Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 3512 -- in omnibus his, quae ad reges Hungariae suos praedecessores et eorum facultatem
quomodolibet, consvetudine videlicet ac jure pertinuerunt". 13 Sane nuspiam
executiva et judicialis regis potestas melius adumbratur.
14 (c) Vestigia Diaetarum pagina 329-a et 244.
15 (d) Ibidem pag. 245-a.
§ 58
1 Caeso ad Varnam anno 1449. Uladislao Polono, Ladislao vero Alberti regis
posthumo, cujus haereditarium jus status jam anno 1439. agnovisse §-o 55-o docuimus, adhuc
minorenni et sub potestate Friderici imperatoris una cum corona extra regnum constituto
regnum primum defectus potestatis executivae casum hac epocha subivit.
Primum exemplum quo status tempore interregni vicariam regis potestatem in generalem
regni capitanum Nicolaum Ujlak transtulerunt.
2 Inter captivitatem enim Mariae et reditum Sigismundi e Bohemia pauci
tantum menses effluxerunt, per quos procuratis ab ordinariis magistratibus currentibus (ut
nunc loquimur) negotiis carentia potestatis executivae haud ita sensibilis potuit evenire.
3 Nunc de plurium annorum spatio agebatur; itaque operae pretium est
reputare quomodo status in primo hoc casu necessitati regni prospexerint.
4 Iam primum convenisse eos mox post obitum Uladislai vicariamque
potestatem regis sub titulo capitanei regni Nicolao de Ujlak, Transylvaniae vojvodae,
detulisse e Verböczii parte 2-a tit. 14. et 38. constat. 5 Quo tamen tempore
comitia haec acta fuit, quos authoritati capitanei, qui se vicarium etiam regni inscribebat,
limites posuerint, hactenus non constat. 6 Laxiores certe, quam quos subinde
Hunyadio gubernatori praescripserunt, eos non fuisse tuto licet existimare.
Forma administrationis quam tunc stabiliverunt.
7 Egere deinde comitia subsequo anno 1445. (a) quibus et successionem
Ladislai Posthumi stabiliverunt, et peculiare regni sigillum, 3514 sub quo
necessariae et commemoriales litterae (b) expediantur, effingi procurarunt; ac sigillum
quidem regni jam antea exstabat fuitque ejus usus, praesertim illo intervallo, quod inter
Mariae captivitatem et Sigismundi coronationem intercessit, in judicialibus instrumentis
(c), verum utrumque hoc et forma et inscriptione differebat (d); cumque exstante jam uno
superfluum fuisset aliud effingere si prioris promiscuus in judicialibus et publicis usus
fuisset, debuit aut prius illud, velut pro specifico tantum illo casu constitutum, subinde
cassum reddi, aut illo judiciales, hoc autem publicae expeditiones obsignari, aut denique
cassato priori, posteriori hoc utriusque ordinis litterae confirmari. 8
Plurae etiam publicae litterae prostant quae posteriori hoc sigillo munitae fuere (e), id
quod provocati articuli voces illae: "commemoriales litterae" indicare videntur, sicut e
converso verba illa "et procedatur justitia mediante secundum quod decet, usque coronationem
regis," satis ostendunt sigilli hujus usum etiam in judicialibus viguisse. 9
Caeterum clausula illa "usque coronationem regis" evidenti est indicio et quod status
Ladislaum Posthumum jam nunc regem agnoverint, et quod coronationem, quam hic adhuc in cunis
subiverat, pro valida eotum adhuc non reputarint.
10 (a) Docet id Verböczy P. 2. tit. 14. § 35. et Friderici imperatoris ad
civitatem Bartphensem litterae quibus eam hortatur ut suffragium suum his comitiis in
Ladislaum Posthumum conferat. In Vestigiis Diaetarum .
11 (b) Sunt verba provocati supra Verböcziani §-i.
12 (c) Possidet clarissimus Pray litteras judiciales hoc sigillo
insignitas.
13 (d) Vide differentiam hanc in Vestigiis Diaetarum p. 250.
et 251.
14 (e) Veluti expeditoria a statibus palatino Laurentio de Hédervára super
resignato castro Budensi 1447. extradatae. 15 Vide earum conclusionem in
Vestigiis Diaetarum pag. 270.
3516
§ 59 Verum hac paulo post ab Ujlakio ablata eandem conferunt Joanni Hunyady sub titulo
gubernatoris.
1 Nutante sub administratione Ujlakii reipublicae statu regnicolae varios
revehendae internae pacis modos cum in Albensibus, tum in Pestanis comitiis agitarunt (a);
quid tamen in iis sancitum fuerit, non constat, cum memoria tantum comitiorum horum in
posterioribus litteris existat; id unum constat eos decrevisse ut occupata per privatos
regia castra, e quibus hi regnicolis multas injurias inferebant, demptis paucis, quorum usus
privatis relictus est, restituantur (b); decreverunt etiam ut Ladislaus una cum corona e
manibus Friderici imperatoris ita repetatur ut, si abnuerit, is bello etiam impetatur (c);
seu imminens belli periculum, seu impares sustinendae adeo procellosae administrationi
Ujlakii vires id demum consilium statibus expresserunt ut eodem anno 13-a Iulii non jam per
repraesentantes, ut antea, sed iterum viritim (d) convenirent, et examinato Ujlakio (e)
vicariam regis potestatem Ioanni Hunyady gubernatoris nomine detulerint. 2
Itaque videndum tantum restat quibus limitibus auctoritatem ejus circumscripserint.
3 (a) Patet id ex ingressu decreti quo Ioannes Hunyady gubernator
renunciatus est, in Vestigiis Diaetarum pag. 253-a, ubi dicitur: "eas res
modosque quibus... tot diebus, totque annorum curriculis alternis insidiis, persecutionibus
acerrime contra sese fine dato pacem reformare et charitative sibi invicem commorari
possent, avidissime exquirere coepissent." 4 Quod utique veram indicat
anarchiam.
5 (b) Albensium ingressus laudati decreti, Pestiensium articulus ejusdem
2-us memoriam continet; ita tria eodem anno celebrata fuisse comitia apparet.
6 Certum perturbati interim regni status indicium.
7 (c) Id enim vero coaevi scriptores prodiderunt.
8 (d) Ingressus laudati decreti ita habet: "cum universitate praelatorum,
baronum et nobilium, ac aliorum singulorum possessionatorum hominum hujus regni."
3518
9 (e) Cum Verböczius P. 2. T. 14. § 38. Ujlakium inde ab obitu Uladislai
usque electionem Hunyadis vicariam regni potestatem gessisse tradat, debuit ille utique his
comitiis exauctorari.
§ 60 Authoritas quam muneri huic adhibuerunt.
1 Articulo quidem 6-o in abstracto decernunt "ut gubernator tantam habeat
authoritatem quantam haberet regia Majestas." 2 Verum id postea adeo
restringunt ut praeter competentem regibus judicialis potestatis partem, authoritatem
militarem, et proventuum regiorum administrationem nihil ferme ei reliquum manserit.
3 Adjunxerunt nempe illi unius praelati, unius baronis et duorum nobilium
consilium, ad quos omnia referre debebat, tempore vero octavarum insuper palatinus, judex
curiae, duo praelati, duo barones, et sex nobiles eidem adscripti fuerunt, cum quibus
judicia exerceat (articulus 7-us).
4 In absentia consiliariorum dederunt illi quidem potestatem currentia
negotia et
[ERROR: no reftable :]
60.4 et addidi
minores causas expediendi, ea tamen cum restrictione ut, si quid contra
consvetudinem regni decerneret, id per judices ordinarios regni valeat emendari sicque ipsas
gubernatoris sententias revisioni judicum regni ordinariorum subjecerunt (articulo 13).
Latum a rege judicium non fuit inappellabile, sed potuit a judicibus regni ordinariis
reformari.
5 Memorabilis est finalis articuli hujus clausula: "prout temporibus regum
fieri consveverunt." 6 Primum enim hoc est diplomaticum argumentum e quo
patet judicium a rege latum non fuisse supremam illam decisionem, a qua nullus jam licuerat
appellare, sed hujus quoque sententiam, si solus pronunciavit, potuisse a judicibus regni
ordinariis reformari.
7 Caeterum potestatem legislativam status sub gubernatore hoc adeo naviter
exercuerunt ut inde a 1446. usque 1450. inclusive celebratorum 3520 singulis annis
comitiorum vestigia jam detecta sint (a), detegenda indubie reliquorum etiam duorum, usque
dum Ladislaus Posthumus ipse regimen capesseret, annorum.
Status omnes magistratus ad abdicanda officia cogunt et ipsi illa conferunt.
