§ 1 Generalia temperatae gubernii formae principia.
1 Summum imperium, quod vulgo souverainité appellamus, tres
habet substantiales partes, nimirum legislativam, executivam et iudicialem potestatem; et
haec tantum iura majestatica, reliqua, quae per abusum ita compellare consvevimus, tantum
iura regia proprie dici possunt.
Ut potestas legislativa, executiva et iudicialis rite separentur.
2 Si omnes hae tres summi imperii partes seu in unam personam, seu in
certum civium, v.g. patriciorum ordinem congerantur, seu ipse populus eas simul exerceat, jam
arbitraria, quam vulgo despoticam appellamus, imperii forma existit; cum enim civilis
libertas omnis in personae rerumque suarum securitate consistat, singulo cuique civi perinde
est an haec seu mero imperantis arbitrio, seu per injustas leges, aut sententias laedatur,
vel penitus convellatur. 3 Iam vero si idem leges condat, interpretetur,
modificet et abroget, idem eas etiam exsequatur, utique laesivas etiam securitatis personae
rerumque leges perferre, easque vi potestatis suae executivae in effectum perducere potest.
4 Imo, si quis legislativa etiam careat, executivam tamen et iudicialem simul
teneat potestatem, potest omnes sibi adversantes sub pallio iudicis perdere, in legislationem
sensim serpere sicque absolutam et arbitrariam arripere potestatem.
5 Patet ex his quod non tantum monarchica, sed aristocratica etiam et
democratica gubernii forma perinde arbitraria et despotica esse posset. 6
Patet etiam quod civilis et politica libertas civium non secus consistere queat, quam si tres
illae summi imperii partes inter plures ita dividantur ut una aliam impedire debeat, ne
concreditam sibi potestatem arbitrarie et cum detrimento civilis libertatis exercere valeat.
3348
Separatio haec continuam quidem inter potestates has luctam producit.
7 Verum justum hac in ipsa re statuere temperamentum ardui certe negotii
momentum habet. 8 Cum enim insitum sit humano animo illud ut suam quisque
extendere gestiat potestatem, divisis hac ratione summi imperii partibus debet in temperatis
ejusmodi imperii formis naturaliter evenire ut, dum singulum corpus eam, quae sibi obvenit,
summi imperii partem extendere adlaborat, continuo inter corpus legislativum, executivum et
iudiciale lucta vigeat; saepe enim legislativum corpus eam erroneam adoptat opinionem quod
haud secus adversus usurpationes potestatis executivae tutum se praestare possit, quam si
hujusmodi iuribus continuo aliquid decerpat. 9 Plerumque potestas executiva
omnibus illis, quas constitutio reliquit, rimis in rem suam uti solet, ut in legislationem
sensim irrepere possit. 10 Non raro id, quod ex assignatis sibi reditibus
superat, in corrumpenda potestatis legislativae membra convertit; quandoque militari etiam,
quae ipsi, ut officio suo rite defungi possit, necessario concredi debet, potentia
legislativam uno ictu usurpare solet potestatem. 11 Ipsa iudicialis potestas
arbitrarias quandoque usurpare sententias sicque in legislativam potestatem serpere
consvevit.
Verum huic per statuendos singulae potestati disertos limites; per statuenda, ne quae
eos transgredi possit, impedimenta; denique per justum inter eas aequilibrium prospici debet.
12 Nisi proinde justi singulae potestati limites diserte praescribantur;
nisi validi, sed simplices praestruantur obices ne una potestas alterius exercitium valeat
sibi arrogare; nisi denique periodicum aliquod tempus constituatur, quo constitutio in examen
revocari, primi, quos potestas forte aliqua ultra suos limites fecit, passus detegi
tempestivumque iis remedium adferri possit – in continua hac potestatum lucta aut potestas
executiva etiam legislationem ad se adtrahere sicque arbitrarium efficere imperium, aut
legislativa potestas executivam nimium constringere sicque rem ad anarchiam deducere, aut
denique iudicialis legislativam etiam arripere debet potestatem.
13 Omnia haec diserte definire ad primitivum quidem, quo natio imperantem
sibi constituit, pactum pertinuisset; sed cum in illa saeculorum, quo Europea regna condita
sunt, barbarie necdum sufficiens ad id 3350 praestandum lumen affulserit, debuere
haec per elaboratas tardius constitutiones suppleri. 14 Itaque ad
constitutionem ea solum pertinent quae ad rite dividendas summi imperii partes, ad justos
singulae limites assignandos, ad constituendos denique, ne una in alterius exercitium
irrepere possit, obices spectant, reliqua ad internam gubernii formam referuntur.
§ 2 Exemplum temperatae monarchiae in Anglica constitutione.
1 Cum Gallia monstruosam monarchiae democraticae formam procuderit, neque
ad extremam adhuc lineam sit perducta; cum in Svecia unus tantum adhuc gradus, ut in
arbitrarium desinat imperium, supersit; cum Polonia emendata licet tantisper constitutione
sua, adhuc in oppressiva aristocratia, et respective anarchia versetur; cum denique
Americanae coloniae mixtum quidem ex omnibus tribus, sed democraticum constituerint Imperium,
una superest Anglia quae exemplum praebere possit quomodo tres summi imperii partes dividi,
qui singulae limites statui, qui obices, ne una in alterius exercitium irrepere possit,
constitui debeant, ut civilis et politica nationis libertas sarta tectaque possit permanere.
2 Constitutio haec tanto majori digna est attentione quod licet non paucos in
illa naevos usus ipse detexerit, in sua tamen integritate jam ultra saeculum feliciter
subsistat.
Generalia constitutionis Anglicae principia.
3 Iam vero Angli, dum suam conderent constitutionem, homines non quales
esse deberent, sed quales sunt considerarunt.
Diversitatem conditionum retinere.
4 Noluerunt itaque illi seu facultatum, seu conditionum aequalitatem
stabiliri. 5 Viderunt illi quod habendi cupiditas honorisque studium
hominibus innatum sit, adeoque quod si lex ista reipsa etiam constitueretur, usus ipse eandem
continuo subverteret; cum parte ex una in natione tam copiosa, in tam variis et multiplicibus
sustentandae vitae institutis, in illa denique commercii facilitate debeant aliqui necessario
ad opes eluctari; parte vero ex alia quod iis, qui insignia seu toga, seu sago patriae
servitia praestiterunt, non modo in aere, sed in honoribus etiam praemia decerni debeant.
3352
Proprietatem sacram habere.
6 Itaque illi singuli potius proprietatem ita sacram declararunt ut in
illam ulla, nisi legitima judicialis potestas, agere possit.
Omnes promiscue incolas jure civitatis donare.
7 Tum omnes indiscriminatim civium classes jure civitatis, quod in
capacitate possessorii, magistratuum, et suffragii in comitiis consistat, donarunt, quo sic
non uni tantum parti, sed toti nationi studium conservandae constitutionis inculcarent.
Nobilitatem in realibus cum populo exaequare.
8 Deinde haereditariam, quae jam antea invaluerat, nobilitatem ultro etiam,
sed ita stabiliverunt ut eadem omnibus externis honoris signis porro gaudere possit, in
realibus tamen reliquae civium classi ex integro exaequetur, id est iisdem legibus, iisdem
poenis, iisdem subsidiis subjaceat, nullos sibi haereditarios efficere possit magistratus,
imo in conferendis quibusvis muneribus nullae conditionis, sed tantum habilitatis ratio
habeatur.
Haereditariam juxta primogeniturae ordinem successionem stabilire.
9 Denique exemplo reipublicae Romanae docti, cum perviderent stabilita
semel haereditaria nobilitate non defuturos cum tempore optimates qui seu divitiis seu
clientelis, seu bellicorum factorum gloria inflati rempublicam civili bello involvere sicque
ad supremam eluctari potestatem conarentur, ut id pervertant, haereditariam stabiliverunt
monarchiam. 10 Et quia praevidebant quod, nisi ipse successionis regiae ordo
diserte designetur, frequentia cum periculo communis libertatis inter regios principes bella
exoritura sunt, non modo masculi, sed foeminei etiam sexus successionem juxta primogeniturae
ordinem adoptarunt.
11 Quomodo idea haec cum nationis libertate conciliari possit, plerisque
eotum paradoxum videbatur donec divisis provide summi imperii partibus inductoque fixo inter
eos, qui singulam earum exercent, aequilibrio, attonita agnoscere debuit Europa quod una illa
sit stabilis vereque libera gubernii forma in qua monarchia, aristocratia et democratia rite
temperatur.
3354
§ 3 Organisatio potestatis legislativae.
1 Itaque Angli cum penes securitatem personae proprietatisque veram
libertatem in eo sitam agnoscerent ne quis aliam aut peragere, aut intermittere debeat
actionem, quam quae eidem legibus vel praescribitur, vel vetatur; nulli autem civi actio
aliqua jure aut imperari, aut prohiberi per legem possit, nisi quam aut edere, aut
intermittere reipublicae intersit, potestatem legislativam ipsi populo reservare debere
facile perviderunt. 2 Si enim id principi concredatur, ministerium ejus, si
non noxias, certe inutiles, et jam hoc nomine libertati contrarias leges, vel exercendae
potestatis suae causa perferet;
Ut legislatio per repraesentantes nationis exerceatur.
cum tamen populi pars longe maxima necessariis ad exercendam potestatem legislativam
notitiis destituatur, eam iniverunt rationem, ut divisa in certos districtus natio suos
tantum ad comitia legatos mittere sicque, etsi mediate tantum, in potestatem legislativam
influere possit. 3 Quod in emetiendis his districtibus non eam geometricam
iniverint proportionem ut aequalis populi numerus aequalem habeat in comitiis numerum
legatorum, constat; neque ipsi Angli id abnuunt hac in re non usquequaque regulariter actum
fuisse; alibi proportionem hanc subsequa tempora, quibus unus locus effloruit, alter ad
minorem redactus est populationem, commutasse; malunt tamen receptum usum retinere quam tot
gravissimis quaestionibus implicitam rem in examen vocare.
Ut ordinata votisationis norma vigeat.
