Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 3426 --

aulam, regiosque ejus proventus ipsi percipiebant, prouti et omnia fere jura regalia, veluti donationes, privilegia aliaque grationalia in iis exercebant (h).

Palatini nullae adhuc fuerunt partes tempore interregni.

18 Quae fuerit tempore interregni provisio, hactenus non potuimus eruere. 19 Palatini certe nullae adhuc eo tempore hac in re partes fuere.

Minorenni haeredi regni reges ipsi tutores dabant.

20 Minorennis regis casus primis epochae hujus temporibus, dum Hungari puero regi parere adhuc recusarent, non potuit evenire. 21 Sub finem tamen bis se evolvit, nimirum sub Emerico, qui Ladislao III in infantia, et sub Stephano V, qui Ladislao IV in pueritia relicto decesserunt. 22 In utroque casu de tutore et vicaria minorennis regis administratione non status, sed patres ipsi providerunt. 23 Nam et Emericus filio suo tutorem Andream II, fratrem suum, ultimis tabulis dedit, vicariamque eidem, dum Ladislaus adolesceret, tradidit potestatem (i), et Stephanus V curam reipublicae viduae suae Elisabethae cum delectis aliquot primoribus suprema voluntate interea mandavit.

24 (a) Ubertim id in Vestigiis Diaetarum ostenditur.

25 (b) Chronicon Thurocz. cap. 30-o "Et vivi regis Salomonis coronam... habere noluit;" Salomon autem triennio post electionem S. Ladislai decessit.

26 (c) Chronicon Thuroczii: "Imperator... pacemque inter eos (Salomonem et Geyzam) reformatam jurisjurandi religione confirmavit". 27 Videtur Salomon non tantum Geyzae, sed et regno jurare debuisse.

28 (d) Chartuitius: "Giselam ... quam unctione chrysmali perunctam, gestantem coronam, regni sociam esse constituit."

29 (e) Vide ejus litteras in Vestigiis Diaetarum pag. 146, ubi dicit: "Unde cum die appositionis coronae capiti nostro promisimus juramento, quod jura nobilium reddi faciamus".

3428

30 (f) Biographus S. Adalberti: "Sarolta totum regnum viri in manu tenuit, et quae erant viri, ipsa regebat."

31 (g) Patet id e provocato sub (d) textu.

32 (h) Patet e copiosis, quae hanc in rem jam producta sunt, diplomatibus.

33 (i) Hujus rei testis est omni exceptione major Thomas archid. Spalatensis.

§ 24 Usus comitiorum tota epocha viguit, status non [ERROR: no reftable :]

24 tit: non conieci

honore consilii, sed jure suffragii gaudebant, forma comitiorum.

1 Usum comitiorum inde a S. Stephano per totam hanc periodum viguisse in Vestigiis Diaetarum luculenter ostensum est, quamvis pauca eorum decreta ad nos sint transmissa. 2 Id dum dico, status jura suffragii in iis gavisos fuisse utique una adfirmo. 3 Armatae enim, ut tunc erant Hungari, gentis comitia unice ad audienda principis jussa cogi non solent. 4 Verum longe alia atque nunc eo aevo agendorum negotiorum ratio fuit. 5 Simplici adhuc gubernii forma non erant aetate illa tanta tamque intricata legum discussionumque objecta. 6 Natio consvetudinibus potissimum regebatur. 7 Convenere status ad regem seu coronandum, seu eligendum, seu etiam exauctorandum, ad decernendum bellum cogendamque regni militiam, aut ad pacem cum hoste conficiendam. 8 Acta ejusmodi conventuum quandoque nequidem in scriptum redigebantur. 9 Ad ejusmodi comitia potentiores dynastae magna militum manu stipati 3430 conveniebant, sed cum minor nobilitas perinde armata adfuerit, cum hujus numerus plurium etiam dynastarum comitatum superaverit, debuit id semper decerni, quorsum major nobilium pars, id est major militiae numerus inclinabat. 10 Si tamen minor nobilitas in diversas sententias distracta fuit, aliquot vero dynastae minori licet hujus parti accesserunt, facile evenit ut non id, quod potior, sed quod fortior pars nationis tuebatur, decretum fuerit. 11 De aliis, quae ad internum regni statum regulandum pertinent, parum adhuc solliciti status fuere. 12 In id unice intendebant ne rex suam cum detrimenta statuum potestatem extendat, neve proceres nobilitatem opprimant. 13 Id si evenit, convenere status, etiam a rege non rogati, concepere brevia aliquot legum capita quibus abusus illi sufferebantur. 14 Leges has libertates suas appellavere, licet reipsa partitionem legislativae, executivae, et judicialis potestatis, id est constitutionem regni, in se complectant. 15 Has regi pro confirmatione praesentarunt; qui unanimi nationis consensui refragari cautum esse ratus, easdem totidem verbis in forma diplomatis expedire solebat.