8 De ipsa potestate executiva exiguam admodum gubernatori status
reliquisse videntur. 9 Patet enim ex articulo 3. quod in comitiis, quibus
hic electus est, omnes regnicolae officia sua abdicare debuerint, novos vero non gubernator,
sed ipsi status creaverunt magistratus. 10 Patet ex articulo 3. quod
postquam ea etiam castra, quae prioribus Pestiensibus comitiis prae manibus privatorum
relicta fuerant, resignanda esse decretum fuit, hujus executionem non gubernatori
commiserint status, sed eorum possessores e comitiis antea non dimiserint, donec illa
effective resignarunt. 11 Patet ex articulo 10-o quod potestatem ejus in
conferendis bonis ad numerum 30 colonorum restrinxerint, id quod postea palatino praesente
etiam rege legitime concessum fuit.
Plane privilegia confirmant.
12 Patet ex instrumento e comitiis 1447. dimisso (b) quod plane concessum
a Sigismundo rege vico Al-Magyari nundinale privilegium renovarint. 13 Patet
ex epistolis gubernatoris a Joanne Zredna collectis quod negotium pacis cum Friderico
imperatore in comitiis 1448. pertractarint (c). 14 Patet denique e datis
occasione comitiorum 1450. ad Pontificem litteris quod objectum juris patronatus in
ecclesias aeque status tractarint (d).
Nobiles impossessionatos lucro camerae subjiciunt.
15 Memorabile est quod in ipsis his sub auspiciis statuum celebratis
comitiis nobiles impossessionati pendendo lucri camerae subsidio non amplius [subjecti]
fuerint exempti
[ERROR: no reftable :]
60.15 exempti: exemplo B
(e).
3522
16 Ita status in prima statim longiori regis absentiae occasione commodo
reipublicae minus prospexerunt, dum magnam potestatis executivae partem ad se pertraxerunt.
17 Debuit enim gubernator variis aemulorum insultibus patere, id autem
vigentem jam anarchiam debuit magis adhuc confirmare. 18 Patet id vel e
variis privatarum familiarum confoederationibus quae articulo decreti hujus 5-o abrogantur.
19 Has enim ad propulsandas tam regis, quam aliorum privatorum injurias
initas fuisse ostendunt, quae earum adhuc prostant, exempla; quod autem confoederationum
harum non tantum ad repellendas, sed etiam ad inferendas injurias usus factus sit, docent
coaevi scriptores. 20 Inde tot occupationes castrorum et proventuum
regiorum, tot desolationes privatarum arcium, tot violentiae, ut proprietatem omnem
fluctuasse appareat. 21 Quod est primum anarchiae argumentum.
22 (a) In Vestigiis Diaetarum a pag. 273-565.
23 (b) Ibidem pag. 263.
24 (c) Ibidem pag. 273.
25 (d) Ibidem pag. 272.
26 (e) Vide edictum statuum eatenus vulgatum in Vestigiis
Diaetarum pag. 261, ubi dicitur: "Item super singulos quatuor nobiles iobagionem non
habentes unus florenus dicetur."
§ 61 Ladislaus Posthumus regno admovetur; ejus capitulatio, quae corpori juris sub
nomine decreti inserta est.
1 Fridericus mortua interea Ladislai Posthumi matre Elisabetha cognati sui
tutelam eo pertinacius retinebat, quod sibi successionem in adtinentes ad jus ejus
provincias et regna, tamquam praematurum ejus obitum jam tum 3524 praesagiret,
praecoci spe jam tum destinaverit. 2 Maluit itaque bellum cum Hungaris
experiri quam hunc et coronam regni iis reddere; fractus tamen virtute Hunyadis, regem ipsis
demum restituit, coronam autem non dimisit. 3 Quare Hungari coronationi
illi, quam Ladislaus adhuc in cunis subiverat, acquiescentes eum Posonium deductum 1453.
regem salutarunt. 4 Obtento nihilominus quod in Corpore Juris
sub nomine decreti insertum est inaugurali diplomate, seu capitulatione, quod enim id pro
tali habendum sit, apparet ex articulis 1-o et 2-o cum finali ejus clausula combinatis e
quibus patet quod et rex statibus de observanda regni constitutione, et status regi de
praestanda eidem fide et obedientia juratam dederint cautionem.
Status regi juramentum fidelitatis nuncupant.
5 Qua in re dignum est attentione quod rex non ad omnium praedecessorum
suorum, sed tantum ad Sigismundi avi et Alberti patris sui leges sacramentum nuncupaverit.
6 Ut adeo et hinc iterum errasse Verböczium appareat dum omnes Andreae II
successores decreta ejus in aditu regiminis juramento confirmasse affirmat.
§ 62 Decreta comitiorum jam tum comitatibus submitti consveverunt.
1 In inaugurali 1453. decreto status per articulum 10 (a) legislativam
suum circa tributa imponenda potestatem luculente exercuerunt, dum impositum, ut vidimus,
1440. nobilibus impossessionatis lucrum camerae revocarunt.
2 Dum enim articulo 10 taxas inconsvetas abrogant, nil aliud intelligere
potuerunt quam impositum nobilibus impossessionatis, ut supra vidimus, lucrum camerae.
3 Pro ignobilibus enim taxa haec jam inde a Carolo I publicis legibus
stabilita adeoque consveta fuit.
4 Decretum 1454. ex ipso autographo descriptum esse indicat illa ingressus
ejus clausula "universis praelatis, baronibus, nobilibus... in comitatu N.N. constitutis" e
quo una apparet usum decreta comitiorum ad singulos comitatus transmittendi jam tum
viguisse; ex autographo enim hoc debuit deinde exemplar pro singulo comitatu describi.
3526
5 Ad comitia haec non jam omnes viritim nobiles, sed nuncios tantum
comitatuum convenisse praefatio decreti hujus manifestum facit.
6 (a) Lucrum Camerae fuit consvetum inde a Caroli temporibus subsidium;
dum proinde hoc articulo dicitur: "taxae inconsvetae ulterius non fiant" de nullo alio quam
de subsidio hoc nobilibus imposito intelligi potest.
§ 63 Mala aerarii administratio.
1 Convulsum publicae administrationis statum decreti hujus articulus 2-us
luculenter ostendit. 2 Apparet nempe inde proventus regios ita dissipatos
fuisse ut ne ille quidem militum numerus, qui banderium regium efficiebat, inde ali, minus
emensus baronibus illis, qui vi muneris sui designata sibi banderia alere cogebantur, census
dependi potuerit, ut adeo oportuerit status redigendo in ordinem aerario regio aliquot e
singulo statu viros deligere. 3 Et hoc est primum statuum in aerarium regium
influxus vestigium, una evidens ejus rei argumentum quod, quae aliqui barones regni servare
cogebantur banderia, ea non propriis impendiis, sed depensa e regis aerario certa pecuniae
summa alere debuerint.
4> Verum vigentem <hac
[ERROR: no reftable :]
63.4 hac conieci
tempestate anarchiam ipse, quem in gravissimo reipublicae periculo decreta adeo
solemniter insurrectio habuit, eventus magis adhuc remonstrat.
Excussa legum observantia anarchia viget.
5 Nimirum decreverunt status, fama apparatus, quem Mahometes post captam
Constantinopolim contra Hungariam suscipere ferebatur, perculsi, graviorem tantisper, quam
quae jam sub Sigismundo pro norma defixa fuerat, portalem insurrectionem. 6
E Sigismundeae enim normae 3528 praescripto a 99 tantum tres bene armati, e
constitutione vero hac a 100 portis 6 equites, et 3 praeterea clipeati et pharetrati [ERROR: no reftable :]
63.6 pharetrati: faretratri B
pedites debebantur. 7 Verum cum postea Mahometem non in Hungariam,
sed in Serviam tendere intellexissent, nemo quidquam eorum, quae his comitiis imperata
fuere, praestitit, ita ut Hunyadius vicinum praevertere volens periculum cum solis propriis
et confinariis copiis pugnam ad Semendriam suscipere coactus fuerit; quam tamen pro eximia
sua Artis bellicae peritia et singulari prorsus animi fortitudine illustri victoria
coronavit.
§ 64 Factiones adversus Hunyadium qui solus labescentes jam res Hungariae sustentabat.
1 Immortalia viri hujus merita tantum abest ut zelum publicum in animis
civium excitaverint, ut novos potius aemulis ejus stimulos addiderint ad eum summo in
exercitum imperio perturbandum.
Tentamen introducendi in absentia regis supremi senatus.