4 Caeterum cum ille solum pro legitimo legislativae potestatis actu haberi
debeat qui liberis potioris nationis repraesentantum suffragiis decernitur, eum in
hypocaustro, ubi legati populi conveniunt, ordinem stabiliverunt ut singulus singulum
loquentem non modo audire, sed et videre possit, ut singulus quidem plena gaudeat differendi
libertate, non ut eum, dum perorat, quisque interturbare ausit; ubi tamen praeses quaestionem
jam satis exhaustam videt, ut imperato silentio ille ad connumeranda suffragia procedere
possit; cum apud liberum populum publicas etiam esse oporteat de legibus ipsis
consultationes, hypocaustum illud ita appararunt ut locatis 3356 in superiore
hypocausti parte ordinibus consultationes has plura quidvis millia audire, nullus tamen horum
vel vocem sub poena capitis proloqui possit.
Ut ius intercedendi et Superior Tabula et rex habeat.
5 Videbantur Angli organisationem exercitii potestatis legislativae
providentia hac jam absolvisse; cum tamen reputassent quam immenso ferme vel ad unam bonam
legem perferendam perspicacitate opus sit, quam facile magna, quae in ulteriori conclavi
assidet, legatorum multitudo per aliquot artificiosos oratores in transversum agi possit,
ipsos etiam optimatos in consortium potestatis legislativae non modo admiserunt, non modo
distinctum iis et honorificentius conclave assignarint, verum etiam illimitatum ius
interdicendi in legibus, quae in inferiori conclavi jam probatae sunt, iis attribuerunt.
6 Ne hac quidem cautela contenti, ut tanto majorem legibus suis firmitatem
procurent, constituerunt ut etiamsi unanimi utriusque senatus assensu aliquid constituatur,
in legem tamen transire non possit nisi ipsius etiam regis sanctione firmetur, sicque
illimitatum iterum jus interdicendi ipsi etiam regi concesserunt; ne tamen iure hoc seu
superior senatus, seu rex ipse abuti possit, dupplicem ei rei obicem posuerunt; primum quod
et superiori senatui et regi ius proponendae alicujus legis ademerint, dein quod singulo
quidem horum propositam legem per inferiorem senatum, seu probandi seu rejiciendi arbitrium
detulerint, ius tamen eidem aliquid addendi, minuendi, aut modificandi denegarint.
7 Ita Angli stabilitatem constitutionis suae potissimum a justo potestatis
regiae, optimatum et populi aequilibrio pendere existimarunt proindeque hac legislativae
potestatis partitione id sunt assecuti ne unum corpus legislativum alterius iura infringere
sicque aequilibrium hoc possit perturbare.
§ 4 Limites potestatis legislativae.
1 Caeterum ad legislativam quidem potestatem universim omnia, quae
reipublicae administrationem quoquo modo respiciunt, objecta referuntur; 3358 ne
tamen populus attributa sibi per constitutionem legislativae potestatis parte sensim exuatur,
de certis objectis peculiariter provideri debet. 2 Tale est primum:
Quoad ius tributa imperandi.
3 a) Ius necessaria pro intrinsecae et extrinsecae securitatis
conservatione tributa imperandi. 4 Id si soli principi concredatur, facile
evenire potest ut ministri domus suas ditare intenti, assentatores munificentiam principis
continuo provocantes, reges ipsi, si ad immoderatum luxum propendeant, aut vero cupiditate
illimitatae potestatis agitentur, gravibus nationem onerent tributis. 5
Itaque Angli, postquam omnium indiscriminatim civium classem publicis pro modulo suo
subvenire debere necessitatibus decrevissent, ius hoc populo, id est inferiori senatui, ita
proprium constituerunt ut omnem hac in re legislationis communionem principi ademerint
sibique soli jus necessitates publicas definiendi admensaque illis tributa imperandi
reservarint. 6 Et cum ipsum hoc ius inefficax futurum perviderunt nisi et de
usu jam collatorum subsidiorum cognoscendi habeant potestatem, constituerunt ut publici
aerarii administratores, quoties id natio exigit, de qualiter impensis subsidiis rationem
reddere teneantur.
Quoad imperium ad militiam.
7 b) Cum perducta apud omnes ferme Europaeos populos ad summum perfectionis
gradum militari arte et disciplina tumultuarie collecto milite externa securitas haud satis
possit procurari, quantum statarii omnibus consuetis instrumentis et machinis bellicis
provisi militis numerum intertenere expediat, definire, ad legislativam utique pertinet
potestatem. 8 Angli a suo classiario milite exiguum civili libertati imminere
posse periculum reputantes classem ad eum, quem necessitati reipublicae necessarium
existimaverit, numerum provehendi plenum arbitrium regi detulerunt; terrestris e contra
exercitus, qui in civium libertatem magis agere potest, numerum pacis tempore quotannis
determinandi fas sibi retinuerunt; erumpente tamen bello hunc etiam pro ratione necessitatis
augendi facultatem eidem concesserunt; et cum amictus, habitationis, armorum, totiusque usque
adeo bellici apparatus procuratio scribendo militi intime nexa sit, hujus etiam curam in
principem derivarunt.
3360
Quoad ius belli.
9 c) Ius etiam belli et pacis natura sua ad legislativam refertur
potestatem; cum enim bellandi ratio adeo sumptuosa effecta sit ut gravia prorsus subsidia
requirat; cum bella, quin civium effundatur sanguis, geri non possint; cum denique
vicissitudines belli id secum ferant ut hostis unam aut plures etiam provincias saepe
desolet, evertat Penates, animalia rapiat, ipsos homines aut caedat aut in captivitatem
abducat sicque complura civium millia in extremam conjiciat calamitatem, securitas certe et
rerum et personarum admodum fluctuaret, si ius indicendi belli mero imperantis arbitrio
relinquatur. 10 Cum enim principes ac eorum ministri variis saepe animi
affectibus soleant agitari, possent illi facile seu e privata vindicta seu assequendae laudis
bellicae ambitione bella ex bellis serere sicque et personarum et rerum securitatem continuo
perturbare. 11 Cum tamen aequilibrium Europae tam complicatas inter aulas
produxerit negociationes ut saepe bellum quam secretissime decerni salus reipublicae
exposcere videatur, ipsae illae, quae legislativam potestatem sibi retinuerunt, gentes varia
hac in re decreverunt. 12 Poloni totum ius belli ad comitia revocaverant.
13 Sveci usque ad nuperum tempus offensivum [ERROR: no reftable :]
4.13 offensivum: offensum A, B
bellum sibi reservarunt, defensivi curam soli principi tradiderunt.
14> Angli utriusque potestatem in principem transtulerunt. <15
Galli recentissime rem maxime ad vivum resecasse videntur, dum et omni in aequilibrium
Europeae influxui, et omni offensivo bello palam renunciarunt; defensivi vero primam
provisionem principi, reliqua populo reservarunt.
16 Caeterum Angli, ut illa,
quae superius memoravimus, pericula evadant, sufficiens se in eo praesidium habituros
arbitrati sunt, quod decreverint gravissimam eum ministrum nationi rationem redditurum esse,
qui nationem bello minus necessario involverit; quo tamen consilio eos propositum sibi finem
non esse assecutos eventus ipse ostendit; cum enim tricis, quae reliquas sub praetextu
aequilibrii Europae unice augendis suis limitibus intentas aulas agitant, adeo non
renunciarint ut ipsa potius natio ambitiosum occupandi maris imperii spiritum adoptarit,
tantis tamque sumptuosis involuti fuerunt bellis ut debitorum, quae eo nomine contraxerunt,
mole pene opprimarentur.
3362
Quoad ius pacis.
17 d) De iure ineundae pacis jam alia videtur esse ratio; cum enim haec
omnibus, quas bellum adfert, calamitatibus finem imponat, facile existimari potest quod haec
tuto a potestate legislativa abstrahi queat, et ideo Angli etiam omne ejus arbitrium regi
detulerunt. 18 Galli contra, cum in ipso pacis tractatu varia nationi noxia
puncta stabiliri talesque, quae novo et minus necessario bello semen praebere queant,
conditiones constitui possint, ius etiam pacis ad comitia revocarunt. 19 Et
certe ius belli et pacis adeo sunt relativa ut, cui unum traditur, illi alterum etiam deferri
debeat.
Quoad ius foedera ineundi.
20 e) Eadem prorsus est ratio iuris foedera, quae alianzas vocamus, cum
aliis aulis ineundi. 21 Nam et haec cum in securitatem rerum personarumque
civium agere queant, natura sua ad legislativam pertinent potestatem. 22 Cum
tamen foedera haec plurimam offensivis bellis materiam praebere possint, eidem, cui ius belli
et pacis, credi debent potestati. 23 Recte proinde Galli providerunt se nec
offensiva bella, nec foederum, quae horum seminaria sunt, necessitatem secus posse evitari,
quam si omnibus, quae insidiosa nostrorum temporum politica alit, reliquarum aularum
negotiationibus nuncium mittant.
Quoad tractatus commerciales.
24 f) Ius commerciales ineundi tractatus, quamquam hoc saeculo, quo omnem
aularum zelotypiam potissimum commercium excitat, pleraque bella producere soleant,
distinctam subit considerationem. 25 Invaluit nempe jam ea opinio quod, ut
bellum feliciter decerni, tractatus pacis iniri, et foedera concludi possint, res summo cum
secreto (quod a congregata in comitiis multitudine spectari non potest) debeat pertractari.
26 Iam vero tractatus commerciales, nisi et hi insidiose suscipi velint, illo
mysterii velo haud egere adeoque ad legislativam tute revocari posse potestatem videntur.
27> Angli tamen et hoc jus principi detulerunt. <28 Ne tamen
ejusmodi tractatus aliquis nationi fraudi esse possit, ius illos ratificandi sibi reservarunt
et ministros, qui suam in illos operam collocarunt, reddendae rationis onere obstrinxerunt.
29 Quo fit ut ministerium Anglicum nullos
3364 ejusmodi nisi consultis praevie mercatoribus aliisque instituti hujus
hominibus tractatus inire consveverint.
Quoad ius monetae cudendae.