16 Ita Andreae II bis, Belae IV semel oblatos confirmatosque articulos vidimus. 17 Ita pluribus etiam regibus oblatae ab iisdem confirmatae fuerint ejusmodi leges, quae tamen ad nos usque non pervenerunt. 18 Si quae seu decernendorum contra vigentia crimina poenarum, seu aliarum civilium legum perferendarum causa, veluti sub S. Stephano, S. Ladislao et Colomanno, comitia acta sunt, in his aliquas rex ipse, alias quidam e statibus leges proponebant, mutuo tamen semper assensu perferebantur. 19 Testantur id laudatorum jam regum libri luculenter, quamquam nolim inficiari multas ex iis, quae libris his continentur, leges non in plenis comitiis, sed in regali senatu sancitas fuisse, id quod subactus usu rerum oculus facile discernere potest.

3432
§ 25 Interna gubernii forma fuit vitiosa.

1 Internum negotiorum statum periodo hoc illud non modice [ERROR: no reftable :]

25.1 modice: modici B

perturbavit quod nec politica a judicialibus negotia satis separata, nec potestatis seu executivae seu judicialis exercitium debite ordinatum fuerit. 2 Civium enim causas iudices jam majores villae, jam richtardi in veteribus litteris compellati decretorie dirimebant, ita, ut sententias ipsorum nullas potuerint appellari, sed si quae pars sententia hujus judicis se gravatam existimabat, ipsum judicem coram rege convenire debuerit (a).

3 Comites castrorum eadem ferme potestate adscriptis castro populis imperabant (b).

4 Nobiles usque Andream II sicut sub nullius alterius, quam regis vexillo militare, ita nullius praeter regem judicium agnoscere inter praecipuas status sui praerogativas reputabant (c). 5 Voluit quidem mederi defectui huic Colomannus per institutum in singula dioecesi judicium primae instantiae quod universas cujuscunque status nobilium causas cognoscat (d). 6 Verum judicium hoc vel jam antea, vel certe per primum Andreae II decretum debuit aboleri, cum nulla amplius ejus sive in hoc, sive in posterioribus decretis memoria occurrat majoresque nobilium causae iterum ad tribunal regium revocentur, sola minorum causarum cognitione palatino delata.

7 Nullum etiam inter regem et ultimam effectuantem iurisdictionem intermedium corpus fuit per quod tamquam vehiculum reges sua in effectum legum mandata ad subalternas jurisdictiones dimitterent, quod ab his de effectuatis regiis mandatis rationem exigeret, regemque de eo reddideret certiorem. 8 Itaque reges ipsi sua partim per praecones, partim per cursores publicos mandata subalternis jurisdictionibus significabant, et cum ipsis de singuli effectu rationem exigere non vacarent, haec impune plerumque ita negligebantur, ut si regi quodpiam horum effectui dari intererant, refractarium magistratum ad id armis demum cogere debuerit (e).

3434

9 (a) Patet id e pluribus civitatum privilegiis; speciminis causa libet unicum civitatis Pestiensis provocare, ubi dicitur: "Si per ipsum (majorem villae) debita iustitia alicui non fuerit exacta, ipse villicus, et non villa debeat conveniri coram nobis."

10 (b) S. Steph. lib. 2, cap. 43, dicitur: "Si quis militum judicium a comite suo recte judicatum spernens ad regem appellaverit". 11 Verum appellata haec propter adjectam gravem 10 auri pensarum poenam raro locum habuerit.

12 (c) E S. Ladislai l. 3, cap. 3-o apparet palatinum non proprio officii jure, sed regis nomine nobilium causas cognovisse, id quod postea judex curiae praestabat. 13 Sub Andrea II jam ipsi comites nobilium causas decimales discutiabant, articulo 5-o. 14 Reliquas omnes, praeter sententias [ERROR: no reftable :]

25.12 sententias: sententiae B

capitales et ad amissionem bonorum palatinus judicabat; hae enim soli regi reservantur, art. 8-o.