2 Itaque cum collata Hunyadio in comitiis 1454. generalis regni capitanei
dignitas per articulum 1-um limitibus unius anni circumscripta fuerit, Ladislaus Gara
palatinus, praecipuus Hunyadii aemulus, absente in aliis provinciis rege, necdum elapso anno
in particulari aliquo conventu (alia enim praeter ea, quorum decretum in Corpore
Juris exstat, nulla publica regni comitia ad annum 1454. memorantur) pervicit ut
novum e sex de singulo statu deligendis viris consilium constituatur quod publica
oeconomica, et militaria summa cum potestate administret. 3 Verum rex
saniora edoctus id ipsum Hunyadio relinquit arbitrio an consilium hoc abrogare, vel vero ita
confirmare velit, ipse illi ut eidem praesit (a). 4 E quo diserte patet
palatinum executivam ipsius principis potestatem restringere quidem voluisse, regem tamen id
passum non fuisse. 5 Constat enim Hunyadium particulares praelatorum et
baronum conventus subsequo anno 1455. celebrasse (b). 6 Consilii tamen
illius nulla uspiam adhuc memoria prolata est, ut adeo illius erectionem Hunyadii
interccessione abrogatum fuisse tuto liceat existimare.
3530
7 (a) Vide litteram regis ad Hunyadium in Annalibus Regni
Hungariae ad annum 1454.
8 (b) Vide in Vestigiis Diaetarum litteram S. Capistrani pag.
283, litteras vero praelatorum ad Pontificem datas pag. 286; ex utraque apparet non fuisse
haec generalia regni comitia, forte quod rex peregre aberat, sed particularem praelatorum et
baronum conventum.
§ 65 Mahomete Hungariae jam imminente regnicolae decretam ante biennium insurrectionem
praestare recusant.
1 Cum Mahometem in proposito invadendae Hungariae persistere fama publica
ferret, in hoc 1445. conventu de opponenda eidem valida manu agitata fuere, sed cum
Mahometes eo iterum anno cessaverit, nullum eorum, quae forte ibi decreta fuerant, effectum
subsecutum esse comperimus.
2 Anno 1456. Ladislaum comitia Pestinum pro festo Epiphaniae indixisse
constat (a); an tamen haec, uti et alia ante festum S. Brictii [ERROR: no reftable :]
65.2 Brictii: Beictii B
eodem anno indicta (b) reipsa celebrata sint, necdum compertum est.
3 Id constat Mahometem hoc anno ad Belgradum expugnandum invadendamque
Hungariam cum ducentis armatorum millibus reipsa movisse. 4 Quod cum
Szilágii, Belgradi praefecti, litteris annunciatum fuisset, nihil quidem Hunyadius intentati
reliquit quo regnicolas ad praestandum, qui ante biennium in comitiis 1454. imperatus fuit,
militis numerum permoverat.
Solus tamen cum exigua manu Hunyadius vires ejus retundit.
5 Ast incassum; obsistente aemula Garaii factione solutaque per vigentem
tanto tempore jam anarchiam vi imperii, e banderiali, portali, et insurrectionali militia,
quae numerum 100,000 longe superare debuisset, vix 5000 potuit extorquere, ita ut sola haec
praeter propriam 10,000 cohortam inconditamque, quam Joannes Capistranus adduxerat,
cruciatorum turbam tam copioso hosti, tamque bellicoso, ut Mahometes fuit, dux objicere
salutemque regni tanto discrimini exponere debuerit. 6 Sane nisi propitia
3532 Hungariae fata tantum, ut Hunyadius fuit, imperatorem in haec tempora
reservassent, exitium, quod sub Ludovico II a Solimanno regnum passum est, jam tum a
Mahomete indubie subire debuisset.
7 Mortuo non multo post gloriosam hanc expeditionem Hunyadio, postquam rex
Ladislaus natu majorem ejus filium Ladislaum propter necatum Belgradi Cileae comitem, ab
aemulis Hunyadianae domus impulsus, Budae extremo affici supplicio curasset, tum demum, quod
hactenus gliscebat tantum, schisma eripit totumque in Hunyadianam et Garaianam factionem
regnum discessit, quod ultimum certe eidem exitium erat adlaturum nisi Turca opportunam hanc
perdendae Hungariae occasionem neglexissent.
8 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 286 ipsae ejus regales
memorantur.
9 (b) Vestigium eorum indictionis prostat in Vestigiis
Diaetarum pag. 287.
§ 66 Mortuo et Hunyadio et rege Ladislao, Szilághius se gubernatorem eligi procurat.
1 Interea mortuo Ladislao Posthumo, Garaiana factio pro palatino,
Hunyadiana pro Mathia, gubernatoris minori natu filio, regnum captabat; praevaluit Szilághii
viduaeque gubernatoris Hunyadii potentia; postquam enim vacante regno praelati et barones
comitia pro eligendo novo rege praefixissent (a), Szilághius cum 40 armatorum millibus ad ea
comparuit, hocque armorum terrore Garaianas partes ita prostravit ut antequam eligendo regi
manus admoveretur, se in quinquennium, dum nempe Mathias adolescat, gubernatorem eligi
procuraverit. 2 Electionem hanc extortam fuisse vel inde apparet quod
dignitas haec nullis, ut in Hunyadio factum est, limitibus circumscripta, immo ipsa electio
ne in decretum quidem comitiorum horum relata fuerit, sed accessorie tantum in articulo 14
gubernatoris mentio injecta sit; eo nempe jam tum oligarchia processit, eo statuum animi
deflexerant ut antiquata, quae sub principium epochae hujus vigebat, reginarum corregentia
hunc jam tertium ex ordine gubernatorem tempore interregni agnoverint.
3534
3 (a) Vide horum publicatorias in Vestigiis Diaetarum pag.
290; patet ex iis quod in interregno non status, non palatinus, sed praelati tantum et
barones comitia indixerint. 4 Patet quod nomine baronum non tantum ii, qui
palatinum aliquod officium reipsa gesserunt, sed alii etiam potentiores optimates, veluti
Ioannes Marczal, et Simon Czudar venerint. 5 Patet denique quod ad haec
comitia iterum nuncii tantum vocati, horum tamen numerus non fuerit determinatus.
§ 67 Ut Hunyadii filius, suus vero ex sorore nepos, Mathias rex eligatur, efficit.
1 Hac dignitate suffulto et tanto armatorum numero stipato Szilághio
pronum jam fuit suum ex sorore nepotem Mathiam, qui jam tertius Arpadianam domum nullo nexu
contingebat, 1458. 28-a Januarii regem dicere; Garaium enim palatinum, qui de impulso in
necem senioris Mathiae fratris rege Ladislao sibi conscius fuit, jam non ambitio, sed
conservandae vitae suae sollicitudo tenebat. 2 Itaque postquam Szilághius
huic clientibusque ejus de nece hac non vindicanda fidem dederat (a), hi quoque in Mathiam
adminus ad speciem consenserunt.
Capitulationi pro Mathia subscribit.
3 Quicunque decretum Szilágianum attentius expenderit, illud
capitulationis, seu inauguralis diplomatis vicem subivisse facile advertet; interim
restringitur illo executiva regis potestas ne magistratus et bona exteris conferre possit
(articulo 7. et 8.), normam cudendae monetae status eidem praescribunt (articulo 12).
4 Ut securam sibi efficiant potestatis legislativae communionem, novo
hactenus exemplo comitia quotannis celebranda defigunt (articulo 13). 5
Receptum inde a Carolo I, et sub Ludovico I et Alberto jam in legem publicam relatum usum ut
rex tributum etiam a nobilium colonis nomine lucri camerae exigere possit, abolent (articulo
5-o); nobiles, sacerdotes et studiosos a depensione telonii eximunt (articulo 10).
6 Et tamen renovant perlatam, ut jam vidimus, primum sub Sigismundo legem ut
rex regnum propriis proventibus defendere debeat. 7 Insurrectionem vero tunc
primum, dum regius miles non suffecerit, 3536 locum habere declarant (articulo
2-o). 8 Cum primus [ERROR: no reftable :]
66.8 Cum primus: cumprimis B
hic post exstinctam in masculo Arpadianam domum e nativis Hungaris rex creatus sit,
ne cognati ejus hoc titulo praepotentiam exercere possint, diserte praecaverunt articulo
11-o. 9 Sunt quidem praeter constitutionalia haec particulares etiam aliquot
leges decreto huic insertae, verum morem hunc in posterioribus etiam capitulationibus
viguisse infra videbimus.
10 (a) Vide ejus argumentum pag. 291.
§ 68 Mathias inaugurale deponit, fidelitatis vero juramentum a potioribus praelatis et
baronibus recipit.
