem restituere velit. 3 Maximilianus Austriam tantum armis recepit, sex
tamen Austriacae civitates in dominio Uladislai permanserunt. 4 Styriae,
Carinthiae et Carnioliae loca, quae idem Mathias in suam redegerat potestatem, per tractatum
1491. ut jam vidimus, recepit. 5 Pro Moravia, Silesia et Lusatia cum
depactam in Olomuczensi tractatu summam non deposuerit, provincias has Uladislaus ultro
retinuit. 6 Cum sex illae Austriacae civitates velut eotum corpori Austriae
inclusae in tractatu Olomuczensi nominanter expressae non fuerint, incessit status
sollicitudo ne Maximilianus eas absque lytro recipiat. 7 Obligarunt itaque
Uladislaum 1492. articulo 4-o ut ipsas has civitates ad tales de se litteras elargiendas
disponat, quibus se Hungariae sub certa summa oppignoratas agnoscunt, litteras vero has rex
ad domum tavernicalem, ubi archivum regni asservabatur, pro securitate regni deponat.
8 Cum Uladislaus id neglexisset, 1498. articulo 23. eundem denuo ejus
commonefecerunt, et quia ne tum quidem id praestitit, anno 1504. articulo 20. relationem de
effecta 3610 ejus iterum urgebant. 9 Postea nulla amplius ejus rei
memoria occurrit, seu quia Uladislaus commissum sibi hoc negotium forte perfecerit, publicis
tamen tabulis inseri non procuraverat, seu quod res haec, ut multae aliae, oblivione sepulta
fuerit.
10 Ab incolis Moraviae, Silesiae et Lusatiae Uladislaus iuramentum
fidelitatis nuper exceperat; cum idem una etiam Bohemiae rex fuerit, status 1498. per
articulum 24. ab eodem exegerunt ut recognitionales de se det litteras, quod juramentum hoc
non qua Bohemiae, sed qua Hungariae rex ab iisdem, non qua regno Bohemiae subjectis, sed qua
regni Hungariae feudatariis exegerit. 11 Cui ordinationi an rex
satisfecerit, 1504. articulo 21-o relationem ab eo deposcebant. 12 Sed nec
hujus rei ulterius quodpiam vestigium apparet. 13 Et cum Moravia, Silesia et
Lusatia Mathiae tantum sub certa inscriptionali summa per pacem Olomucensem relicta fuerit,
metuebant status ne Uladislaus prouti de Styriae, Carinthiae et Carnioliae locis contra
capitulationis §-um 6. fecit, easdem sine lytro remittat, aut vero dependendam pro iis
summam in usus suos convertat. 14 Quare utrumque 1492. articulo 4.
praecaverunt statueruntque ut recipienda hoc nomine pecunia conformiter etiam ad §-um
capitulationis 5-um aerario regis inferatur.
15 Tractatum pacis et 1491. et 1506. in diaeta fuisse agitatum supra
vidimus. 16 Quod 1500. bellum contra Turcas etsi nullo cum effectu in diaeta
decretum fuerit, mox videbimus. 17 E quibus omnibus satis apparet sub
Uladislao externa etiam negotia in diaetis pertractata fuisse.
18 (a) Patet id ex articulo 4-o 1492.
§ 90 Memorabiliores politicae leges sub illo perlatae.
1 Reliqua politica objecta, circa quae legislationem jam sub aliis regibus
versatam fuisse vidimus, e decretis Uladislai repetere supervacaneum videtur.
2 Libet ea tantum, circa quae aut primum sub Uladislao constitutum fuit, aut
quae secus memorabilia sunt, recensere.
3612
De palatini electione.
3 Stabilitum licet jam sub Alberto statuum palatinum eligendi jus unica
tantum vice nempe 1485. in effectum inisse supra vidimus. 4 Ab anno 1487,
quo electus eotum Emericus Zapolyius obit, usque 1492. nullum Hungaria habuit palatinum.
5 Hoc anno lex Albertina per articulum 33. iisdem plane verbis renovatur et
in ejus effectum Stephanus Zapolyius electus fuit, quamvis ne hujus quidem electio in
publicas tabulas relata sit; ab eo inde tempore palatinos a statibus constanter electos
fuisse, tamdiu existimari debet donec quis contrarium ejus sufficienti testimonio
docuerit.
De iuristitio sub diaeta et salvo conductu.
6 Ut tempore comitiorum fora omnia sileant, sub Uladislao 1507. articulo
12-o primum sancitum fuit; usum salvi conductus jam hoc aevo viguisse e Mathiae decreti 2-i
art. 27-o et Uladislai decreti 1-i articulo 83. apparet. 7 Verum hunc rex
solum elargiri solebat. 8 Ut omnes in diaeta praesentes eo ipso beneficio
salvi conductus gaudeant, tarde admodum nempe 1723. articulo 7-o et 10-o in legem relatum
fuit. 9 Et tunc etiam tantum personae eorum (de bonis enim eorum nulla fit
mentio) inviolabiles declarantur. 10 Constat tamen e sententionalibus
Uladislai de 1493. in Vestigiis Diaetarum pag. 419. prolatis eam temporibus his
consvetudinariam legem viguisse ut beneficium salvi conductus etiam ad bona eorum, qui
comitiis intererant, extensum fuerit.