15 (d) Combina Colomanni libri 1. cap. 2-um et 7-um usque 13-um et videbis institutum illud nil aliud fuisse quam judicium primae instantiae pro causis nobilium.

16 (e) Plena est exemplorum ejusmodi historia, quibus rex refractarios comites armis compescere debuit.

§ 26 Aerarii et proventuum forma.

1 Proventus regis hac epocha in amplo illo terrarum tractu, qui ducali condam domui obvenerat et a copiosis regum fundationibus adhuc reliquus fuit, consistebat. 2 Census 5 denariorum a singulo libero, non tamen nobili, jam sub S. Stephano exigebatur. 3 Colomannus ultra hos mardurinarum tributum induxit. 4 Ejus successores jam a privatorum etiam colonis collectarum nomine denarios hos colligere, novumque lucri camerae censum exigere coeperunt. 5 Et hoc quidem sub Andrea II et Bela IV antiquatum unicaque mardurinarum a liberis, non tamen nobilibus, 3436 hominibus exactio stabilita fuit. 6 Verum non cessarunt reges subsequi etiam a nobilium colonis haec praeter omne fas exigere, donec tandem sub Carolo I institutum hoc nomine lucri camerae lege publica receptum fuit.

7 Caeterum inalienabilitas bonorum coronalium, ac praesertim terrarum, populorumque castris adscriptorum jam quidem sub S. Stephano lib. 2. cap. 6-o tamquam lex fundamentalis stabilita fuit. 8 Inde enim regia domus suos proventus, inde copiosum et proprio tantum arbitrio obnoxium militem habebant.

9 Haec erat illa militia, cui S. Stephanus sororium suum Petrum, postea regem, praefecerat (a). 10 Hujus potissimum militis ope reges cum potentiores dynastas, tum ipsam copiosam minorem nobilitatem, in officio continebant. 11 His copiis minora, quin nobilitatem armare continuo debebant, bella saepe confecerunt.

12 Verum successores S. Stephani in terris populisque castrorum donandis adeo nimii fuere ut jam sub Andrea II parum de iis superesset. 13 Processerat quidem jam Andreas ipse ad castrensium populorum revindicationem (b). 14 Ast perturbato toto regiminis sui cursu vix aliquid hac in re praestitisse videtur, cum irruentibus postea sub filio ejus Bela IV Tartaris hic vix exiguum proprii militis numerum cogere potuerit. 15 Et haec causa fuerit, quod deinde, in comitiis nempe 1262. (c), jam status ipsi, ut occupato per privatos castrorum terrae restituantur, decreverint. 16 Et poterat certe Bela post grave illud nobilitatis excidium, vetus terrarum populorumque castrensium institutum redintegrare, sicque regiam demum restaurare authoritatem. 17 Verum aut ille officio hoc non satis strenue destinatus est, aut successores sui revindicata per hunc iura denuo pessumdare debuerunt. 18 Potestatem enim regum usque exitum primae periodi languidam semper fuisse omnia monumenta testantur.

3438

19 (a) Chronicon Melicense a Prayo citatum: "Quem (Petrum) ad se vocatum jam dudum exercitui suo praefecerat ducem". 20 Somniant proinde illi, qui jam in prima regum periodo stipendiariam militiam quaerunt.

21 (b) In Ritu Expl. Verit. § 361. dicitur: "Cum esset edictum a rege Andrea quod terrae castrorum a quocunque violenter occupatae, restituentur."

22 (c) Vide in Vestigiis Diaetarum pag. 138. decreti hujus articulum 5-um et notam (d).

§ 27 Id tamen de iure tantum intelligi debet, de facto saepe inter arbitrarium imperium, oligarchiam et democratiam militarem fluctuavit.