1 Mathias jam 16-a Februarii Budam pervenit et, cum detenta adhuc per
Fridericum imperatorem corona coronatio suscipi non posset, inaugurale de observanda regni
constitutione praestitit sacramentum vicissimque a praesentibus eotum copiosis praelatis,
baronibus et nobilibus juramentum fidelitatis recepit (a).
Circa convocandam ad diaetam nobilitatem variat.
2 Prima is sub auspiciis suis comitia eodem statim 1458. anno octava post
Pentecosten die Pestini celebravi (b); comitiis his, uti et prioribus sub Szilághio
celebratis, omnes denuo nobiles convenerunt. 3 E contra comitiis eodem 1458.
Szegedinum pro festo Nicolai indictis et sequenti anno in Pervigilio Epiphaniae Domini
terminatis tantum "quatuor de unoquoque comitatu electi, cum plana facultate missi, totum
regnum repraesentantes" interfuerunt (d). 4 Ad subsequa 1462. comitia
nobiles viritim iterum convenerunt (e), nimirum agebatur in his de conflanda pro redemtione
coronae 60,000 aureorum summa adeoque, ut singuli adsint, plurimum interfuit.
5 Verum ipsis inauguralibus 1464. comitiis iterum repraesentantes tantum
interfuerunt (f). 6 Ex omnium reliquorum Mathiae decretorum praefationibus
apparet nuncios tantum comitatuum ad illa 3538 vocatos fuisse, solae praefationis
decreti 1471. clausula adeo ambigua est ut neutrum ex illa elicere possit; adeo varius sub
solo Mathia in substantiali hac legislationis forma usus vigebat.
7 Iam ante Mathiae tempora in eos, qui vocati ad comitia non venerunt,
poenam fuisse constitutam a regalibus ejus pro diaeta 1462. editis constat.
8 Quae tamen illa fuerit, hactenus eruere non potuimus (g).
9 (a) Primum patet e decreti Pestiensis 1458. conditi articulo 55-o,
alterum e diplomate Mathiae in Vestigiis Diaetarum pag. 352.
10 (b) Constat id e publicatoriis ejus in Vestigiis Diaetarum
pag. 297. prolatis. 11 Decretum hoc Corpore Juris non
continetur. 12 Primus illud vulgavit Martinus Kovachich in Vestigiis
Diaetarum pag. 298.
13 (c) Dicitur enim in eorum praefationibus: "praelati, barones, nobiles
universi."
14 (d) Sunt verba praefationis.
15 (e) Dicitur enim in praefatione: "in praesenti generali congregatione
universorum praelatorum, baronum, nobiliumque regni."
16 (f) Dicitur enim: "Cum nos (...) hanc conventionem generalem omnibus
praelatis, baronibus, ac nobilibus de regno nostro indiceremus."
17 (g) Exstant in Vestigiis Diaetarum pag. 362, ubi dicitur:
"De speciali nostra benignitate statuimus ut nemo ex vobis per consveta alias gravamina ad
veniendum compellatur."
§ 69 Andreanam constitutionem et Sigismundi decreta primo occasione coronationis
confirmat.
1 Recuperata a Friderico imperatore corona Mathias, postquam jam sex annis
imperasset, tandem 1464. Alba Regali coronatus est. 2 Et his primo comitiis,
licet interea quatuor jam diaetas eum celebrasse in Vestigiis Diaetarum
ostentum sit, Hungari confirmationem decretorum non Andreae 3540 tantum et
Ludovici, sed et sexti Sigismundi decreti procurarunt; sicque alter hactenus regum ab Andrea
III est Mathias qui decretum Andreae II occasione coronationis confirmavit; alii omnes
pluribus post coronationem annis id praestiterunt. 3 Nimirum noluerunt
Hungari fundamentalia jura sua nisi a legitime coronato rege confirmari, et vero
constitutionale illud axioma "quod nullus pro legitimo rege haberi possit, nisi qui propria
S. Regni corona redimitur" in Mathiae exemplo plurimum enituit. 4 Quod ut
clarius appareat, rei hujus series altius tantisper repetenda videtur.
Quid Hungari in S. Regni corona coronationisque necessitate reponerent, diserte
explicatur.
5 Domus Austriaca jam post Alberti I obitum 1308. in duas distinctas
lineas abivit, nempe Friderici I et Alberti II (a); Alberti linea in Ladislao Posthumo,
Alberti III, cui status haereditarium obtulisse regnum supra §-o 51 vidimus, filio defecit.
6 Fridericus II, qui Mathiae tantum negotia facessivit, e linea Friderici I
descendit; Fridericus hic, ut primum Ladislaum Posthumum cum S. Regni corona in suam accepit
potestatem, de asserenda suae quoque lineae in regnum Hungariae haereditate consilium
suscepit. 7 Hoc fine repetitum toties ab Hungaris Ladislaum Posthumum tamdiu
restituere detrectavit donec eum Hunyadi armis et nomine lacessivit. 8 Cum
Turcas eodem tempore Hungariae imminere intelligeret Fridericus, Ladislaum restituit quidem,
coronam tamen ne tum quidem dimisit. 9 Scivit nempe ille Hungaros nullum
alium, nisi qui ipsa hac regni corona insignitur, pro legitimo rege reputare sperabatque, si
(ut postea evenit) Ladislaus deficiat, se detentione sancti hujus pignoris necessitatem
Hungaris impositurum ut se regem renunciare cogantur. 10 Et vero parum
abfuit quin voti damnetur. 11 Garaiana enim factio procuratae praepotentia
Szilághii Mathiae electioni acquiescere nolens non multo post, atque hic regni gubernacula
adierat, tempore, secessit nixaque fundamentali constitutionis Hungaricae principio quod
nullus nisi ipsa illa, quam Fridericus in potestate habebat, S. Regni corona adimitus pro
rege Hungariae haberi possit, eidem regnum detulit, id potissimum obtendens quod Ladislaum
sanguinis nexu contingat, et S. Regni coronam in potestate habeat (b).
3542
12 Si Fridericus suppeditatis prompte factiosis his necessariis belli
subsidiis coronationem sui peragi curasset, actum erat de adolescente neque satis adhuc
firmato rege Mathia. 13 Potior enim regni pars Fridericum qua legitime
coronatum agnovisset. 14 Nunc cunctabundo semper, ubi de sumtibus agebatur,
Friderico Mathias errore hoc in rem suam naviter usus insurrectionem graviorem, quam quae
unquam hactenus decreta fuit, in comitiis ipso primo aditi per se regni anno pro festo S.
Nicolai Szegedini celebratis a statibus impetravit. 15 Copiis his subsequo
statim vere factiosos ad Körmöndinum invadit acceptaque primum, tum reddita iis clade
traductisque in partem suam bonorum officiorumque pollicitatione factionis capitibus Garaio
palatino et Ujlakio Transylvaniae vojvoda totam hanc dissuit tempestatem.
16 Verum coronam regni non eadem impetrare potuit facilitate.
17 Debuit antea cum Alberto Austriae duce, cujus cum Friderico controversiae
jam ad apertum bellum spectabant, offensivum foedus percutere. 18 Debuit
Ioannem Griskra famigeratum illum in superioribus regni partibus dynastam et belli ducem a
Friderici partibus abstrahere et in suam pertrahere societatem sicque Fridericum triplicis
hujus foederis metu percellere donec is ad suscipiendum de restituenda regni corona
tractatum animum serio applicuisset. 19 Tantum tamen et Mathias et status
regni in coronae recuperatione momentum posuerunt ut tam duras, quas vix victus hostis
suscepturus erat, conditiones in tractatu hoc subiverint (c). 20 Nimirum ut
Fridericus, dum vixerit, titulum regis Hungariae retinere possit; si Mathiam deficere
contingat, Hungariam haereditario jure obtineat; ut Mathiae, si conjugem ejus, quam sterilem
esse Fridericus probe noverat, obire contingeret, secundum inire matrimonium non liceat;
denique ut corona 60,000 aureis redimatur. 21 Noverat nempe Mathias se
firmum in solio tamdiu non futurum dum ejus electio per impositam sibi coronam obfirmetur;
noverant status totum suum et electionis et legislativae potestatis jus in possessorio
sancti hujus pignoris, ut jam explicuimus, radicari. 22 Ideo grave licet
illud litrum status e propriis facultatibus ultro prompte contulerunt; ideo his primum
inauguralibus comitiis eos de securiori coronae conservatione sollicitudo incessit, sed et
tunc totam hanc curam regi per articulum 2 detulerunt.
3544
23 (a) Vide com. Coronini Genealogia domus Austriacae .