30 g) Ius monetae cudendae utique ad legislativam perinde refertur
potestatem. 31 Cum tamen objectum hoc tantis nodis sit implicitum ut
distinctam eamque difficilem scientiam efficiat; cum commercii, quo omnes jam Europae gentes
jungantur, ratio deposcat ut aliqua in moneta omnium cultorum populorum proportio vigeat; cum
multiplices supersint modi, quo per elevationem aut depressionem monetae, vel per majorem aut
minorem minus preciosi metalli admixtionem populus aliquis grave vicinis suis adferre possit
detrimentum, nisi hi tempestivum pro ratione temporis remedium adferent, adeoque id tardiori
plerumque comitiorum determinationi deferri non expediat, Angli totum hoc ius in principem
transtulerunt. 32 Quod si tamen hac etiam in re quidpiam, quod in populi
detrimentum cederet, princeps ageret, velut si monetam adeo vilem procudat, ut ea commercio
officiat, vel si illam aliis quam regni insigniis signet, vel vero monetarias officinas in
locis minus aptis disponat, malis his remedium ponere ipsi etiam ad legislativam revocarunt
potestatem.
Quoad provisionales ordinationes.
33 h) Caeterum cum conflatum e repraesentantibus totius nationis
legislativum corpus non possit continuo considere, in illo tamen, etiamsi quam maxime exiguum
relinquatur, intervallo casus emergere possit, cui instantanee prospici bonum civitatis
exigat, Angli provisionales ejusmodi ordinationes (proclamationes vocant) edendi ius regi ita
admiserunt ut eadem nihilominus in proximis statim comitiis discutiantur et, si nationi noxia
esse comperiantur, minister, qui eas suggessit, ad reddendam gravissimam facti sui rationem
continuo in ius vocetur.
34 Et haec sunt illa legislativae potestatis objecta, quae in omni, ut
firma sit, constitutione rite et diserte determinari debent; quo enim plus dubii circa
objecta haec relinquitur, eo magis constitutio fluctuabit, eo longius aberit ab intento
asserendae nationi verae libertatis scopo.
3366
§ 5 Limites potestatis executivae.
1 Caeterum cum potestas legislativa in ferendis legibus non ad unius tantum
alteriusve civium classis commoda, sed ad generale totius nationis corporis bonum respicere
debeat, naturale est ut et singuli cives, et integri eorum ordines leges illas, quae suis
adversantur commodis, saepe non secus observare velint quam si majori vi ad id adigantur.
2 Itaque sicut legislativa, ita etiam executiva potestate omnis respublica
opus habet. 3 Ut autem haec officio suo rite defungi possit, major ipsi, quam
qua non ditissimus tantum quisque, sed ne plures quidem in unum consentientes et legibus
refractarii cives pollere possunt, potentia attribui debet. 4 Si haec
conflato e pluribus corpori deferatur, actio ejus utique lentior plerumque esse solet ac
reipublicae felicitas exposcit. 5 Et ideo omnes, quae systemata temperatae
gubernii formae adoptarunt gentes, potestatem executivam uni tradiderunt.
Extrinsecus apparatus quo regia dignitas exornata est.
6 a) Hunc, ut major sit ejus in exequendis legibus authoritas, pro comite
seu principe totius nationis renunciarunt. 7 Hunc sive sub ducis, sive regis,
seu imperatoris nomenclatione pro imperanti declararunt, omnes festivos, quos caeremoniales
appellamus, quive nomine totius nationis peragi debent, actus, veluti honorarios legatos
mittere et audire, sancitas per potestatem legislativam leges, latas per iudices sententias
publicare, quaeque ejusmodi sunt, per hunc veluti totam in complexo nationem repraesentantem
peragi voluerunt. 8 Hujus auspiciis et directione terra marique bella geri
voluerunt. 9 Hunc omnibus supremi honoris insigniis, velut corona et sceptro,
exornarunt. 10> Hujus personam sacram esse jusserunt. <11 Huic
denique, ut dignitatem imperantis cum decore sustinere possit, tantos reditus assignarunt ut
splendore externo quemcunque ditissimum etiam civem vincere possit. 12 Angli
ultro adhuc sunt progressi et, cum nossent regem in ipsa legum executione ministrorum opera
uti debere, quo regis personam magis adhuc sacram efficiant, hunc impeccabilem et solos, si
quid e re publica non agatur, ejus ministros rationi reddendae obnoxios reddiderunt.
13 Voluerunt illi hac ratione id efficere ut nullus ministrorum aliquid, quod
reipublicae rationibus officiat, regi suggerere 3368 ausit, quodsi vero rex ipse
quid ejusmodi meditaretur, metu poenae nullus ministrorum suam ad id operam ei locare velit.
14 Quodsi tamen aliquis minister ne metu quidem poenae deterritus regi
adversus nationis libertatem aliquid molienti operam navasset, volebant Angli ut salva, quam
manuteneri reipublicae interest, erga regem veneratione severa in ejusmodi ministros exempla
edantur, sicque ministri quidem directe, reges ipsi indirecte ab eo in posterum attentando
deterreantur.
Pars quae regi delata est in legislatione.
15 b) Ne tamen tota regis dignitas in externo tantum splendore consistat,
Angli aliquam praeterea de singulo summi imperii ramo partem eidem attribuerunt.
16 Potestatis quippe legislativae communionem per liberum, quod jam
explicuimus, veto habet; in iudiciali linea pulcherrima illa gaudet praerogativa ut ad mortem
per iudices condemnatis vitae gratiam impertiri possit.
Executiva ferme tota eidem competit.
17 c) Executiva vero potestas tota prorsus eidem concredita est.
18 Viderunt nempe Angli quod nisi leges exsequendi ipsi illi, cui splendor
summae, qua ipsum natio exornavit, dignitatis jam magnam suapte conciliat authoritatem,
cujusve manibus arma etiam et vires nationis crediderunt, deferatur, res proxime ad anarchiam
sit delapsura. 19 Et ideo cum magistratus tam civiles, quam iudiciales, uti
et praefectos classis, et exercitus nominare natura sua ad potestatem executivam referatur,
ius hoc regi plane detulerunt; municipales tamen et in urbibus et oppidis magistratus legendi
facultatem civibus ipsis reservarunt. 20 Et cum haereditariam retinuerint
nobilitatem, omnes etiam extrinseci honoris titulos concedendi, utpote ex inferiori ad
superiorem civium classem provehendi et stabilitorum equestrium ordinum insigniis exornandi
facultatem regibus concesserunt. 21 Porro ipsius etiam publici aerarii
administrationem, qua sub paucorum inspectione utique melius proficit quam si a numeroso
corpore exerceatur, principi sub conditione, uti jam diximus, exigendae ab administris,
quoties nationi visum fuerit, rationis crediderunt.
22 Et hae sunt illae potestatis executivae, id est regis, in Anglia
praerogativae, quae proverbio illi quod rex Angliae tantam habeat authoritatem ut omnibus
benefacere possit, locum dederunt. 23 Quibus e 3370 contra vinculis
constringatur ne cuiquam (juxta idem proverbium) malefacere possit, et ex superioribus jam
apparuit, et ex iis, quae mox, praesertim de ejus officio dicemus, luculentius apparebit.
Officia seu obligationes ad quae regem potestas haec obstringit.
24 d) Princeps executivae potestatis officium est perlatas in comitiis
leges non modo omnibus subalternis iurisdictionibus, quae instrumenta et, ut ita dicam,
canales efficiunt, per quos potestas executiva munus suum exercet, notas reddere, sed ut et
eaedem per omnes rite observentur, intendere, refractarios vero ad earum observationem
concreditae sibi potestatis vi compellere. 25 Alterum ejusdem officium est
ut, qua parte leges ipsam potestatem executivam concernunt, haec easdem perinde debeat
observare. 26 Utroque hoc officio Angli reges suos jam tunc, cum regiam
capessit dignitatem, solenni, quod eotum nuncupare debet, sacramento obstringunt.
§ 6 Limites et organisatio iudicialis potestatis.
1 Iudicialem e contra potestatem non modo ab executiva, sed ab ipsa etiam
legislativa ita divulserunt:
2 a) Ut nulla harum seu ordinarium iuris cursum impedire, seu latam a
quocunque demum iudice sententiam (dempto casu impertiendae per regem condemnatis vitae
gratiae) aut sistere aut immutare possit. 3 In solo tantum casu illo, quo
minister regis vel praefectus alicujus provinciae gravis alicujus criminis postulatur,
inferiori senatui accusatoris, superiori judicis partes detulerunt. 4
Noluerunt nempe illi ut viri tam conspicui privati cujuscunque arbitrio vexari possint.
5 Et ideo ipsius nationis consensu opus esse constituerunt ut eorum aliquis
tam grave iudicium subire debeat. 6 E converso ipso illo solennis, quem
judicio ejusmodi praescripserunt, apparatus terrore ministros et provinciarum praefectos in
officio continere voluerunt.
7 b) Caeterum ut major in judiciis aequitas vigeat, eam iniverunt rationem
ut nemo, nisi a duodecim ex eadem, cujus ipse reus est, conditionis lectis civibus iudicium
recipere; ex copiosis autem, qui illi hunc in finem 3372 proponuntur, judicibus
praeter 12 contra omnes arbitrarie excipere, sicque ipse ferme reus iudices sibi legere
possit.
§ 7 Praesidia quibus Angli constitutionem suam communiverunt.
1 Et hi sunt limites quos Angli singulae summi imperii parti
praestituerunt. 2 Ne vero una in alterius potestatis limites aut serpere aut
irruere possit, subsequa singulae obstacula posuere:
Relate ad potestatem legislativam per illimitatum regis ius interdicendi.
3 a) Ne legislativa de executivae potestatis iuribus quidpiam decerpere
sicque aut anarchiae, aut plane seditioni viam parare possit, per illimitatum illud cum
senatus superioris, tum regis ipsius interdicendi ius in parte praecautum est.
4 Cum enim nihil sanctionem legis possit obtinere nisi quod conformi horum
etiam sensu roboretur, si quid ejusmodi inferior senatus constituat, utique non tantum rex
ipse, sed superior etiam senatus, cujus praerogativae cum regis juribus intime nexae sunt,
intercedet. 5 Ne vero inferior senatus vi et potentia aliquid ejusmodi moliri
possit, per ius comitia instantanee dimittendi, quod regi constitutio defert, satis provisum
est. 6 Superior senatus nequid hujusmodi suscipiat, per negatum illi jus
leges proponendi suapte impeditur.
7 b) Ne vero optimatum aliquis nimiam arripere potentiam possit, illud
fixum principium praestruxerunt quod nullus prorsus magistratus simul duas, seu civilem et
militarem, seu illam et iudicialem jurisdictionem exercere possit.