1 Caeterum eandem, quae sub S. Stephano invecta est, constitutionis formam tota prima regum periodo de iure perdurasse satis apparet; nimirum quod potestas legislativa et iudicialis principi cum natione communis, executiva propria fuerit. 2 Verum usu ipso rem aliter se habuisse is facile deprehendet qui sincera gestarum hac aetate rerum momenta attentius tantisper expenderit; nimirum dispersa per sedes suas minor nobilitas infirma utique et cum optimatum potentiae, tum arbitrario regum imperio obnoxia fuit. 3 Ast ubi seu in comitiis seu in exercitu tota coivit, cum illa ipsum militiae regni corpus effecerit, poterat, si unita fuisset, summam rerum semper ad se pertrahere. 4 Naturale itaque fuit ut ad id impediendum et procerum et regis summum semper studium fuerit minorem in diversa studia distrahere nobilitatem.

5 Ut id efficiant, proceres primum pauperiores ex iis bene multos in aulicum suum comitatum cooptare coeperunt. 6 Cum pars dignationis haeri in ejus etiam familiares dimanat, subinde plures etiam e melioribus 3440 nobilium domibus aulas procerum honoris causa assectabantur. 7 Alios terrarum largitione, alios oblato adversus injurias aliorum potiorum patrocinio optimates in partes suas perduxerunt. 8 Ita, cum magna minoris nobilitatis pars variis proceribus se obnoxiam fecisset, valuit jam utique etiam in comitiis optimatum contra reliquam nullis adhuc partibus addictam nobilitatem authoritas. 9 Quodsi enim aliquot numerosae nobilitatis clientela suffulti proceres consenserunt, non erat iis difficile aliquam insuper nobilitatis nullis adhuc partibus obnoxiae partem pollicitationibus aliisque artibus in suam sententiam pertrahere, sicque determinationes comitiorum pro arbitrio moderari. 10 Et tunc aristocratia iterum in oligarchiam inclinavit.

11 Si contra rex primum ipsos potentiores proceres in varia studia distraxit, tum qua popularitate sua, qua terrarum, quae per notam aut defectum semper copiosae ad eum devolvebantur, largitione, qua denique minorum nobilium ad eminentiora officia nominatione horum animos sibi devinxit, tum constitutio pronis in regem nobilitatis studiis in arbitrariam gubernii formam inclinare solebat.

12 Si denique exacerbata injuriis seu regum, seu optimatum nobilitas in unum consensit, tum res ad militarem spectare coepit democratiam.

13 Imo cum tota haec periodus frequentissimis propter non definitum regiae successionis ordinem civilibus bellis agitata fuerit, plurimis per hoc tempus annis mera viguit anarchia. 14 Superest ut genuinas eventuum horum causas eruamus.

§ 28 Causae per quas id effectum fuit: 1-o non definitus regiae successionis ordo.

1 Iam primum non definitus regiae successionis ordo, tum institutum partiendi regni (a) frequentissima civilia bella excitavit, quae utique omnem internum ordinem debent perturbare. 2 Dum itaque haec perduraverit soluta omni constitutionis vi anarchia sponte enasci debuit.

3442
2-o Communicata regi judicialis potestas.

3 Porro communio potestatis iudicialis planam regibus viam effecit eos, qui suo ad arbitrariam potestatem nisui maxime adversabantur, per judiciarias sententias opprimendi, praesertim cum vix adhuc aliquae fixae civiles leges exstiterint adeoque sententiae in casibus, ubi nulla adhuc consvetudo emerserat, arbitrarie tantum pronunciari solverint.

3-o Nullum inter corpora legislativa aequilibrium.

4 Dein nec id uspiam adhuc definitum fuit, quam rex, quam optimates, quam denique nobiles in legislationis exercitio partem habere debeant, id est, nullum inter ipsa legislativa corpora aequilibrium exstitit. 5 Immo ne id ipsum quidem, quod natio communem cum principe habent legislativam potestatem, ullibi hactenus in publicas tabulas relatum fuit.

4-o Nulla edendorum suffragiorum norma.

6 Nulla etiam certa edendorum suffragiorum norma constituta seu, quod idem est, libertas suffragiorum numquam stabilita fuit, ut adeo inter inconditas tantae multitudinis vociferationes [ERROR: no reftable :]

28.6 vociferationes: vociferationis B

nihil utique, nisi aut solius, veluti copiosoris, minoris nobilitatis voto, aut certe per combinatam, ut supra explicuimus, seu regis seu optimatum praepotentiam determinari potuerit.

5-o Nullus fixus comitiorum terminus.