24 (b) Vide confectum super ea re instrumentum in Vestigiis
Diaetarum pag. 348, ubi dicitur: "quod (regnum) absque coronato rege tamquam
acephalum fuit." 25 Inter motiva autem delati eidem regni dicitur: "quod
domino nostro Ladislao regi sanguine juncta fuit (...) et S. Regni coronam hucusque in suis
manibus fideliter custoditam tenuerit ac hodie teneat."
26 (c) Reliquas conditiones exhibet tractatus ipse in Auctuario
diplomatico Adami Kollár: prohibiti autem secundi matrimonii testes sunt Cuteus in
Annalibus Silesiae, et Balearius in Commentariis rerum Gallicarum
.
§ 70 Adhuc tempore Mathiae rex non tractare cum statibus, sed articulos, prout sibi
exhibebantur, confirmare solebat.
1 Si prolixi, qui in Pestiensibus 1458. comitiis perlati sunt 60 articuli
expendantur, una et id reputatur quod diaeta illa nonnisi 12 diebus duraverit (a); si
praeterea stylus, quo decretum 1478. conceptum est, in considerationem sumatur, videtur usus
ille, quem in decreto Alberti jam animadvertimus, adhuc sub Mathia perdurasse, nimirum quod
rex propositos per status articulos, quin iis aliquid seu addat, seu demat, prouti sibi
praesentati fuerant, confirmare consveverit; quomodo enim tam numerosi et prolixi articuli
in comitiis Pestiensibus, quae 12 tantum diebus durarunt, concertari, quomodo in decreto
1478. status sermonem ad regem dirigere potuissent, e. g. in articulo 1-o "Contribuimus hoc
anno praesenti Majestati 3546 Vestrae," articulo 2-o "Ut Majestas Vestra eo magis
necessitati suae intendere possit," et sic passim.
2 Ac una id etiam e tenore praefationum et conclusionum Mathiae apparet
quod jam rex tantum statibus unum decreti exemplar, non vero vicissim (ut sub Alberto),
extradederit.
Usus decreta ad singulos comitatus submittendi renovatur.
3 In decreto 1471. articulo 1. statuitur quidem ut praeterea singulum
singulo comitatui exemplar decreti submittatur. 4 Nolim tamen propterea
existimes quasi institutum hoc primam sub his comitiis originem accepisset.
5 Coepit illud jam sub Ludovico, qui primus decretum Andreae II additis 31
novarum legum capitibus confirmavit. 6 Decretum enim hoc hodiedum exstat in
aliquot comitatuum, uti et Regni Croatiae archivo, nec non apud familiam Görgeianam (b) ad
quam indubie ex archivo comitatus Scepusiensis devenerit. 7 Ita etiam exstat
pluribus in locis Mariae reginae confirmatorium aeque constitutionis Andreanae decretum.
8 Sigismundi decretum minus civitati Bartphensi missum se suis tractasse
manibus Prayus testatur. 9 Ejusdem vero majus, uti et Alberti decretum
statibus Regni Sclavoniae missum, in ejusdem archivo prostat. 10 Si decreta
haec Regno Sclavoniae, si civitatibus missa fuere, quis dubitabit eadem comitatibus etiam
transmissa fuisse? 11 Verum intercideret fortasse tantisper hic usus eoque
nomine per laudatum articulum renovabatur.
12 (a) Patet id ex dato expeditionis decreti hujus in Vestigiis
Diaetarum pag. 330.
13 (b) Vide animadversiones in Grossingerum.
3548
§ 71 Decreto 1471. eadem quae capitulationi vis attribuitur.
1 Caeterum memorabilis est, quae hoc articulo et in conclusione decreti
hujus exprimitur, de ejus observatione sollicitudo. 2 In aliis et
praecedentibus et subsequis decretis rex in conclusione tantum generaliter pollicebatur quod
praemissos articulos observare observarique facere velit. 3 Hic distinctus
articulus conditur quo conditarum his comitiis legum observatio inculcatur ita ut occasione
singuli conventus nobilium in comitatibus in mensa jaceat (a). 4 In
conclusione vero dicitur: "praemissos [ERROR: no reftable :]
71.4 praemissos: praemissa B
articulos pro vero regni decreto haberi volumus," quasi reliquorum regni comitiorum
articuli pro decretis regni non reputarentur. 5 Ut rei hujus ratio constet,
successoris Mathiae, nempe Uladislai, capitulationis §-um 18-um in memoriam revocare
oportet. 6 Cum enim ibi dicatur: "quidquid domini status pro libertate (...)
atque conservatione regni usque tempus coronationis (...) concluserint (...) quod regni
decretum appellatur," patet evidenter id, quod posterior aetas capitulationis aut
inauguralis diplomatis nomine expressit, temporibus his nomine decreti regni compellatum
fuisse, reliqua decreta regis illius sub quo condita sunt dicebantur. 7
Itaque articulo 31:1471 [ERROR: no reftable :]
71.7 1471: 1741 B
et in conclusione ejus decreti id perferebatur ut articuli horum comitiorum tantam
vim habeant ac si per status ipsos ante coronationem conditi fuissent. 8 Et
vero in capitulatione, cui Szilághium nomine Mathiae subscripsisse vidimus, pauca tantum
capita continebantur. 9 Inaugurale 1464. Mathiae decretum circa juridica
potissimum versatur. 10 Praeterquam enim quod cursus monetae reguletur
articulo 22, status nullam aliam securitatem decreto hoc sibi constituerunt.
11 E contra in decreto 1471. renovatur annua celebrandorum comitiorum
obligatio, primum legislativae statuum potestatis praesidium articulo 1-o; renovatur sanctio
Andreae II, ne quis nisi via juris in persona aut rebus puniri possit, praecipuum tam
civilis quam politicae libertatis palladium, articulo 2-o. 12 Et ideo
vetatur ne rex bona alicujus erga simplicem delationem occupare possit articulo 10.
13 Imo ea, quae 3550 citra [ERROR: no reftable :]
71.13 citra: circa B
iuris viam seu rex, seu potentiores optimates occuparunt, ut statim restituantur,
constituitur articulo 23. et 27-o. 14 Regulantur loca depositoriorum salis
articulo 4-o; insurrectionis modus restituitur ad normam sub Sigismundo stabilitam articulo
7-o, nempe ut a 32 sessionibus unus portalis miles praestetur. 15 Mathias
enim in Szegediensibus 1458. comitiis unum a 20 sessionibus militem extorserit (b).
16 Rex prohibetur ne ullum praeter lucri camerae tributum sine consensu
statuum imponat articulo 11-o. 17 Ne rex officium supremi comitis ulli alio
quam nobili conferre possit, ordinatur articulo 15-o; nempe adeo jam eviluisse debuit
Sigismundaei decreti ii articulus 15-us, quo officium judicis nobilium nonnisi nobili
possessionato conferri posse decernebatur, ut ipsum plane supremi comitis officium
ignobilibus conferri coeperit. 18 Regi jus in privatorum foris et nundinis
censum exigendi, quo reges primae periodi indubitate gaudebant, adimitur articulo 20.
19 Excessibus regii stipendiarii militis poena dictatur articulo 21-o.
20 Denique judicialis regis potestas ei restringitur ut ordinarium juris
cursum nullis mandatis impedire et judices, si tale ad eos pertigit, ea tuto seponere
possint, articulo 12-o.
21 Quid proin mirum quod status decretum hoc pro capitulatione haberi
eandemque, quam inaugurale diploma habet, vim eidem inesse voluerint?
22 (a) Id enim exprimunt confusa articuli hujus verba illa: "et deferatur
idem decretum ad locum sedis judiciariae singulo comitatuum," quod in singulis conventibus
nobilium intercessit.
23 (b) Vide ejus articulum 5 in Vestigiis Diaetarum pag. 337.
§ 72 Absente rege an palatinus regnum hucusque moderatus sit, non constat.
1 Quae fuerit sub Mathia provisio negotia regni absente rege moderandi,
necdum satis licuit comperire. 2 Palatini authoritatem primo 1485.
3552
adeoque sub finem vitae Mathiae eo provectam fuisse mox demonstrabimus, ut absente rege
vicaria regis potestate praeesset. 3 Senatus alicujus, cui authoritas haec
delata fuerit, nulla adhuc sub hoc rege memoria occurrit (a). 4 Et tamen bis
absente rege comitia celebrata fuisse constat utraque Mathias ipse indixit.
Mathias absens ad comitia oratores mittit.