Relate ad potestatem executivam.
8 Cum autem longe majus in eo periculum subversetur ne rex seu potestas
executiva in legislativam etiam seu sensim irrepat, seu uno ictu invadat, plures jam ei rei
obices sunt constituti. 9 Iam primum:
Per negatum eidem ius praepositionis.
10 a) Denegatum regi ius propositionis impedit, quo minus rex noxias
communi libertati leges proponere easque traducta partem in suam 3374 seu
largitionibus, seu honorum munerumque spe potiorum legatorum parte perferre possit.
11 b) Cum [ERROR: no reftable :]
6.11 Cum B: Dein A
omnes illae provisionales ordinationes, quas rex instantaneam sibi necessitatem
expressisse affirmare solet, discussioni comitiorum obnoxiae redditae sint, fit ut rex ne hac
quidem via in usum legislativae potestatis se possit collocare.
12 c) Non exiguum etiam usurpationibus potestatis executivae impedimentum
ponit publicitas, id est tutelare illud libertatis numen, loquendi scribendique libertas; cum
enim contra ea solum scripta, quae ipsam tantum rempublicam perturbare, aut secus eidem
officere possent, leges poenam decreverint, de aliis omnibus suas pandere cogitationes, imo
publicis etiam typis illas vulgare cuique liberum est. 13 Ita fit ut
sollicita de conservatione constitutionis suae natio omnes etiam indirectos singulae, sed
praesertim executivae potestatis passus anxie observet, et si quis civium vel minimum aliunde
periculum imminere putet, de eo totam statim de conservatione constitutionis suae alioquin
anxiam nationem publicis scriptis nulla sui fraude possit commovere.
Per continuum parlamentum.
14 d) Maximum tamen ne potestas executiva in legislativam serpere possit
obstaculum in eo consistit quod natio continua, si exiguas, quas lex constituit, ferias
excipias, comitia agat. 15 Haec enim praesentaneum semper adversus quaspiam
noxias innovationes remedium adhibere possunt. 16 Ne autem potestas executiva
ipsos, si semper iidem sint, repraesentantes in suam partem traducere, aut ipsi legati
nationis in aliqua reipublicae noxia principia conspirare queant, lex comitiorum cursum sex
annis definivit, quibus transactis natio ad novum iterum repraesentantum delectum procedere
debet.
Per revocandum post mortem singuli regis in examen constitutionis statum.
17 e) Nec his adhuc praesidiis contenti Angli constituerunt ut post singuli
regis mortem omnes constitutionis partes in examen revocentur, 3376 si quid sub
toto ejus regimine eidem derogatum fuisse comperiatur, novis legibus emendetur, quae
successori adhuc ante inaugurationem suam, pro earum confirmatione exhibentur, et ne suum
ille consensum negare possit, cum reditus singulo regi ad ejus tantum vitae dies assignentur,
hos eidem tamdiu non decernunt donec leges has non confirmaverit.
18 f) Ne vero rex conflato per parsimoniam suam et assignatis sibi
reditibus aere militiaeque ope, cujus directio et praefectorum ejus nominatio tota ab illo
pendet, legislativam uno ictu arripere possit potestatem, varia iterum Angli repagula
posuerunt.
Per obstrictam fidelitatis juramento nationi militiam.
19 Primum quod militia omnis non regi solum, sed et nationi fidelitatis
juramentum debeat nuncupare; dein quod comitia mox finito bello militiam ad eum, qui communi
libertati periculosus esse non
[ERROR: no reftable :]
6.19 non conieci
posset, numerum restringere deque numero hoc augendo vel minuendo quotannis decernere
soleant.
Per subjectam praeter stricte militaria in aliis omnibus civili iurisdictioni militiam.
20 g) Porro, quod tempore pacis militia omnis praeter objecta pure
militaria in omnibus realibus et personalibus politicae subjaceat jurisdictioni, adeoque
privilegio distincti fori non gaudeat. 21 Denique quod subsidia nonnisi de
anno in annum offerantur, adeo quo utprimum rex ejusmodi aliquid moliri vellet, subsidiis
nationis ad prosequendum bellum continuo privaretur, natio vero ipsis his subsidiis tantum
continuo militem facile conducere posset quem regis copiis opponat.
Praesidia quoad judicialem potestatem.
22 Denique cum iudicis officium haud ultra procedat, quam legem ad factum,
de quo quaestio vertitur, applicare, id est, sub cujus legis dispositionem controversum
factum cadat, enunciare; si iudex seu ad interpraetationem legis se immittat [ERROR: no reftable :]
6.22 immittat: immitere A
, seu de facto, de quo adhuc nulla lex decreverit, arbitrarie pronunciet, utique
legislativam sibi arrogat potestatem; id
3378 ne evenire possit, Angli:
In stricta observandarum formularum et litteralis legis sensus obligatione.
23 a) Primum certas singulae actioni formulas praescripserunt, quas si
actor ad amussim non observet, totum ejus institutum evanescere debet, si vero tale, cui lex
nullam adhuc actionis formulam praescripsit, factum se evolvat (quod in commercialibus
praesertim objectis saepe usu venire solet), actor comitia interpellare debet ut novam facto
ejusmodi actionis formulam praescribant. 24 Deinde cum in factis etiam per
legem jam decisis ejusmodi circumstantiae se evolvere soleant quae expressis in lege
circumstantiis diserte quidem non conveniunt, aliquam tamen cum iis seu similitudinem, seu
affinitatem habere videntur, pro his dirimendis aliud, quod aequitatis tribunal appellant,
erexerunt.
25 b) Constitutis hac ratione singulae potestati claris limitibus
positisque, ne una in alterius exercitium involare possit, his repagulis, superstruxerunt
genuinum illud tam civilis, quam et politicae libertatis fundamentum ut nullus civium nisi
per legitimi iudicis sententiam aliquod seu in persona, seu in rebus suis capere possit
detrimentum. 26 Quod axioma velut in ipsa civilis societatis natura fundatur,
etsi omnes etiam illae, quae vel aliquod in gubernii sui forma temperamentum constituerunt,
gentes adoptaverint, quia tamen neque adeo claros singulae potestati limites defixerunt,
neque hos tantis tamque idoneis praesidiis communiverunt, apud eas persaepe violari
consvevit.
§ 8 Modi conservandae temperatae gubernii formae si minor populus se uniat cum majore.
1 Habet itaque jam omnis, quae proprium tantum sibi regem habet, quae
separatum ab aliis regnum efficit, natio luculentum in constitutione Anglicana exemplum, e
quo quid sibi conveniat, quid repugnet, si non liberum tantum, sed et stabilem reddere velit
suam constitutionem, tuto petere possit. [ERROR: no reftable :]
8.1 petere possit: ab hoc loco incipit in MS-to A enarratio longe
alia, quam in additamento invenies.
3380
2 Superest ut qualiter omnia haec per diversas, quas Hungaria subivit,
periodos se habuerint, dispiciamus. 3 Quod ut clarius appareat, pauca
universim praefari haud abs re futurum existimabamus.
4 De genuina vocabuli constitutio significatione intra scriptores nondum
convenit. 5 Alii gubernii formam, alii primitivum pactum, alii utrumque
simul, distinctum quid alii voce hac designari arbitrantur.
6 Si rem ad vivum resecem, ego postremorum sententiae adstipulor.
7 Primitivum enim pactum sunt conditiones illae, quas constitutae antea in
naturali libertate tribus, dum in unum populi corpus coiverunt, praescripserunt illi, cui aut
totum, aut majorem summi imperii partem detulerunt. 8 Primitivum seu tacitum,
seu expressum pactum eo statim momento, quo coalescens in unum populus summum imperium
introduxit, existere debuit. 9 Nemo enim in hunc (nisi forte eum armis
subjugavit) imperium exercere potest, nisi cui ille id sponte detulerit. 10
Itaque de eo quis imperet, quave ratione imperium exerceat, cum primae statim populi unione
pactum perfici debebat. 11 Tale et quidem explicitum est pactum illud quod
septem Hungarorum tribus, antea, ut Porphirogenitus docet, ad invicem independentes, cum
Arpado, dum eidem principatum super omnes tribus detulerunt, inivisse, Anonymus Belae
notarius tradit. 12 Verum conditiones pacti hujus rudi adhuc populo tunc non
poterant non esse paucae et admodum simplices.
13 Post longiorem in occupato regno moram, post auctum populi numerum, post
multos etiam exteros nativo populo permixtos, debuerunt se cum defectus pacti, tum vitia
administrationis publicae sensim evolvere; debuit populum cupiditas incessere ut partim jura
principis in populum, partim praerogativae singulae civium classis enucleatius definiantur.
14 Et hoc apud Hungaros sub S. Stephano peractum esse mox videbimus.
15 Si ordinatio ejusmodi ipsam trium summi imperii partium, legislativae
videlicet, executivae et iudicialis potestatis partitionem in re ipsa contineat, etsi ignota
adhuc ea aetate vocabula haec diserte non adhibeantur, constitutio regni appellatur.
16 Itaque constitutio nil aliud est quam trium summi imperii partium
partitio; quae cum admodum variare possit, ut 3382 multiplices etiam sint regnorum
constitutiones, est necesse. 17 Si totum summum imperium principi tradatur,
monarchica; si totum patriciorum ordini concredatur, aristocratica; si populus totum sibi
reservet, democratica; si denique pars prinicipi, pars populo committatur, mixta constitutio
evadit. 18 Et cum variae hoc in genere modificationes esse possint, variae
etiam mixtae constitutionis species existunt.
19 Si mixta sit constitutio, haec plerumque tardius constitui, et per illam
primitivum pactum explanari solet. 20 Ut tamen variae sunt rerum humanarum
vicissitudines, quandoque non tantum constitutionem, sed ipsum etiam primitivum pactum Tonans
eventuum evertit.
21 Gubernii forma modum illum, qua singula summi imperii pars per eos,
quibus concredita est, exercetur, significat. 22 Ita in Hungaria regius ille
senatus, qui lateri regis adhaerebat, illa regni in comitatus divisio, illi parochiani, seu
comitatenses magistratus, per quos rex executivam suam exercebat potestatem; forma
comitiorum, qua leges perferebantur, instituta iudicum megalium, bilochorum, palatini et
iudicis curiae, quorum ope iudicia peragebantur; norma illa, qua miles defensando regno
cogebatur, percipiendorumque publicorum proventuum ratio, ad formam gubernii referuntur.