7 Porro jure comitia indicendi regibus adtributo nullus ipsis terminus praescriptus fuit quo illa cogere debuissent, minus adhuc remedium aliquod constitutum quo, si comitia agere noluerunt, ad ea celebranda cogi potuissent. 8 Inde enim factum est ut reges comitia, quam poterant longissime, different, interea vero et ipsi arbitrarie agerent et optimates infirmam, dum per sedes suas dispersa fuit, minorem nobilitatem facile opprimerent.

3444
6-o Nullus renovandae per inaugurale diploma consitutionis usus.

9 Caeterum usum quidem inauguralis juramenti mature, quippe jam saeculo XII, invaluisse constat. 10 Verum usus inauguralis diplomatis, quo constitutio aut renovata, aut ab experientia praeteriti regni magis explanata, quo omnia ea, quae decessor suus in ejus obversum egerat, antiquata, novus vero rex ad ea vitanda per expressum obstrictus fuisset, tota prima periodo necdum viguit.

Infirma constitutionis praesidia.

11 Quod summum est, quatuor illa, quibus Hungari constitutionem suam muniverant, praesidia admodum infirma fuerunt.

a) Inaugurale sacramentum.

12 Inauguralis enim juramenti reges nullam habuisse rationem supra ostendimus.

b) Poena excommunicationis.

13 Anathematis poena suum in Andrea II effectum reipse produxit. 14 Cum enim posterius etiam 1231. decretum infregisset, Robertus archiepiscopus Strigoniensis eum, licet ob violatas potissimum ecclesiasticas immunitates, interdicti ecclesiastici telo 1233. reipsa percussit, cujus veniam cum medio Jacobi Praenestini legati Pontifici obtinuisset, reliquo, quo vixit, triennio nihil in civilibus etiam rebus innovasse comperitur. 15 Verum remedium hoc, quod nonnisi in extremis casibus adversus reges adhiberi poterat, nuspiam postea usitatum fuisse legimus adeoque nec hoc stabilem constitutioni procurare potuit securitatem.

c) Authoritas palatini.

16 Palatini dignitatem ea adhuc aetate ad regiam adtinuisse nominationem Andreae decreti de 1231. articulus 3-us evincit; quid itaque spei locari potuit in eo qui suum regi munus debebat, cujus exauctoratio ab hujus nutu pendebat?

d) Libera resistendi facultas.

17 Ut regi constitutionem violanti absque infidelitatis nota resistere liceat, cautela haec poterat quidem constitutionem efficaciter 3446 sustinere, si inter Hungaros unio et concordia viguisset. 18 Nunc divisis continuo partim inter optimates et nobilitatem, partim in singulo hoc corpore inter se ipsos studiis, clausula haec non constitutionis stabilitatem, sed funesta saepius civilia bella produxit.

e) Negatum ante coronationem regiae potestatis exercitium.

19 Unicum illud Hungaricae constitutionis palladium ut rex, antequam coronatur, nullum regiae potestatis actum legitimo possit exercere, nulla vero pro legitima coronatione habeatur, nisi quae specifica S. Regni corona peracta sit, jam quidem hac etiam periodo viguit (a). 20 Id ipsum tamen usu tantum et consvetudine conservatum neque uspiam in publicas tabulas relatum fuit. 21 In possessorio S. hujus coronae tota legislativae, qua status gaudebant, potestatis securitas consistebat; poterant enim, donec eam in potestate habebant, occasione singulae coronationis constitutionem regni sui seu renovare, seu explanare magis, seu novis fulcire praesidiis, et si rex haec acceptare noluisset, poterant illi coronationem, id est, legale regiae potestatis exercitium negare; et tamen nulla de reservata statibus coronae conservatione alia provisio tota hac epocha reperitur, ita ut jam Emerici regis vidua eam una cum reliquis clenodiis in Austriam transferre potuerit. 22 Immo ne usus quidem inaugurale aliquod diploma edendi aut Andreanam adminus constitutionem iuramento firmandi, hac adhuc epocha, ut jam ostendimus, obtinuit.

23 Quid itaque mirum si reclamata licet semper, quae sola S. Stephano stabilita fuit quaeve in ordinata monarchiae aristocratia temperata gubernii forma consistebat, si re ipsa raro fuerit observata, plerumque aut arbitraria regis potestas, aut aliquot potentiorum magnatum oligarchiae, anarchia vero saepissime viguerit.