5 Sed ad illa, quae 1485. Vacii acta sunt, oratores suos, quos nunc
commissarios dicimus, misit (a); ad illa, quae 1474. celebrata fuere, nec hos misit, nec
conditis in iis per status inque formam regularis [ERROR: no reftable :]
72.5 regularis: regulatis B
praefatione et conclusione statuum muniti decreti reductis legibus regiam suam
sanctionem addidit; inde evenit ut aliqui non modo vacante solio, sed vel rege absente totam
non modo legislativam, sed et ipsam adeo executivam potestatem penes status resedisse
arbitrentur. 6 Verum unicum hoc in tota prima et secunda regum periodo
exemplum contra continuum neque postea etiam interruptum contrarium usum, contra positivas,
quas jam memoravimus, constitutionales sanctiones nihil probare potest. 7 Si
status his comitiis institutum hoc reipsa stabilivissent, continuassent certe hunc usum sub
debilioribus Mathiae successoribus Uladislao et Ludovico II, quos etiam e regno quandoque
abfuisse constat, hujus tamen nullum hactenus vestigium prolatum est. 8
Debuit itaque peculiaris quaedam nobis hactenus ignota circumstantia intervenire, ob quam
Mathias ad indicta per se comitia (b) nec oratores misit, nec editum in illis decretum
sanctione sua roboravit, passusque est ut status ipsi leges has et confirmarent et effectum
eorum se procuraturos pollicerentur; quod utique ad executivam pertinet potestatem (c).
9 (a) Vide litteras regis ad comitatum de Kraszna Viennae 1485. Sabbatho
Corporis Christi datas, in Vestigiis Diaetarum pag. 401, ubi dicitur: "cum his
diebus praelati ac barones caeterique regni Nostri primores nobiles totum regnum nostrum
repraesentantes in civitatem Vaciensem pro tenenda certa diaeta convenissent, miseramus in
eorundem medium certos ac nobiles oratores Nostros."
3554
10 (b) Quod ipsa haec comitia rex indixerit, patet e praefatione §-i 1:
"Quod cum nos his diebus in voluntate et mandato Serenissimi Principis... in hanc civitatem
Budensem ad tractandum diversas regni res... convenissemus."
11 (c) Ita enim in conclusione leguntur: "Quos articulos (...)
acceptavimus et approbavimus. 12 Imo acceptabimus, observabimus, et, quantum
in nobis est, per omnes incolas regni observari faciemus."
§ 73
1 Stabilis senatus, cujus consilio rex tam politica negotia quam causarum
definitionem moderari debeat, primum sub Hunyadio gubernatore, Mathiae patre factum fuisse
periculum jam supra vidimus; resumpserunt status hoc objectum primis statim, quae sub hoc
1458. egerunt, comitiis statueruntque articulo 29-o ut sex praecipui hunc in finem viri
nominentur (a). 2 Articulo vero 32 constituerunt ut iisdem rex de stipendio
provideat (b). 3 Senatus tamen hic ad consistentiam minime perductus fuisse
videtur, quin nullum imposterum ejus vestigium exstet, et Mathiam ita, ut praedecessores
ejus, convocatorum tantum pro arbitrio ex iis, qui forte aderant, praelatorum, baronumque
consilio usum fuisse appareat (c). 4 Post 20 annos, nempe 1478, status ipsi
stabiles jam judices ita elegerunt articulo 12-o ut pars eorum media in judiciis continuo
adesse debeat. 5 Verum judices hi jam ad octavas tantum et brevia judicia
restringuntur, neque eorum authoritas etiam ad politica negotia extensa fuit (d).
6 Et cum nulla ipsis defixa fuisse stipendia appareat, videntur hi quoque
stabiles judices non multo post evanuisse.
7 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 314 dicitur hoc articulo:
"Et insuper sex prudentes et nobiles viri ex proceribus regni deputentur qui et rebus regiis
agendis consilio pro arbitrio regni adhaereant, quorum etiam opera et ingenio dicta judicia
praetextu brevium evocationum fienda continuo exequantur."
8 (b) Ibidem pag. 318: "Dominus rex teneatur dictis sex nobilibus viris
oportunum salarium disponere, ut ratione praemissorum residentiam facere valeant."
3556
9 (c) Ibidem pag. 362. proferuntur ejus litterae, quae hanc clausulam
habent: "Nec satis esse putavimus, cum his duntaxat praelatis, baronibus, ac nobilibus, qui
pro nunc apud majestatem Nostram constituti sunt, in talibus respondere vel definire."
10 (d) Dicitur ibi: "et quod... praelati et barones ad judicium et
judicandum nunc in praesenti congregatione electi, vel saltem eorum media pars, semper in
judicio tam octavarum, quam etiam brevium evocationum interesse debeant. 11
Et eorum authoritate et in praesentia quaelibet causa saltem gravis definiatur."
§ 74 Palatinum reges nominabant non obstante Alberti articulo 2.
1 Ut palatinum rex pari statuum voluntate eligat, jam quidem sub Alberto
perlatum vidimus. 2 Verum mollius adhuc per status dicti palatini indicium
nullum vicariae regis potestatis muneri huic affixum vestigium seu legibus, seu in
diplomatibus deprehendimus. 3 Imo vidimus quod Ladislao Posthumo adhuc
minorenni primum Ujlakius, tum Hunyadius, eodem vero adulto, sed e regno absente Ulricus
Cileae comes, Mathia vero adhuc adolescente Szilághius non palatini, sed gubernatoris nomine
vicariam regis gesserint potestatem; palatini vero gubernatoris imperio obnoxii fuerint.
4 Sane, cum e coaevis scriptoribus constet (a) quod Mathias primo statim
aditi regni tempore Ladislaum Gara exauctoraverit eidemque Michaelem Guth de Országh
suffecerit, non multo autem post hoc iterum magistratu moto palatinatum Garaio restituerint,
pronum est existimare decessores etiam suos Ladislaum Posthumum et Albertum eodem jure usos
fuisse (b), adeoque articulum 2-um Alberti in effectum non abivisse. 5 Quid?
quod adhuc 1478. supremum judicium non palatino, sed personali praesentiae regiae, qui tunc
cancellarius fuit, articulo 12 delatum sit (c).
6 Etulit tandem caput suum haec dignitas 1485. omnesque, qui in bene
ordinata republica summo etiam magistrati praescribi debent, limites praetergressa est.
7 Dudum enim intra omnes ejus notae scriptores convenit quod, ut sarta
tectaque sit reliquorum civium libertas, nulli unquam 3558 magistratui simul
civilem, simul militarem, simul judicialem authoritatem concredere oporteat.
8 Jam vero palatino per articulos 1485. defertur summa post regem civilis
libertas, quia rege aut segni aut imbecilli illi jus externa negotia perficiendi tribuitur
articulo 7-o. 9 Si rex cum injuria tertii bonum aliquod contulerit,
regnicolae ad querelam non regi, sed palatino deponendam adstringuntur articulo 8-o; rege
absente jus comitia indicendi, totaque usque adeo vicaria regis potestas (demtis solis
grationalibus) in palatinum sub nomine locumtenentis regis transfertur articulo 4. et 10-o.
10 Ille mediator non solum in mutuis regnicolarum discordiis, sed inter
regem ipsum et regnum declaratur articulo 5-o et 6-o. 11 Ille denique
minorenni regi tutor constituitur, in illum tota, dum rex adolescat, pars legislativae,
executivae, et judicialis potestatis, quae regem respicit, transfertur articulo 2-o (d).
12 Defertur etiam eidem suprema sub nomine generalis regni capitanei
militaris potestas articulo 4-o; 13 defertur denique suprema iudicialis
potestas articulo 9-o. 14 Atque ita impositus fuit finis usitato sub duobus
antea regibus gubernatores officio. 15 Ita palatinale munus longe supra
illam, quam gubernatores habuere, potestatem evectum fuit (e). 16 Sola
tantum donationes ad vires 32 sessionum conferendi facultas, qua Hunyadium praeditum fuisse
vidimus, hac vice eidem non conferebatur. 17 Sed et haec praerogativa
tardius, ut postea videbimus, eidem accessit.
18 Cum institutum hoc sub tenaci adeo authoritatis suae rege invectum sit,
juvat genuinam ejus rei causam in medium proferre. 19 Nimirum cum nullus
praeter Ioannem
[ERROR: no reftable :]
74.18 Ioannem Mathiam B
Corvinum nothum Mathiae esset filius, hunc ille sibi successorem dari viis omnibus
contendebat. 20 Dudum ille Emerico Zápolio praecipuo consiliariorum suorum
administro utebatur, tantamque de ejus et fide et dexteritate opinionem conceperat ut, si
eum in summo reipublicae magistratu locaret totamque insuper reipublicae potestatem in
magistratum hunc conferret, se voti sui damnatum iri non ambigeret. 21 Verum
consilium hoc praematura Zapolii mors intervertit. 22 Mathias vero jam opere
ipso testatus est se tantam potestatem non officio, sed Zapolii personae conferre voluisse.