Ut avulsae ab aliquo comitatu possessiones eidem reincorporentur.
11 Solebant quandoque reges possessionem alicui comitatui ab olim
adscriptam, si earum proprietarius exposuit commodius sibi fore ut jurisdictioni alterius
comitatus subjiciatur, privatis suis rescriptis alteri adjicere comitatui (a).
12 Cum id jurium convulsionem ideo producere posset quia antiquiores
privilegiales et judiciales litterae de possessionibus ejusmodi emanatae illas, quae in
tali, a quo avulsae sunt, comitatu sitas indicant, ut omnes hae possessiones pristinis suis
comitatibus reapplicentur, 1500. articulo 28-o ordinatum, et ne inter emanatas medio earum
avulsionis et antiquiores litteras contrarietas supersit, statutum fuit ut omnes ejusmodi
medio tempore emanatae seu privilegiales seu judiciales litterae in proximis S. Iacobi
octavis sub poena confiscationis eorum exhibeantur, quo mutatio 3614 haec dorso
earum inscribi sicque proprietariis earum securitas procurari possit.
Ut sedes judiciariae comitatuum ad pristina loca reducantur.
13 Studium conservandi antiqui usus status sub Uladislao eo plane
extenderunt ut, cum comitatus aliqui consveta judiciariarum sedium suarum loca alio
transtulissent, ipsas has sedes judiciarias ad pristina loca reducendas esse 1499. art. 29-o
constitutum sit. 14 Verum ab inutili hoc rigore posterior aetas recessit.
15 Iam enim comitatibus locum congressuum suorum aut, ubi ipsis maxime
oportunum videtur, defigere, aut pro ratione temporis jam in uno jam in alio loco celebrare
integrum est.
Praestationes colonorum definiuntur.
16 Colonorum etiam migratio, qua inde a Sigismundi decreti 2-i articulo
6-o gaudebant, sub Uladislao propter concitum illum rusticanum tumultum 1514. articulo 14-o
et 25-o prohibita eorumque praestationes per articulos 15, 16, 17, 18, 19, et 20. tum primum
regulatae fuerunt. 17 Videntur tamen praestationes hae non tam in poenam
quam ad adimendam in posterum ejusmodi tumultui ansam defixae certisque constrictae
limitibus fuisse; antea enim colonorum praestationes a mero dominorum arbitrio pependisse
videntur, quod utique frequentem oppressioni rusticorum praebere debuit occasionem.
Lex ambigui sensus.
18 Denique explicatio articuli 54:1514. Aedipum adhuc praestolatur.
19 Postquam enim priori et hujus articuli initio statutum fuisset ut rex
iis, qui tempore disturbii rusticani litteras bona ipsorum concernentes amiserunt, novas
donationes elargiatur taliumque bonorum metas protonotarii pro securitate proprietariorum
reambulent, subjungitur deinde ut metae insuper inter Cumanos, Philistaeos et Szegedienses,
uti et Moraviam, Austriam,
3616 Styriam et Carinthiam rectificentur; inde enim elicere oporteret quod Cumani,
Philistaei seu Iazyges, et Szegedienses ita distincto jure gubernati fuerint, prouti nunc
confinia reguntur, ut adeo regni ita interfuerit fixas respectu eorum metas habere sicut
interfuit respectu Austriae, Styriae, Carnioliae et Carinthiae. 20 Cum tamen
nullum hactenus ejus rei vestigium latum sit, ego obscuritatem hanc tamdiu improprio
temporis illius scribendi modo adscribam donec probabili aliquo documento de contrario
edoctus fuero.
21 (a) Exstant litterae Hunyadii gubernatoris 1449. Budae secundo die
festo Nativitatis emanatae, quibus ad preces Petri de Sima possessionem ejus Cseth eximit a
comitatu Szolnok exteriori, cui hactenus incorporata fuit, et illam incorporat comitatui de
Beregh ex eo, quod hujus sedi judiciariae magis propinqua foret, inhibendo palatinum,
judicem curiae, et alios regni judices ne eandem possessionem compellant subesse priori
comitatui.
§ 91 Forma tributorum et status aerarii sub Uladislao.
1 Quod oeconomica adtinet, tributa in Hungaria sub lucri camerae, in
Croatia sub mardurinarum, in Transylvania sub quinquagesimae nomine etiam sub Uladislao
depensa fuisse art. 26:1492. reddit manifestum; an tamen ultra lucrum camerae deductum jam
ferme in consvetudinem sub Mathia I unius floreni subsidium Uladislao etiam et quoties
oblatum fuerit, non ita est expeditum. 2 In decretis ejus, quae exstant,
nulla oblati subsidii mentio occurrit; et cum praeter illud, quod cum stipendiario a Mathia
sibi relicto milite primo statim regni anno confecit, nullum bellum gessisset, videtur
postulandi subsidii nullam vel causam habuisse. 3 Bis tamen intra 24, quibus
regnavit, annos subsidium hoc eidem decretum fuisse fide diplomatum tenemus, nempe 1500, quo
inducias cum Turca rumpendas bellumque eidem inferendum in comitiis decretum quidem, sed in
effectum perductum non fuit (a), deinde 1508. quo eidem subsidium unius floreni pro
necessitatibus confiniorum oblatum est (b).