24 (a) Vide in Vestigiis Diaetarum pag. 150-a diploma Andreae II de 1203. e quo patet quam necessaria fuerit et coronatio et ipsa S. corona ad hoc ut rex regiam potestatem legitime capessat.

3448
§ 29 Hungariam epocha hac maxime afflixit quod reges executiva sua in potestate per prodigam bonorum et exemptionum largitione abusi sint.

1 Maxima rei hujus causa in eo consistebat quod populus Hungaricus falsam illam de executiva principis potestate idaeam sibi formarit, quasi is eo potissimum nomine imperaret ut singulis subditis eos, quos postulaverint, favores impertiatur: immo reges in eo reipsa praecipuum regiae potestatis exercitium situm esse existimarint. 2 Inde evenit ut, cum tabula fori, pontium et portuum, id est census fori, telonii et nauli praecipuus adhuc esset regi proventus, ab his non modo civitates et liberae villae, sed etiam totus ferme ecclesiarum populus, immo potentiorum plerorumque optimatum subditi liberi pronunciati sint; ut plerique ex his ab ipsa etiam tricesima eximi petierint impetrarintque; ut vix stabilito aliquo publicorum subsidiorum, veluti collectarum, mardurinarum, lucri camerae titulo ab his immunitatem innumeri continuo obtinuerint; ut eadem possessio ab eodem rege saepe tribus quatuorve distinctis familiis collata fuerit; denique ut a constitutionalium judicum jurisdictione non modo praelati, sed plerique etiam potentiores optimates se populosque suos eximi procuraverint. 3 Ita enim turbato parte ex una ordinariorum judiciorum cursu debuerunt spolia, violentiae, caedes, primae anarchiae prodromi [ERROR: no reftable :]

29.3 prodromi: prodroni B

invalescere; parte ex alia debebant fora omnia enatis partim exinde, partim e donationum super una eademque possessione enatarum diversitate litibus strepere; parte denique e tertia attrito aerario regio successores contra decessorum, saepe ipsi reges contra propria privilegia agere. 4 Auxit mala reipublicae praecipue illud quod reges pravo privilegia tam facile et elargiendi et infringendi usui insveti id ipsum subinde in legibus publicis factitarint easdemque sicut ea, qua per status offerebantur, forma metu armatae multitudinis facile acceptabant, ita metu post dilapsa comitia soluti eas continuo infringendi nil pensi duxerunt. 5 Atque inde orta fuit perpetua illa inter status et reges diffidentia quae subsistente in parte causa ne nostra quidam adhuc aetate plene evelli potuit, cui tamen facile obveniri potuisset si natio propriam utilitatem causae publicae sacrificere edocta prodigalitatem regum in 3450 collationibus bonorum et officiorum ipsa non provocasset, privilegiorum vero, qua parte exemptionem a lege communi significant, elargitionem, adeoque a communibus etiam oneribus immunitationem, simpliciter interdixisset.

Secunda epocha
§ 30 Defectus hi ipso quidem redeunte ad status reges eligendi iure cum principio secundae periodi emendati fuerunt.

1 Verum tenebrosis illis et pure militaribus temporibus necdum tanta per Europam lux diffusa fuit ut ordinata aliqua et stabilis imperii forma constitui potuerit. 2 Altera epocha, qua exstincta in masculo Arpadiana stirpe ius electionis ad status recidit, poterant status singulum nec electum regem novis pactis obstringere; poterant eam, quae sibi collibuit, occasione singulae electionis constitutionem efformare; poterant denique, si priorem retinere visum fuit, hanc omnibus possibilibus praesidiis firmare. 3 Res aliter evenit; hac enim etiam epocha non nisi pauci ex iis, quos indicavimus, defectus emendati, vix aliqua firmandae constitutioni nova praesidia constituta sunt.