23 Cum enim praevideret facilius fuisse exorbitantem illam authoritatem
conferre 3560 quam jam collatam a successore palatino repetere, maluit nullum
Zapolio dare successorem. 24 Ne tamen respublica se absente, Viennae enim
potissimum morabatur: detrimentum caperet, invexit novum hactenus locumtenentis regii munus,
cujus indefinitam adusque potestatem iis, quibus sibi visum est, limitibus circumscribere
potuit (f).
25 (a) Narrant id coaevi scriptores, sed et prolatae in Vestigiis
Diaetarum pag. 348 et 352 ab utrinque factae considerationes testantur.
26 (b) Quod si enim Mathias electionem palatini jam in usu deprehendisset,
certe initio vacillantis regni sui status in tam delicati puncto non offendisset, sed
Garaium in una aliave, quam primo regni sui anno celebravit, diaeta deponi et Országhium
eligi procurasset. 27 Jam vero vero tenemus decretum utriusque hujus diaetae
in quo nulla fit mentio electionis palatini.
28 (c) Regem enim absentem fuisse constat; quod autem cancellarii nomine
praesentiae regiae judicaverint, vide in Vestigiis Diaetarum pag. 315 notam
(b).
29 (d) Dicitur ibi: "Palatino, donec haeres rex in adultam pervenit
aetatem, universe illius subditi et regnicolae perinde ac vero domino et regi semper obedire
et in omnibus rebus obtemperare teneantur."
30 (e) Patet id e collatione praesentium et eorum, qui tunc editi sunt,
articulorum, dum Hunyadius gubernator enunciatus esset.
31 (f) Haec quidem totidem verbis nullus scriptorum tradit, ipsa tamen
rerum gestarum combinatio facit manifestum. 32 Nam quod Mathias Joannis
Corvini post fata sua electionem procurare summo studio adlaboraverit, quodve et in hoc et
in aliis praecipuis rebus opera Emerici Zapolii usus sit, coaevi scriptores tradunt.
33 Dum ergo parte ex una video quod muneri palatini, cui Zapolium admodum
voluit, monstruosam plane tribuerit potestatem, parte vero ex alia intelligo quod defuncto
paulo post Zapolio idem rex jam alium constituere noluerit palatinum, recte profecto infero
quod Mathias authoritatem illam unice ex secundo procurandae notho suo successionis fine non
tam officio palatinatus quam Zapolio attributam haberi voluerit.
3562
§ 75
1 Tributorum forma sub Mathia eadem, quae Ludovici I temporibus viguerat,
primis statim, quae ille a suscepto regimine 1488. Pestini egit, comitiis articulo 7-o
defixa fuit, nimirum ut lucrum camerae in Hungaria, mardurinae in Sclavonia, quinquagesimae
in Transylvania persolvantur (a). 2 Verum an jam sub Ludovico ab illo Caroli
instituto ut a singula domo tres grossi, quorum singulum quinque modernos etulisse probabile
est, exigantur, recessum fuerit, non constat. 3 Id constat quod jam ante
Mathiam non a singula, sed a quinque portis non 3 grossi, seu 75 denarii, sed 1 florenus
auri a 100 denariis computatus nomine lucri camerae depensus fuerit (b) et quod portae
nomine non fumus, seu domus populosa, sed sessio fuerit intellecta (c). 4
Minus itaque jam tum regi quam sub Carolo I nomine lucri camerae obveniebat.
5 Et hoc fuerit causa quod aliqui decessorum Mathiae, ut ad defixam sub
Carolo I tributi quantitatem aut propius accedere, aut prorsus redire possint, novum taxae
nomen invexerint hocque titulo in gravioribus reipublicae necessitatibus in vicem lucri
camerae jam medium, jam integrum florenum ostiatim seu ipsi imponere, seu in comitiis
impetrare consveverint. 6 Verum status juratam a Mathia in primo statim ejus
Budam ingressu exegerunt sponsionem quod hanc medii aut unius floreni a singula domo
depensionem nec ipse exigere nec in comitiis petere velit (d). 7 Mathias
tamen juratae licet sponsioni huic minime satisfecit; petiit enim obtinuitque frequenter
unius a singula domo floreni taxam eidemque novum subinde subsidii nomen dedit, quo factum
est ut jam 1471. status tributum hoc non secus decernere voluerint quam ut singula porta
tantundem valoris in sale recipiat quantum obveniens eidem subsidium etulerit.
8 Et hoc tributi genus in decreto anni ejusdem subsidium per connumerationem
salium appellatur. 9 Habuerit indubie Mathias majorem atque vendere potuit
salis quantitatem malueritque vel hac via paratam pecuniam obtinere, verum status iisdem
adhuc comitiis, ne haec tributi species in posterum decernatur, articulo 13-o vetuerunt.
3564
10 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 302.
11 (b) Quod jam sub initium regiminis Mathiae lucri camerae nomine non a
singula, sed a quinque portis unus florenus exactus fuerit, plures ejus litterae testantur,
libet unicas de 1467, quae in Vestigiis Diaetarum pag. 376 prostant, excitare.
12 Dicitur in illis: "loco ejus" (lucri camerae) "alia quaedam exactio est
unanimiter instituta, tributum fisci regalis in perpetuum appellanda, ita videlicet ut fere
consimiliter ut prius super singulis quinque portis non plus nisi unus florenus tantum semel
in anno ubique exigatur... 13 Nec aliquis superinde ullo unquam tempore
exemptionis privilegio frui possit." 14 Cum mos iste jam principio regni
Mathiae viguerit, certe non sub hoc, qui jura fisci acerrime tuebatur, sed sub aliquo a
decessoribus suis enasci debuit.
15 (c) Quod portae nomine non fumus, id est domus, sed sessio populosa
intellecta fuerit, docet 1474. art. 4, ubi dicitur: "Ita ut portae connumerentur, et non
fumus neque sessiones desertae."
16 (d) In Vestigiis Diaetarum pag. 328 dicitur hoc articulo:
"quod, prout dominus rex praestitit juramentum quod nullo tempore super regnicolas et
jobbaggiones regnicolarum taxa unius vel medii floreni ex quacunque ardua ratione per
dominum regem aut ad eum pertinentem petantur vel imponantur praeter lucrum camerae."
17 Cum decretum hoc quarto aditi a Mathia regni mense editum sit, debuit
itaque exactio haec sub decessoribus Mathiae viguisse.
§ 76
1 Operae pretium videtur singulare, quo Mathias in augendo aerario usus
est, artificium hic loci commemorare. 2 Vidimus jam ardens potentiorum
populos suos cum a jurisdictione ordinariorum magistratuum, tum a tributis et vectigalibus
publicis eximendi studium; vidimus nimiam regum in elargiendis ejusmodi privilegiis
facilitatem. 3 Inde evenit ut, cum et cleri et omnium ferme potentiorum
dynastarum populi immunitatem cum a lucro camerae, tum ab ipsa tricesima adhuc ante Mathiae
regnum obtinuerint, proventus hi aerario regio parum admodum jam reddiderint.
4 Mathias 3566 cum exemptionibus his rempublicam admodum
labefactari videret, exemptiones a jurisdictione ordinariorum magistratuum, tamquam legi
communi contrarias, in comitiis 1486. per articulum 21 cassari procuravit. 5
Ut exemptiones a lucro camerae et tricesima etiam abolere possit, indirectam sibi ineundam
esse viam arbitratus est; impetravit itaque a statibus in diaeta 1467. ut tricesima
simpliciter aboleatur ejusque loco vectigal coronae introducatur; ita etiam, ut abrogato
lucro camerae tributum fisci regalis substituatur; nihilominus, ut nec vectigalis coronae,
nec tributi regii nomine plus quam antea tricesimae et lucri camerae titulo exigatur, verum
impetratae per quemcunque et quandocunque seu a tricesima, seu a lucro camerae exemptiones
ad vectigal coronae, aut tributum fisci regalis nulla ratione extendi possint (a).
6 Ita Mathias sola nominis commutatione perniciosas a tributis publicis
exemptiones abolevit. 7 Cum tamen vetera nomina magnum apud populum momentum
habere soleant, redivit non multo post cum tricesimae, tum lucri camerae compellatio;
exemptionum ab iis usum restitutum non fuisse inde conjicere licet quod Mathias latarum in
sui favorem legum effectum mascule procurare consveverit, quodve legi huic integris adhuc 23
annis, quo intervallo effectum ejus facile potuit consolidare, supervixerit, neque aliquod
post ejus regnum reductarum in usum ejusmodi exemptionum vestigium seu e legibus, seu e
diplomatibus hactenus prolatum sit.