23 Itaque hanc a constitutione tamquam modum a re ipsa discerni, Hungariam
et primitivum et quidem explicitum pactum, et propriam, sub Andrea II tantum renovatam
constitutionem, et distinctam gubernii formam habuisse, satis apparet.
24 Nos iis, quae ad gubernii formam pertinent, in aliud tempus reservatis,
ea tantum, quae ad constitutionem ipsam referuntur, discutiemus.
§ 9 Vicissitudines constitutionis Hungaricae, et quod principio fuerit
monarchico-aristocratico-democratica.
1 Hungari, sicut aliae, quae reliqua Europae regna condidere barbarae
gentes (a) postquam in regno consedissent, monarchico-aristocratico- 3384
democraticam imperii formam constituerunt. 2 Dux enim regem, capitanei
tribuum aliique superiores militiae praefecti optimates, reliquum nationis corpus quosque
subinde Hungari in armorum societatem adsciverant Rutheni, Cumani, et Sclavi populum
efficiebant, caetera turba servitutis Jugo premebatur. 3 Ducali domui
haereditariam, sed in abstracto tantum, successionem, bonorumque et officiorum largitionem,
seu potestatem executivam Hungari continuo detulerunt (b). 4 Legislativam
tamen ad comitia totius nationis revocarunt. 5 Ut capitaneis tribuum eorumque
posteris majores terrarum plagae conferantur, ut hi maxime conspicuis officiis admoveantur,
denique ut praesentaneis in rebus dux eorum potissimum consilio uti possit, passi sunt (c).
6 Verum in omnibus aliis eodem secum jure eos vivere voluerunt.
7 Cum enim omnis Hungarus aut receptus in armorum societatem Ruthenus,
Cumanus et Slavus miles, omnis miles nobilis, omnis nobilis a quovis servitio aut tributo
duci praestando (militare enim pro patria non servitium, sed praerogativam esse reputabant)
immunis fuerit, quoad [ERROR: no reftable :]
9.7 quoad: quod B
ius bona possidendi, magistratus capessendi, et suffragia in comitiis edendi nullum
inter optimates, et reliquos nobiles discrimen esse constituerunt.
8 Itaque primis occupati regni temporibus duae tantum hominum classes
vigebant: liberi seu nobiles (sub quibus etiam optimates comprehendebantur) et servi.
9 Servis natura sua omnis possessorii incapacibus, totius regni terrae inter
nobiles per duces distributae fuerunt. 10 Atque ita cum characteristica
democratiae nota sit ut omnis, qui aliquam terrae proprietatem habet, iure civitatis, quod in
possessorii, officiorum et suffragii capacitate consistit, gaudeat; cum omnis nobilis jure
hoc usus sit; cum denique septem illorum, qui Hungaros ex Asia eduxerant, capitaneorum
posteris etiam ius eminentiores occupandi magistratus per ipsum primitivum pactum concessum
fuerit, primitivam gubernii Hungariae formam fuisse monarchico-aristocratico-democraticam
satis apparet.
3386
11 (a) Vide introductionem Hume, Histoire d’Angleterre , et
Robertson, Histoire d’Ecosse .
12 (b) In primitivi pacti ab Anonymo ad nos transmissi cap. 1. tantum vaga
haec verba continentur: "de progenie almi ducis". 13 Caeterum jam Arpadum
jure bonorum officiorumque largitionis usum fuisse, innumera Anonymi loca demonstrant.
14 (c) "Quod" (verba sunt pacti) "septem principales personae (...) et
eorum filii nunquam a honore regni (id est a consilio ducis, et eminentioribus magistratibus)
excludentur".
§ 10 Verum mox in monarchico-aristocraticam inclinavit.
1 Verum parte ex una Hungarorum seu nobilium numerus per frequentes, quas
non multo post occupatum regnum tempore, in Germaniae, Galliae, et Italiae provincias
susceperant, procursiones, praesertim vero per internecinam Augustanam cladem admodum accisus
fuit. 2 Frequentibus etiam tota prima regum periodo civilibus bellis magna
utique semper pars nobilitatis, praesertim minoris, atterebatur. 3 Successit
demum tristis sub Bela IV Tartarica clades, quae nobilitatem ad exiguum plane numerum
redegit.
4 Parte ex alia jam prima Hungarorum eruptio magnam indigenae Populi, qui
tum regnum habitabat, partem absumsit. 5 Parte denique ex tertia, cum nobiles
tam in externis, quam in civilibus bellis magnam partim 3388 necessitatis, partim
etiam apparatus causa servorum numerum secum trahere consveverint, sicut dominorum, ita horum
etiam numerus furore belli notabiliter accisus fuit.
6 Eventus hi notabili jam in prima regum periodo quoad imperii formam
mutationi locum dederunt. 7 Parte enim ex una, cum deleto magno servorum
numero nobiles omnes suas terras per hos excolere jam non potuerint, liberum vero hominem
post adoptata Christiana sacra extra proelium in servitutem redigere non licuerit (a), res
ipsa eos coegit ut magnam terrarum suarum partem sub certis conditionibus colendam liberis
hominibus concredere debuerint. 8 Atque hinc illae conditionariorum,
hospitum, villanorum, castrensium, praedialium et iobbagionum castri conditiones enatae sunt.
9 Ita variae inter servos et nobiles mediae liberorum hominum classis
invaluerunt. 10 Ita denique post conflatum etiam (ut alibi docuimus) e
conditionariorum et servorum obligationibus, rusticorum statum liberorum variae speciei
hominum numerus adeo auctus est ut is nobilium censum longe anteiret. 11 Cum
Hungari hanc populi longe maximam partem iure civitatis frui non permiserint, nullam eidem
proprietatem fundi immobilis, sed temporaneum tantum aut certe precarium usum fructum
concesserint, eandem et a capessendis magistratibus, et a jure suffragii in comitiis
arcuerint, quo magis nobilitatis decrevit, horum autem auctus est numerus, eo magis etiam
prior democratia in aristocratiam inclinavit.
12 (a) S. Steph. libr. 2. cap. 20.
§ 11 Subinde in olygarchiam coepit propendere.
1 E converso cum duces non tantum septem illorum capitaneorum posteros, sed
promiscue alios etiam supremis regni muneribus admoverent, hi facultates suas extendendi eo
faciliorem habuerunt occasionem quo major minoris nobilitatis pars seu in exteris bellis aut
occidit, aut ad paupertatem redacta fuit, seu in civilibus motibus infidelitatis nomine bonis
suis mulctabatur. 2 Horum posteri, etsi ad ea, quae parentes eorum gessere,
3390 eminentia officia eluctari non potuerint, cum tamen amplitudine bonorum, quae
possidebant, alios longe anteirent, ad immitationem posteritatis septem illorum capitaneorum,
jam pro optimatibus haberi (a) ducisque et horum arbitrio pleraque agi, sicque aristocratia
in oligarchiam inclinare cepit.
3 (a) Serius, sed palmare hujus rei argumentum exstat in Mathiae decreto de
1459. articulo 32. in Vestigiis Diaetarum pag. 344, ubi dicitur: "sunt plures
nobiles qui quodammodo statum baroniae.... ultra caeteros nobiles habent".
3392
Epocha prima. § 12 Sub S. Stephano ad monarchico-aristocraticum systema reducta est.
1 Post suscepta Christiana sacra accesserunt episcopi et abbates, quibus
praeter ius spiritualia curandi, partim de recepto eotum religionis hujus systemate, partim
quia necessarius pro agendis publicis negotiis literarum usus, penes hos solos fuit,
praecipuae etiam in administratione reipublicae partes concredi debuerint. 2
Atque ita e communi antea nobilium statu, licet mos haereditarios nominandi magnates eotum
necdum invaluerit, enatus est intermedius ille optimatum ordo, qui non tantum constitutos in
supremis regni muneribus proceres, sed eorum etiam, qui haec antea gesserunt, vastaque sibi
hoc occassione bona procuraverant, posteros, nec non praelatos complectebatur.
3 Per hanc status praelatorum accessionem mitigata tantisper fuerit sub S.
Stephano illa optimatum oligarchia. 4 Imo cum nobiles concessas sub S.
Stephano libertates continuo postea reclamaverint, videntur hi non tantum ab oppressionibus
optimatum vindicati, sed et ad primitivum suum in comitiis influxum repositi fuisse, sicque
illa, ad quam seu assequendam, seu conservandam Hungari tantis continuo studiis nitebantur,
monarchico-aristocratica constitutionis forma jam sub S. Stephano stabilita fuit (a).
5 (a) Vide hanc in rem dissertationem in Vestigiis Diaetarum a
pag. 17 usque 20.
§ 13 Forma haec usque Colomannum perduravit.
1 De posterioribus usque S. Ladislaum regibus pauca ad nos usque
pertigerunt monumenta. 2 Reducta tamen per S. Stephanum ad priorem
monarchico-aristocraticum statum gubernii forma usque Colomannum perstitisse videtur.
3 Nam et coronationis omnium regum praeter Petrum, et celebratorum sub iis
comitiorum luculenta jam vestigia tenemus (a), et libri S. Ladislai, et Colomanni testantur
quod in comitiis populus, id est 3394 minor nobilitas, aequam cum optimatibus
partem habuerit (b). 4 Si quae tamen proximioribus aetati illi scriptoribus
fides est, gravissima negotia, veluti consensus in propositum a rege successorem (c),
exauctoratio prioris et alterius electio (d), tum quoque penes episcopos et optimatos fuit.
5 Tantum, an occasione coronationis inaugurale nuncupaverit sacramentum, non
constat.
6 Id constat quod primus statim S. Stephani successor Petrus, homo exter
peregrinisque imbutus principiis, pleraque ejus instituta everterit, praecipuis muneribus
exteros praefecerit, quin plerasque etiam terras his potissimum contulerit, Hungaros vero
gravibus tributis oneraverit. 7 Verum constat una quod successor hujus Samuel
cuncta Petri acta resciderit, patriaque adeoque S-ti Stephani instituta revocaverit (e).