4 Iam primum non definitus regiae successionis ordo eum produxit effectum ut exstincto Arpadiano masculo sexus foemineus successionem, status ius electionis, Pontifex ius dirimendae litis hujus ad se pertinere praetenderint. 5 Et sane si successio sexus foeminei et primogeniturae ordo pragmatice stabilitus fuisset, Andreae III filia sua Elisabetha, quam ex Clara Euphemia, comitis Goritiensis filia, suscepit, et hac demum sine haeredum solatio sublata, Carolus I succedere debuisset. 6 Status ut jus electionis sibi vendicent, alii in Venceslaum, alii in Ottonem, utrumque a masculis Arpadianis regibus agnatione remotiorem, 3452 alii in Carolum ipsum vota contulerunt. 7 E controversia hac civile, quod toto decennio Hungariam misere afflixit, bellum enatum fuit. 8 Lassi tandem tot calamitatibus status in partes Caroli concesserunt, ut hac ratione et foeminei Arpadiam sexus rationem habuisse et tamen iure suo electionis usi fuisse videantur. 9 Litem vero cum Pontifice ita composuerunt ut ille ius electionis statuum, hi ius confirmationis Pontificum agnoverint.

§ 31 Legitimae S. regni coronae alia in coronatione Caroli per nuncium Pontificium substituitur.

1 Carolus, quod Ladislaus Vajvoda sublatam restituere nollet coronam, ut se quoquomodo firmet, eam cum statibus et nuncio Pontificio inivit rationem ut hic legalem regni coronam eousque, dum ad legitimam redeat potestatem, exsecretur, coronatio vero cum alia a Pontifice dono missa et per legatum benedicta corona peragatur valitura eousque, dum recepta regni corona legalis coronatio repeti possit (a). 2 Et vero vix eam Carolus receperat cum coronationem mox 1310. iteravit (b).

Institutum necessitatis coronationis genuine explicatur.

3 Ita primum, quod de peracta alicujus regis coronatione tenemus, publicum instrumentum de illegitima hac Caroli coronatione confectum est; ita etiam primum sub hoc rege diplomaticum habemus argumentum instituti illius (in publicas enim leges ne tota quidem adhuc secunda periodo relatum est) quod coronatio nulla alia quam specifica illa S. Stephani corona peragi, nullus nisi eadem redimitus aliquem regiae potestatis actum legitime possit exercere. 4 Episcopi tamen (c), imo ipse Carolus (d), id pro vulgari tantum opinione reputabant. 5 Verum alium certe illi fovissent sensum si genuinam instituti hujus vim et causam fuissent assecuti. 6 Licet enim hac adhuc aetate usus inauguralis diplomatis, ut vidimus, necdum invaluerit, eam tamen Hungari constitutioni suae jam dudum statuerunt securitatem ut 3454 singulus rex statim cum aditu regni de conservandis regni juribus, id est de manutenenda regni constitutione, jurate caveat.

7 Ut juratam hanc tanto certius obtineant securitatem, nihil oportunius constituere potuerunt, quam ut rex statim cum regni aditu et coronari et jurare debeat. 8 Ut autem coronationis tanto certior effectus subsequatur, nullam efficiaciorem sancire potuerunt legem quam illam ut rex ante coronationem nullum regiae potestatis actum legitime exercere possit. 9 Verum ne haec quidem plenam adhuc statibus securitatem praestare poterant nisi vim coronationis ad specificam aliquam, quam in potestate sua habeant, coronam reservavissent; secus enim candidatus ille, qui eum, penes quem jus coronandi fuit, et aliquam popularium partem in suam traduxerat partem, qualicunque corona inaugurationem peragere sicque et vim instituti hujus et ipsum jus electionis statuum eludere potuisset. 10 Ubi e converso stabilito semel hoc instituto non poterat electus etiam rex reale potestatis exercitium adire donec coronetur; non poterat coronari donec status specificae hujus, quam in potestate habebant, coronae usum eidem concedant, status autem id concedere non solebant donec electus promptum se non exhibuit inaugurale nuncupandi sacramentum.

11 Et haec est vis instituti hujus, non populare (ut ignari rerum nostrarum exteri improperare solent) praejudicium, non vanum spectandorum inauguralium solennium desiderium. 12 Hoc est palladium illud quod nutantem jam saepius constitutionem regni sustinuit, quandoque jam prostratam erexit. 13 Duo tantum sunt quae hac adhuc aetate in instituto hoc desiderabantur: primum quod de eo, ne corona potestati statuum aut subducatur aut eripiatur, non satis prospectum fuerit; asservabatur enim in sacristia Albensi absque ulla alia securitate (e) [ERROR: no reftable :]

31.13 (e): (a) B

. 14 Deinde quod in casum protrahendae in longius tempus (quod legitima etiam de causa quandoque evenire potest) coronationis ad evitanda interregni mala, nulla facta fecisse provisio comperiatur.