8 (a) Partem litterarum Mathiae, quae haec quoad lucrum camerae
confirmant, jam priori §-o ad notam (b) dedimus. 9 Aliae ejusdem ad
comitatum de Sáros de eodem 1467. datae litterae, quae in Vestigiis Diaetarum
pag. 373 prostant, id ipsum quoad tricesimam remonstrant; dicitur enim: "Cum nuper,
videlicet in praesenti quadragesima, praelatos, barones et nobiles regni Nostri undique ad
Nos in hanc civitatem Nostram Budensem convocassemus, inter caetera vero id erat dispositum
ut ea, quae hactenus tricesima vocabatur... penitus in posterum aboleretur... sed loco ejus
alia quaedam exactio institueretur, vectigali coronae perpetuo... applicanda... nec quisquam
regnicolarum Nostrorum immunitate aliqua solvendi gaudere valeat, salva tantummodo libertate
nobilium secundum antiquam consvetudinem."
3568
§ 77
1 De Mathia quod arbitrarie imperaverit multasque in detrimentum et
oppressionem regnicolarum novitatis inducerit, status ipsi articulo 1-o Uladislaiani decreti
1-i profitentur. 2 Verum cum vulgare ad nos usque transmissum proverbium
"justitiam cum rege Mathia mortuam esse" sententiae illi adversari videatur, operae pretium
puto tantisper enucleare quo sensu gravis illa circa Mathiam querela accipi debeat?
Mathias status a communione potestatis legislativae non exclusit.
3 Ut rex arbitrarie agat, debet seu omnem et legislativam et judicialem
usurpare, seu executiva sua abuti potestate. 4 Mathias status e
legislationis communione adeo non exclusit ut potius hanc in litteris suis identidem
agnoverit (a) et id ipsum opere etiam contestatus sit. 5 Ac in Corpore
Juris nonnisi sex regis hujus decreta quidem exstant; verum tria praeterea jam
hactenus per extensum prolata sunt, duo nempe 1458, et 1470. unum. 6 Decreta
annorum 1472. et 1475. aeque per extensum exstare Kovachich in Vestigiis
Diaetarum indicavit, ac praeter haec omnia aliarum insuper octo vestigia detexit,
quorum nonulla fortasse adhuc e latebris, in quibus recondita sunt, subinde protrahentur.
7 Itaque sub Mathia 32, quibus regnavit, annorum curriculo novemdecim
consilia, et quidem ab anno 1470. usque 1479. annua celebrata fuisse ex iis tantum, quae
hactenus productae sunt, litteris apparet. 8 Quid si avara scrinia magis
adhuc referentur? 9 Ego certe nullus dubius plura adhuc detegenda fore.
10 Quid? quod anno 1475. insolito ad diem usque illam exemplo status solos
et leges condere et earum effectuationem in se recipere, ut jam vidimus, admiserit.
11 Verum potest rex frequentia agere comitia et tamen partem legislativae
statuum potestatis invadere, si aut in comitiis status in suam cogat sententiam, aut de iis,
quae secus natura sua ad objecta legislationis pertinent, proprie tantum arbitrio disponat.
12 De Mathia neutrum adhuc horum comprobatum est; si quid enim hujusmodi
comisisset, status certe in primo Uladislai decreto, quo novitates ejus abolentur, id
diserte indicare non intermississent; si faciliores atque debiles aliquot sui pradecessores
in sententiam suam habuit status, id proprio eorum facto evenit; erat enim eotum adhuc
armata tota regni nobilitas. 13 E novem 3570 certe, quae jam
prostant, ejus decretis nulla ejusmodi lex apparet, quae extorqueri debuisset.
14 Privatam etiam aliquam, quae alias ad objectum legislationis
pertinuisset, ejus ordinationem nemo hactenus in lucem protraxit. 15 Unius
potissimum usurpatae tributa imperandi potestatis insimulatur. 16 Juvat
itaque id tantisper ad vivum [ERROR: no reftable :]
77.16 vivum: visum B
resecare.
17 (a) In regalibus pro diaeta 1462. apud Pray ad hunc annum ita loquitur:
"Cum S. coronae negotium et tantarum turbarum compositio... totius regni statum concernat...
nec satis esse putavimus cum his duntaxat praelatis, baronibus, et nobilibus, qui pro nunc
apud maiestatem Nostram sunt... definire; quin ea, quae ad publicam pertinent utilitatem,
merito communi omnium consilio discutienda sunt". 18 In eundem plane sensum
loquitur in epistola ad Albertum archiducem Austriae scripta, in Vestigiis
Diaetarum pag. 366 et 367.
§ 78 Nec tributa arbitrarie imperabat.
1 Vidimus quod status stabilitam jam inde a Carolo I lucri camerae a
singula colonorum, etiam ad nobiles pertinentium, porta executionem per articulum 5-um
capitulationis, cui Szilághius nomine Mathiae subscripsit, antiquare voluerint (a); constat
e 7-o 1-ae, quam Mathias ab adito regno 1458. circa festum Pentecostes Pestini celebravit,
diaetae articulo legem hanc revocatam utve lucrum camerae ea, quae sub Ludovico I
consveverat, ratione exigatur, decretum fuisse (b). 2 Ex ejusdem diaetae
articulo 55-o constat etiam jurasse Mathiam quod praeter lucrum camerae unius, vel medii
floreni tributum nec a statibus petere nec propria authoritate imponere velit (c).
3 Cum Mathias regnum nonnisi cum fine Martii adiverit, diaeta vero haec in
Junio adeoque post tres statim menses eodem anno celebrata sit, cautio haec non ad Mathiam,
sed ad aliquem e suis decessoribus referri debet, adeoque Mathiam non fuisse primum
exigendae (in vicem lucri camera) unius floreni authorem satis apparet. 4 An
tamen Mathias 3572 promisso huic usque 1462. steterit, hactenus non constat.
5 Vero tamen similius videtur, quod et factiones Garaianae metu, et quia non
recuperata corona necdum firmus in solio stetit, per violationem sponsionis suae status
irritare noluerat. 6 In ejusdem 1462. comitiis status pro redimenda a
Friderico corona unum florenum auri a singula porta sponte contulerunt. 7
Exegere tamen continuo et a rege ipso sponsionem (d) et a sedecim optimatibus fidejussionem
pro rege quod similem unius floreni depensionem nunquam porro a statibus aut petere, aut
exigere velit (d1
[ERROR: no reftable :]
78.7 d1
nota iterum scripta in B.
). 8 Post solennem adeo sponsionem Mathiam usque coronationem suam,
quae 1464. peracta est, nullum praeter lucrum camerae subsidium exegisse admodum credibile
videtur. 9 Imo nullum hactenus prolatum est instrumentum e quo pateat eum
ante annum 1468. subsidium aliquod exegisse; constat e converso quod 1467. nomine lucri
camerae non a singula porta, uti tempore Ludovici, sed a quinque portis unum florenum, et
hunc non propria authoritate, sed erga factam per status in comitiis Budensibus
determinationem exegerit (e).
10 Tandem 1468. susceptum sinistro sane consilio bellum Bohemicum in eam
illum impulit necessitatem ut praeter lucrum camerae aliquam pecuniae summam (nescitur enim
quanta fuerit) a statibus postulare debuerit (f). 11 Sed et nunc 20
optimates statibus vades dedit quod subsidium ejusmodi imposterum nolit postulare (g).
12 Et exsolvit datam fidem Mathias per subsequum biennium.
13 Nam anno 1470. cum bellum Bohemicum adhuc perduraret, novum iterum unius
floreni a singula porta subsidium impetravit rursusque et ipse status assecuravit (h) et
septemdecim optimates vades statuit quod porro ejusmodi subsidium nolit postulare (i).
14 Subsequo quadriennio eum aliquod praeter lucrum camerae subsidium
exegisse nullum vestigium exstat. 15 Anno tamen 1474, 1475, et 1476. pro
bello Turcico iterum unius floreni subsidium impetravit (k); constat etiam eum et in
comitiis Vacii 1485. et in comitiis Budae 1486. celebratis unius floreni subsidium a
statibus denuo obtinuisse (l), quamquam vades de eo amplius non exigendo sistere debuerit.
16 Atque ita Mathiam jus tributa imperandi privative nunquam usurpasse satis
apparet. 17 Apparet etiam quod intra 32 annos duodenis tantum, quantum
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [ 1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [ numerus verborum] [ skrl-3.xml].
|