8 Constat quod ipse Henricus imperator postquam Hungaros ad recipiendum,
ejecto Samuele, regem Petrum persvasisset, hunc ad observanda imposterum Hungarorum instituta
obstrinxerit (f). 9 Constat denique quod idem Henricus, dum postea Salomonem
in solium Hungaricum restituit, totum iterum Hungariae statum ad morem patrium revocarit (g).
10 Geyzam I in constitutionem regni quidpiam immutasse hactenus non comperi.
11 Sanctum vero Ladislaum eadem rite observasse testes sunt tres decretorum
ejus, qui adhuc prostant, libri.
12 (a) Vestigia Diaetarum a pag. 40. usque 58.
13 (b) S. Ladislai lib. I ingressus: "cum universis regni sui pontificibus,
et abbatibus, nec non cunctis optimatibus, cum testimonio totius cleri et populi."
14 (c) Chartuitius: "accersitis episcopis et primis palatii, primum cum eis
tractavit (nempe S. Stephanus) de substituendo pro se rege."
3396
15 (d) Ioann. archid. de Gverche, dum de exauctorato Petro et Samuele
electo narrat: "Duces, episcopi, comites, ad quos de regno providere pertinebat (...)
Samuelem (...) regem dicunt."
16 (e) Simon Keza: "Aba... ea, quae Petrus statuerat, in irritum revocans
Hungarorum scita jussit observari."
17 (f) Chronicon Budense, capite 31-o: "Henricus regem
Hungaris, et Hungaros regi reconciliarit, concessitque potentibus Hungaris Hungarica scita
servari et consvetudinibus judicari." 18 E quo una patet in Herm. Contr.
errore typothetae loco "Hungarica" irrepsisse "Baiavarica," dum dicit "Hungaros petentes lege
Baiavarica donavit." 19 Quis enim credat tenacissimum institutorum suorum
populum peregrinam legem uno ictu inducendam ultro orasse.
20 (g) Id enim significare videntur illa Lamb. Schafnaburgensis verba:
"Henricus Salomonem in solium patris restituit, oblatisque omnibus, quae regi scrupulum
movere, vel regni statum labefactare poterant... remeavit."
3398
§ 14 Ab hoc usque Andream II inter arbitrarium imperium et oligarchiam fluctuavit.
1 Sub Colomanno suisque usque Andream II successoribus, quod minori
nobilitati non jam optimates tantum, sed ipsi etiam reges graves fuerint, docet informis
licet, quae anno 1222-o stabilita est constitutio, quam Decretum fundamentale
appellamus. 2 Patet enim e hujus articulo 13-o quod optimates, dum ad aulam
proficiscebantur, minoribus nobilibus gratuitum indubie victum et pabulum extorquendo, gravia
damna intulerint. 3 Patet ex articulo 14-o quod comites populos castri sui
oppresserint. 4 Patet ex articulo 30-o quod aliqui ex optimatibus plura
officia in se attraxerint. 5 Patet ex articulo 16-o quod alii haereditarios
styrpi suae effecerint comitatus; patet denique ex articulo 23-o quod potentiores optimates
etiam legali iudicio condemnatos iustitiae vindicativae vi eripuerint. 6 At
patet una ex articuli 3-ii §-o 1. quod onerosis ejusmodi descensibus reges etiam ipsi nobiles
gravaverint. 7 Patet ex articulo 15-o et 22-o quod homines regii sylvas
nobilium per porcos, prata per equos depasci, segetes vero per canes venaticos conculcari
permiserint. 8 Patet ex articulo 4-o quod nobiles stabilita sub S. Stephano
libr. 2. cap. 5. et 36. disponendi de rebus suis facultate exuerint, bona non tantum capitali
sententia affectorum (horum enim bona e lege consvetudinaria in potestatem judicis
concedebant) sed etiam naturaliter decedentium occupaverint; imo ne viduis quidem dotem ex
iis exolverint articulo 12-o; patet etiam ex articulo 17-o quod bona per praedecessores reges
collata nobilibus via facti ademerint. 9 Patet denique ex articulo 2-o quod
nobiles absque ullo juris ordine ad civiles et criminales poenas condemnaverint.
10 Cum enim ad omnia haec imposterum non facienda rex se obstringat, tuto
statuere licet eadem usuvenisse. 11 Et cum in omnibus his oppressivis punctis
servientium tantum seu nobilium mentio fiat, pronum est existimare quod regum necdum tanta
potentia fuerit, ut eadem potentioribus optimatibus damna inferre sustinuerint.
3400
§ 15 Quam primam in scriptum redactam tenemus sub Andrea II constitutionis formam, hac
monarchico-aristocratica gubernii forma restauratur.
1 Quid itaque mirum si nobiles constituendae alicujus firmae constitutionis
desiderium incessit? 2 Et vero praeter inhibita omnia recensita aggravia,
decreto hoc legislativae principis potestati limites quoad ius tributa imperandi positi,
constitutumque fuit primum ne rex imposterum subditis nobilium ullum tributum, ullas
collectas imponere possit, articulo 3-o. 3 Deinde ne ab ipsis liberis
hominibus in privatorum terris residentibus aliud quam mardurinarum tributum, quod Colomannus
antiquato liberorum denariorum, cui inde a S. Stephani temporibus subjiciebantur, censu
induxerat, exigere possit, articulo 27-o. 4 Executiva etiam principis
potestas primum quoad collationem bonorum et officiorum ita restricta fuit ne haec exteris,
sed nobilibus tantum Hungaris conferre possit, articulo 11-o et 20-o. 5 Et
quia cameralibus, salinariis, et tricesimalibus officiis Judaei et Ismaelitae licet domestici
admoveri coeperant, ab eo quoque prohibitus fuit articulo 24. 6 Deinde in
cameralibus hic positus fuit limes ut rex depositoria, a quibus salem venderet, tantum in
confiniis erigere, in ipso vero regno nonnisi in Regécz et Szaboch tenere possit articulo 25,
quod utique liberam in ipso regno salis distractionem eotum fuisse ostendit.
7 Porro ne rex monetam alterius, quam, quae sub Bela III viguit, ligae cudere
possit, articulo 23-o. 8 Denique in militaribus quod, cum nobiles propriis
sumptibus militare teneantur, id rex ab ipsis nonnisi intra limites regni exigere possit,
articulo 7-o. 9 Iudicialis etiam regis potestas eo limitata fuit ut is motas
tantum ad amissionem capitis aut bonorum causas judicare possit, articulo 8. § 1-o; reliqua
vero iudiciorum forma articulis 5. 6. § et 9-o adumbratur. 10 Stabilitam hac
ratione constitutionem Hungari triplici praesidio muniverunt. 11 Primum, data
palatino et regem et status, si ab eadem derivarent, ad ejus observationem cogendi
authoritate. 12 Dein exacto a rege ejusque filiis de illa observanda
juramento (a). 13 Demum concessa primati regem, si eam infringerat,
excommunicandi potestate.
3402
14 (a) Andream II occasione inaugurationis sacramentum nuncupasse patet ex
ipso alterius ejusdem, quippe de 1231, decreti articulo 5-o, uti id uberius explicatur in
Vestigiis Diaetarum sub nota (a) pag. 104. 15 Ne quis tamen
dubio locus supersit, eruitur id diserte ex epistola Pontificis de 1235, ubi de Andrea
loquens ait: "Cum (...) in coronatione sua juraverit etiam jura regni sui et honorem coronae
illibata servare." 16 Et hinc tuto existimare licet quod antecessores etiam
Andreae II, quos pariter jurasse mox ostendemus, ad consimilem ferme formam sacramentum
nuncupaverint.
§ 16 Et Andreae II et Belae IV et Ludovici I et Mariae reginae decreta sunt verae
diaetales constitutiones.
1 Umbratiles homines, qui rerum usu destituti vetera ad solam verborum
superficiem diplomata exigere solent, tam hoc quam subsequum ejusdem Andreae, uti et Belae IV
decretum, ita et confirmationem Ludovici et Mariae e comitiis emanasse negant ideo, quod in
praefationibus ipsorum nec comitiorum nec regiae convocationis diserta mentio occurat, quodve
instrumenta haec formam potius diplomatis et privilegii praeseferre videantur.
2 Verum reputent illi improprium, qui in instrumentis aevi hujus viguit,
scribendi modum, expendant in praefationibus Andreae clausulam illam: "ipsi nobiles Nostri
(id est universi) Serenitatem Nostram instantiis multis pulsaverunt," in praefatione Belae IV
illam: "Quod nobiles Hungariae universi ad nos accedentes," in praef. Ludovici illam:
"praelatorum, baronum, nec non procerum, ac nobilium regni Nostri coetus et universitatis
idemptitas Nostrum regium conspectum adeundo," denique in praef. Mariae illam: "praelatorum,
baronum, nec non procerum ac nobilium regni Nostri coetus et universitatis idemptitas, missis
ad Nos nuntiis exhibuerunt Nobis". 3 Expendant, inquam, omnes has clausulas,
et videbunt nec universos tam vasti regni nobiles regias aures pulsare, nec reges accedere,
nec nuncios mittere potuisse, nisi praevie in comitiis congregatos.
3404
4 Ne vero seu forma diplomatis, seu id eos offendat quod in decretis istis
nulla factae per regem comitiorum convocationis memoria occurrat, legant ea, quae infra ad
decretum Alberti animadvertemus, et videbunt quod adhuc 1439. is quandoque in Hungaria
legislationis usus viguerit ut status sponte congregati leges conceperint et eas regi
praesentaverint, hi vero illas in formam diplomatis redactas, prout sibi oblatae fuerunt,
eadem felicitate ediderint, qua eas postea infringere solebant.
§ 17 Et haec non tum primum stabilita, sed tantum renovata fuit.
1 Ac haec quidem prima est, quam in scriptum redactam tenemus, regni
constitutio. 2 Cum tamen Andreas II se libertates a S. Stephano concessas
tantum renovare in praefatione profiteatur, constitutio haec jam sub S. Stephano stabilita,
nunc vero tantum renovata fuerit (a); constat enim quod tributorum objectum jam sub Colomanno
in comitiis pertractatum fuerit. (lib. III, cap. 45. 78. 79. 80. et 81). 3
Constat quod plurimae leges, quae ad securitatem proprietatis referuntur, velut circa liberam
de bonis suis disponendi facultatem, circa regulas successionis, circa dotes viduarum, et
quartam puellarum jam sub S. Stephano, S. Ladislao, et Colomanno in diaetis perlatae fuerint.