3618
4 Subsidii, quod regi in Hungaria offerebatur, dimidium tantum in
Sclavonia depensum fuisse et ex articulis Regni Sclavoniae decreto 1492. subnexis, et quidem
2-o, et e pluribus diplomatibus constat (c); nec mirum, quando jam sub Mathia 1465. incolas
regni hujus ipsarum judicialium taxarum medietatem tantum persolvisse e hujus diplomate,
quod in archivo Regni asservatur, apparet (d). 5 Qua occasione observari
velim Mosoczium his Sclavoniae articulis perperam distinctum a reliquo decreti corpore
titulum dedisse; ea enim re multos in eam erroneam induxit opinionem, quasi hi non in
comitiis anni 1492. perlati, sed in distincto Sclavoniae conventu conditi, et in diaeta
1492. tantum praesentati approbatique, sicque decreto illi subnexi fuissent, ubi tamen
articuli illi reipsa in comitiis his conditi, et tantum ad finem (prout et nunc cum
Croaticis usu venit) collocati fuerunt; et ideo in codice Radaiano articuli hi Hungaricos
absque ulla interruptione, prouti et nunc moris est, sequebantur.
A quaestoribus regiis rationes exiguntur.
6 Quaestores regios in administratione aerarii non optima fide versari
status statim principio regni hujus observare debuerunt. 7 Iam enim 1495.
per articulum 34. eum, ut ab officialibus suis rationes quotannis exigat, monuerunt.
8 Neglexit ille utile hoc consilium, et proximis 1497. comitiis subsidium
unius floreni postulavit. 9 Tum vero status thesaurarios ad reddendas in
comitiis rationes coegerunt. 10 Et cum evenisset transacto triennio duos
milliones 800 millia florenorum auri in aerarium regium influere debuisse, non esse autem
illata nisi 60 millia, Sigismundum Quinqueecclesiensem episcopum, et thesaurarium qui jam
Ernst, jam Hampo scribitur ad peculatum suum 400 aureorum millibus redimendum, collegam vero
ejus Dombaium, cum idem praestare non posset, ad perpetuos Temesvárini subeundos carceres
condemnarunt (e).
3620
Impignorati proventus regii redimantur.
11 Et cum Uladislaus penuria aeris pressus complures jam proventus regios
sub longe minimi, ac fructus eorum efferebant, summa pignori locasset, sustinebat status
nobilium pignoratarios investitam his bonis summam e fructibus eorum sibi jam conpensasse,
utve ea gratuito statim remittantur, contendebant. 12 Verum cum proventus
hujusmodi potissimum Bakacs episcopus et cancellarius, tum Zápolyius palatinus tenerent,
obstante horum potentia id in praesens evinci non potuit. 13 Ita
proventibus, qui jam usque 1497. impignorati fuerunt, non revindicatis, cum quaestores regii
ne poena quidem Hamponis et Dombaii deterriti Peculatum ultro pergerent exercere, neque
Uladislaus continendis intra justos limites domus regiae sumptibus par esset, is cum
angustiis aerarii continuo conflictabatur. 14 Quo autem rex magis egebat, eo
plures proventus regios impignorabat, et vicissim quo plures reditus suos impignorabat, eo
magis egebat. 15 Quo factum est ut postremis regni sui annis vix jam aliqui
ei proventus regii superfuerint. 16 Suprema jam hac aerarii regii calamitate
excitati status tandem 1514. efficax malo huic remedium adhibere voluerunt.
17 Itaque articulo 1-o statuerunt ut omnes, quos rex alienavit, proventus
regii illico remittantur. 18 Pignoratariis, quidquid ultra justam investitae
summae usuram percoeperunt, in computum capitalis imputetur (g), pro residuae nefors summae
depuratione medietas impignorati proventus iisdem ita assignetur ut rex interea, dum debitum
hoc exstinctum fuerit, dimidium tantum ejusmodi proventus percipiat. 19
Tanta tamen fuit Joannis Zapolya, Transylvaniae vajvodae et Stephani palatini jam fatis
functi filii, potentia, ut hunc a justa sane hac lege exemerint et, quo is totam investitam
summam recipere possit, 10 denarios a singula porta e tributo illo, quod pro stipendio
militiae conferri solebat, per biennium assignarint. 20 Determinarunt deinde
articulo 3-o quaenam sint bona coronalia, nimirum ad contradistinctionem allodialium, et
illa in posterum pro inalienabilibus tum primum articulo 2-o declararunt. 21
Verum cum alienatos proventus regios potissimum potentiores praelati et proceres
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [ 1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [ numerus verborum] [ skrl-3.xml].
|