3456

15 (a) Docet id instrumentum coronationis in Vestigiis Diaetarum pag. 178. ubi dicitur: "ut tale novum (diadema) illi antiquo, dum (id est, donec) sic detinetur, succederet, ac accederet liberatio."

16 (b) Docetur id proprie Caroli I instrumento in Vestigiis Diaetarum pag. 176-a.

17 (c) In eodem instrumento ibidem episcopi dicunt: "cui (coronae) multum reverentiae atque authoritatis ex dicti regni incolarum opinione defertur, quasi in ea sit jus regium constitutum."

18 (d) Carolus in jam provocato instrumento ibidem ita loquitur: "Ut opinioni tamen gentis Hungaricae satisfieret... recuperata eadem sacra corona de novo exstitimus coronati."

19 (e) In laudato coronationis instrumento ibidem pag. 177-a dicitur: "regale diadema (...) quod in Albensi ecclesia summa cum diligentia asservabatur." 20 Debuerunt id postea ad propriam sedem Vissegradum transferre sicque in suam plene redigere potestatem cum in alio, nempe Uladislai Poloni coronationis instrumento, in Vestigiis Diaetarum pag. 238-a dicatur: "Sublata (per Elisabetham) de castro Vissegradi corona illa qua hactenus reges Hungariae coronari soliti fuere." 21 Apparet itaque aetate hac ne conservatorum quidem coronae institutum viguisse.

§ 32 Carolus inaugurale sacramentum nuncupavit quidem; an tamen capitulationem aliquam ediderit vel Andreanam adminus constitutionem confirmaverit, hactenus non constat.

1 Carolus dum illegitima adhuc corona 1309. incingeretur, inaugurale quidem dixit sacramentum, verum occasione hac nec constitutionem Andreanam confirmavit, nec aliud inaugurale diploma edidit. 2 Per verba tamen illa: "Nobiles regni sui Hungariae in approbato et antiquo jure servare atque a tyrannorum oppressione eripere," jam propius [ERROR: no reftable :]

32.2 propius: proprius B

regni constitutionem respexit (a). 3 Et e posterioribus clausulae hujus verbis, et 3458 ex illo instrumenti de 1307. textu: "Nobiles quoque Regni Hungariae, quos hactenus indigna servitute oppressisse dignoscuntur, juxta naturalem ipsorum libertatem, cuique et ubicunque voluerint, servire, seu propriis rebus curam impendere, sine omni contradictione permittantur," e duobus, inquam, his textibus, quanta sub finem primae periodi viguerit oligarchia quamve depressus fuerit nobilium status, satis apparet.

Et ideo sub Carolo I constitutio in puram monarchiam inclinavit.

4> Et vero exsolvit datam fidem Carolus. <5 Redactis enim in ordinem Mathaeo Trenchiniensi, Ladislao vajvoda aliisque olygarchis justum inter optimates et nobiles aequilibrium reduxit.

A comitiis celebrandis alienus fuit.

6 An tamen utrosque in constitutionali legislativae potestatis exercitio conservaverit, non ita est expeditum. 7 Iam primum 1318, id est octavo post legitimam suam coronationem anno, per praelatos regni sub poena excommunicationis ad indicenda comitia cogi debuit. 8 An tamen eadem reipsa celebraverit, non constat. 9 Post 20 enim annos, id est 1338, praelati apud Pontificem denuo conqueruntur: "Regem, a quo rerum potiretur, generales ordinum conventus vetare, in quibus regni status ex consvetudine hactenus temperari consveverit" (d). 10 Adeo nempe mance concepta fuit constitutio regni ut praecipuum comitia agendi legesque in iisdem ferendi jus in ea diserte expressum non fuerit, sed ejus intuitu ad tantum ad consvetudinem debuerit provocari.

Subditos nobilium primus tributo subjici procuravit.

11 Egit tandem Carolus jam sub finem vitae suae comitia 1342, sed et in his pervicit novam illam contra omnia vetera instituta legem ut a subditis privatorum tributum lucri camerae legitime exigi possit (e).

Insurrectiones extra comitia decrevisse videtur.

12 Cum regem hunc ante annum 1342, quo haec comitia egit, diversa

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-3.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.