4 Constat quod jam sub iisdem regibus numerosae circa judiciorum formam in
comitiis editae sint constitutiones; constat denique quod longe ante Emericum, qui ante
Andream II regnavit, reges inaugurale deposuerint iuramentum (b).
5 (a) Vide in Vestigiis Diaetarum ad ingressum Decreti Belae
IV notam (c) pag. 135.
6 (b) Iam anno 1204. Pontifex ad Strigoniensem scribens ita loquitur:
"Recepturus ab ipso patre (nempe Emerico) filii sui (nempe Ladislai) vice corporaliter
iuramentum (...) sicut progenitores sui (...) impenderunt;" vide Vestigia
Diaetarum pag. 78; anno vero 1214. inter privilegia Strigoniensis archiepiscopi
Pontifex numerat: "praestatio quoque sacramentorum a 3406 regibus et reginis
Hungariae eorumque haeredibus." 7 Quod autem sacramentum hoc non ad
ecclesiasticas tantum immunitates, sed etiam ad jura regni directum fuerit, docuimus in nota
(a) ad §-um 15.
§ 18
1 Andreas II vix solutis anni 1222. comitiis debuit contraria eorum omnia,
quae in decreto hoc constituta sunt, egisse, cum in subsequo 1231. ejus decreto (a) omnia
haec totidem ferme verbis denuo prohibeantur. 2 Immo nova eum insuper
cumulasse aggravia docet articulus 28, e quo patet quod subditos privatorum ad praestandas ad
aedificia, ad hortos regios operas, et ad indagines, quae indubie venationi tantum
deserviebant, secandas coegerit; docet etiam articulus 29-us quod inducta licet contra
primitivum institutum vicesimae e clericali decima partis exactione non contentus, amplius
etiam exigere incoeperit; docet articulus 6-us quod inusitatum antea tributi genus, lucrum
camerae induxerit; docet denique articulus 33-us quod tributi marturinarum nomine stabiliti
quantitatem augere et competentem inde etiam domino terrestri tertiam partem sibi arrogare
debuerit (b). 3 Decretum hoc jam nec palatinalis inspectionis nec Andreae de
libera resistentia clausula praesidio fulcitur; penes solum regis filiorumque suorum
juramentum et intentatam excommunicationis poenam subsistit.
4 (a) Vide decretum hoc in Vestigiis Diaetalium Actorum pag.
134. et sequentibus.
5 (b) Denariorum, qui a liberis, sed non nobilibus exigebantur, duas partes
regi, tertiam domino terrestri competiisse e fundationalibus S. Stephani, quas pro abbatia
Pecsváradiensi edidit, quasve Koller in Historia Episcopatus Quinqueecclesiensis
protulit, apparet; cum enim ibi dicatur: "insuper et liberorum denariorum tertiam partem,
quam ex advenis in terra ecclesiae habitandis debentur, ad calceamenta fratrum concessimus,"
apparet quod S. rex competentem jure dominii terrestralis tertiam fratribus 3408
contulerit, reliquas duas tertias ad jus regium spectantes sibi reservaverit.
6 Cum Colomannus liberis denariis marturinarum tributum substituerit, harum
depensio quod idem jus subiverit, docet ipse, de quo sermo est, articulus 33-us; verum debuit
Andreas partitionem hanc excedere. 7 Vide in Vestigiis Diaetarum
ad hunc articulum notam (c) pag. 120.
§ 19 Sub Bela IV eadem conservatur.
1 Quod Bela IV decretum Andreae de 1222. adhuc qua junior rex
confirmaverit, constat. 2 Quod inaugurale insuper occasione coronationis
sacramentum dixerit, admodum probabile est. 3 Attamen quod eadem occasione
inaugurale etiam ediderit diploma, non constat. 4 Decretum certe Andreae II
eum occasione coronationis iuramento non firmasse inde apparet, quod primo post 31 annum
consimile illi ediderit, et ne huic quidem ullam Andreani decreti vel mentionem injecerit.
5 Cum Bela decreto hoc non omnia, quae in decreto Andreae II continentur,
constitutionis capita recenseat, probabili indicio est quod ille iis tantum contravenerit,
quae hic renovantur. 6 In particulari, praeter sublata per Andreanum decretum
aggravia, sub Bela IV haec de novo emersisse apparet quod regii homines multas nobilium, et
hi vicissim populorum regiorum terras occupaverint, quae reciproce restituendae ordinantur
articulo 2-o et 5-o. 7 Quod rex seu domi, seu in exercitu deficientium bona
via facti occupaverit; id enim articulis 6-o et 9-o prohibetur. 8 Caeterum
hoc quoque decretum nullo iterum alio quam regis filiorumque suorum juramenti, tum intentatae
anathematis poenae praesidio fulcitum fuit. 9 Vel ex ipso tamen decreti hujus
tenore, tum quod Belam comitia saepius celebrasse in Vestigiis Diaetarum evictum
sit, sub hoc eandem, quam sub Andreae II explicuimus, constitutionem viguisse satis apparet.
10> (a) Ex articulo 5-o decreti de 1231. <11 Vide in
Vestigiis Diaetarum notam (a) ad hunc articulum pag. 104.
3410
§ 20 Uti et sub Stephano V, Ladislao Chuno, et Andrea III.
1 Stephanum V, Ladislaum Chunum, et Andream III inaugurale dixisse
sacramentum nullum quidem hactenus diplomaticum vestigium eruimus; quod tamen Andreas III
inaugurale diploma ediderit, e recens protracto Vladislai I diplomate satis apparet, quo
hujus de 1298. decretum per extensum transumit et confirmat. 2 Cum Hungari
retinendi prisci moris [ERROR: no reftable :]
20.2 moris: mores B
semper admodum tenaces fuerint, forte ab exemplo regis hujus argui potest reliquos
etiam ejus praedecessores inauguralia diplomata edidisse, sicut vicissim, cum aliquot ejus
praedecessores inaugurale nuncupasse sacramentum superius ostensum sit, hos etiam postremos
tres primae periodi reges id praestitisse vix dubio locus videtur.
3 Comitia
certe eos praeter Stephanum V, qui biennio tantum regnavit, identidem celebrasse, adeoque
avitam constitutionem haud mutasse, jam in
Vestigiis Diaetarum ostensum est.
§ 21 Primus constitutionis naevus: ordo regiae successionis nuspiam pragmatice
stabilitus.
1 Iuvat jam totam hanc periodum sub unum obtutum collocare.
2 Delata in abstracto per primitivum pactum domui Arpadianae successio tota
haec epocha nuspiam determinata fuit; cum plerique scriptores nostri lectores in contrariam
sententiam obtorto, ut ajunt, collo pertrahere conentur, libet id per specifica facta
illustrare.
4 Bona primorum ducum sorte evenit quod singulus eorum tamdiu vixerit donec
primogenitus ejus adolevit. 5 Pronum itaque iis fuit nationem eo pertrahere
ut primogenitum se adhuc vivis pro successore agnoscat. 6 Verum non est haec
characteristica stabilitae primogeniturae nota; hac enim arte parentes etiam in regnis, ubi
libertas electionis maxime vigebat, usos fuisse constat; res haec ab iis casibus metienda
venit quando 3412 rex, aut nullam, aut minorennem, aut plures etiam adultas
masculas proles reliquit.
7 Primus casus, dum nempe rex nullum reliquit filium, statim post funus S.
Stephani se evolvit. 8 Si primogeniturae ordo jam stabilitus fuisset, huic
Andreas I succedere debuisset. 9 Regnavit vero Petrus, qui ex Arpadiana
styrpe per masculum ne descendebat quidem. 10 Ut vim exempli hujus elevent,
alii id matris suae Giselae artibus perfectum fuisse, alii id inde evenisse dicunt, quod
metuerunt proceres ne sub Andrea in Christianis sacris necdum satis firmato, religio pessum
eat. 11 Verum si primogeniturae ordo pragmatice stabilitus fuisset, apud
armatam, ut tunc erant Hungari, gentem potentia matris regis nunquam eo assurgere potuisset
ut eam in primo statim successionis casu evertat. 12 Metus perdendae
religionis ad solos episcopos et aliquot fortasse optimates poterat pertinere.
13 Ipsum nationis corpus aliter sensisse ex iis, quae post ea sub Andreae I
in excidium religionis acta sunt, satis apparet.
14 Andreas I ne exauctorato quidem Petro ad avitum solium pertingere
potuit, verum admotus ei fuit Aba, qui Arpadianam domum tantum per uxorem contingebat.
15 Ut hujus exempli vim effugiant, adversarii Abam tantum exercitus ducem
contra Petrum creatum, regiam potestatem inique arripuisse contendunt. 16 Sed
frustra, quando vetustissimi et temporibus illis proximi scriptores eum regem dictum fuisse
agnoscunt (a).
17 Secundus casus, minorennis nempe filii, jam sub Andrea I se evolvit.
18 Huic enim, si primogeniturae ordo stabilitus fuisset, filius Salomon
continuo succedere debuisset, sed cum minorennis adeoque regnando adhuc incapax fuerit, rerum
potitus est Bela I, Andreae I frater. 19 Hic iterum id peculiari per Andream,
antequam adhuc filium sustulisset, cum Bela inito pacto evenisse dicunt. 20
Verum stabilito semel successionis ordine, non est amplius in regis potestate eum per privata
pacta cum fraude tertii immutare, et Andream ipsum pactum hoc postea armis, sed necquidquam
rescindere voluisse constat, nulla certe alia de causa quam quod Hungari maluerint a rege jam
maturo gubernari (b).
3414
21 Delato semel Belae I regno, juxta primogeniturae ordinem eidem filius
Geyza I succedere debuisset, sed quis interea Salomon adoleverat, placuit ad hunc, adeoque
Andreae lineam redire. 22 Dicunt hic iterum Geyzam Salomoni regnum sponte
cessisse. 23 Verum quod cessionem hanc praesens cum valido exercitu, qui a
partibus Salomonis stabat, Henricus IV imperator expresserit, et aevi ejus monumenta et, quae
postea inter fratres hos subsecuta sunt, civilia bella satis remonstrant, quae non secus quam
deturbato e solis Salomone defervescere potuerunt (c).
24 Geyzae I jam anno 1075. superstites fuisse filios, anno vero 1077. eum
fatis cessisse constat. 25 Nisi hi intra hoc biennium obiverunt, ad horum
natu maximum juxta primogeniturae ordinem regnum devolvi debuisset. 26
Regnavit tamen frater Geyzae S. Ladislaus, et quidem, ut patriae chronica diserte habent, a
statibus electus; quod utique stabilito semel successionis ordine locum habere non potest
(d).
27 Tandem post 100 a suscepto per S. Stephanum regimine annos primus patri
suo immediate successit Colomannus, huic vero filius ejus Stephanus II. 28
Hoc improli decedente, cum Borichium Colomanni filium ex adulterio natum fuisse nunquam jure
evictum fuerit, si fixus fuisset successionis ordo, hic, uti complures e natione
contendebant, regno admoveri debebat. 29 Visum est potius Belae II, etsi
caeco, Lamperti, S. Ladislai fratris, ex filio Almo nepoti regnum deferre.
30> Huic iterum filius Geyza II immediate successit. <31 Sub
hoc tertius, nempe dum rex plures jam adultos filios reliquit, casus se evolvit.
32 De principio quidem primogenito Geyzae Stephano III fasces delatae
fuerunt. 33 Verum dum postea imperator Emanuel pro ejus tertiogenito Stephano
urgeret, status et primogenitum exauctorarunt, et neglecto secundogenito Ladislao,
tertiogenitum, Stephanum nempe IV, regem proclamarunt. 34 Verum quidem est id
status terrore exercitus, quem imperator Emanuel adduxerat, permotos fecisse.
35 Verum si pragmatice defixus fuisset succesionis ordo, non potuisset
Emanuel ambitiosis suis consiliis illud obtinere quasi receptum esset apud Hungaros illud
institutum, ut non filiis, sed fratribus regis successio deferatur. 36
Quamvis enim axioma hoc per Hungaros nunquam adoptatum fuerit, ex iis tamen, quae jam dicta
sunt, satis apparet quod decedente, relicto 3416 minorenni adeoque gubernii adhuc
incapace filio, rege Hungari maturum jam regis fratrem plus vice semplici in regem
adoptaverint.
37 Omnibus tribus his fratribus sine sobole emortuis, redivit quidem regnum
juxta primogeniturae ordinem ad Belam III, Geyzae II quartogenitum, verum inter hunc etiam,
et juniorem ejus fratrem Guitardum, seu Arpadum studia nationis adeo distracta fuere, ut
civili bello, quod Belae III feliciter cessit, decerni debuerit uter imperaret.
38 Belae III primogenitus Emericus pacate quidem successit, sed hic, ut
securum se efficiat de primogeniti sui Ladislai successione, veterem se adhuc vivo filium
coronandi artem resumpsit.
39 Ladislao in infantia sublato successit quidem ex ordine primogeniturae
Andreas II, Emerici frater. 40 Verum et hic ad firmandam primogeniti sui
Belae IV successionem eum se vivo fecit coronari. 41 Et tamen ne hoc quidem
obstante cum subinde alienum erga hunc animum contraxisset, de nascituro e posteriori sua
conjuge filio cum Belae IV fraude solio admovendo consilia agitabat, cum eum mors oppressit,
adeo principia successionis regiae fluctuabant.
42 Bela IV primogenitum Stephanum V perinde se vivo corona redimiri
procuravit, huic vero primogenitus Ladislaus IV ex ordine successit.
43 Verum hoc improli decedente Andreae III, Andreae II e posthumo suo filio
Stephano nepoti, quem ex geniturae ordine successio reipsa respiciebat, eam contravertit
Carolus Martellus eo unice nomine, quod is propiore gradu, licet per foemineum tantum sexum,
Arpadianam domum contingat; erat enim Mariae, Stephani V filiae, ex Carolo Siciliae rege
filius. 44 E quo apparet ne id quidem satis exploratum fuisse an remotior
masculus proximiorem sexum foemineum excludat.
45 Frustra itaque sunt omnes illae, quas patroni contrariae sententiae e
diversis diplomatibus sollicite conquisiverunt, primogeniturae ordinem praedicantes
clausulae; quis enim prohibebit reges ne clausulas infundatis licet praetensionibus suis
faventes propriis diplomatibus inserant? 46 Res ipsa eventuumque vices et
factorum series indagari debet.
3418
47 Haec autem aperte ostendunt in secundo, tertio et ultimo periodi hujus
rege vel id in quaestionem vocatum fuisse, an masculo prae foemineo sexu ius competat
successionis; ostendunt post 100 ab aditu per S. Stephanum regimine annos primum patri suo
immediate successisse Colomannum; ostendunt neglecto minorenni Andreae I filio Salomone
fratres ejus primum Geyzam I, tum S. Ladislaum paene invitos electos fuisse; ostendunt Belae
I non filium ejus Geyzam I, sed Salomonem fraternalem suffectum fuisse; ostendunt juniorem
licet fratrem Guitardum Belae III regnum eripere voluisse; Stephanum vero IV aeque minorennem
natu primogenito Stephano III reipsa etiam eripuisse. 48 Ostendunt denique
ipsum Andream II coronato licet jam primogenito Bela IV regnum in nasciturum primo e
posteriori consorte filium transferre voluisse, adeoque delata tantum in abstracto domui
Arpadianae successione circa hujus ordinem nulla fixa principia viguisse satis apparet.
49 Id quod aliorum etiam, qui Europaea regna condidere, barbarorum, Francorum
in Italia, Nordmanorum in Anglia, Visigothorum in Hispania, et Longobardorum in Italia
exempla satis ostendunt.
50 (a) Simon de Keza: "Principes et nobiles Hungariae episcoporum
consilio... Abam sororium S. Stephani super se regem praefecerunt;" Archid. de Guerche:
"duces, episcopi, comites... Samuelem ducem regem dicunt."
51 (b) Thuroczius part. 2, cap. 44-o: "Quia vero carnalis amor et
consanguinitatis affectio solet impedire veritatem... vicit filialis amor in Andrea, et rupto
foedere... filium suum Salomonem infantulum adhuc V annorum super totam Hungariam in regem
fecit inungi et coronari." 52 En veram causam quare non multo post potior
nationis pars Belae I contra Andream adhaesit!
3420
53 (c) Lege illa in Prayo, Palma et aliis.
54 (d) Chronicon Thuroczii parte 2, cap. 56-o: "convenit
universa multitudo nobilium Hungariae ad (...) Ladislaum, et eum communi sensu parili voto,
consona voluntate ad suscipienda regni gubernacula concorditer elegerunt.”
§ 22 Alter constitutionis defectus: usus partiendi cum fratribus et primogenitis regum
regni.
1 Maximam tamen internae regni perturbationi ansam dedit infelix Andreae I
partiendi cum fratre suo regni exemplum. 2 Id enim ipsum statim Andream
civili cum fratre suo bello involvit.
3 Hoc exemplo permotus Geyza I a fratruele suo Salomone rege tertiam regni
partem perinde extorsit, perindeque in civile cum eodem bellum prolapsus est.
4 Unicus cum S. Ladislao regnum hactenus divisit frater ejus Lampertus quin
civile exinde bellum consecutus sit.
5 S. Ladislaus Almo, e fratre suo Lamperto nepoti, non jam tertiam regni
partem sed Sclavoniae, quam recens conquisiverat, ducatum cessit. 6 Verum
Colomannus postea hunc recipere tertiamque regni partem eidem concedere maluit, nec multo
post in civile cum eodem bellum incidit.
3422
7 Ut id Geyza II antevertat, fratri suo Ladislao Bosniae, Stephano Syrmii
ducatum concessit. 8 Sed et hic Geyzam frequenti civili bello impetiit.
9 Bela III, ut paria inter filios suos dissidia antevertat, Emericum filium
ex asse haeredem scripsit, Andreae postea II dynastias tantum aliquot ultimis tabulis
reliquit. 10> Ast incassum. <11 Andreas enim tamdiu fratrem
armis impetiit, dum demum provincias Illyrici ab eo extorqueret.
12 Andreas II secundogenito Colomanno primum Galliciae, tum Illyricarum
provinciarum ducatum tribuit, et ab hoc quidem nullas perpessus est molestias.
13 Verum cum primogenito Bela IV, quem se vivo coronari fecerat quive hoc
nomine junior rex appellari coeperat, continuas, quamvis ad apertum bellum non perductas,
discordias habuit.
14 Bela IV Stephano primogenito Styriae recens occupatae ducatum cesserat.
15 Verum cum hunc subinde per pacis tabulas Friderico restituere debuerit,
nullum autem filio aequivalens praestare voluerit, hic patrem non jam ad tertiam, sed ad
dimidiam regni partem sibi cedendam coegit. 16 Ita editum semel inter fratres
partiendi regni exemplum effecit ut idem postea non tantum fratrueles, sed et primogeniti
regum assectarentur, id quod Hungariam decem funestis civilibus bellis involvit.
§ 23 Solemnia coronationis omnes epochae hujus reges subiverunt.
1 Singulum epochae hujus regem coronationis solemnia mox cum aditu regni
subivisse extra dubium versatur (a). 2 Tantum Geyzae I coronatio uno, S.
Ladislai triennio integro dilata fuit (b). 3 Neque tamen circumscriptam
interea fuisse horum regum authoritatem uspiam comperimus, ut adeo institutum illud, quod rex
ante coronationem iura majestatica exercere non possit, hac adhuc aetate necdum viguisse
appareat.
3424
Eorum, qui vivo patre coronati sunt, aliqui post aditum regnum coronationem repetierunt,
alii non.
4 Caeterum septem hac epocha reges vivis adhuc patribus coronati fuere.
5 Ex his Salomon, Colomannus, et Bela IV, dum regnum adirent, coronationem
repetierunt. 6 Stephanus e contra II, Bela II, Emericus et Stephanus V non
repetierunt. 7 Ut adeo nihil fixi hoc in genere per constitutionem regni
stabilitum fuisse appareat.
De inaugurali iuramento non ita est expeditum.
8 Inaugurale iuramentum jam Salomonem regem nuncupasse probabile admodum
videtur (c). 9 Adminus ante Emericum id in usu fuisse jam superius
docuimus.
Vestigium capitulationis hactenus primum de Andrea III erutum est.
10 E contra capitulationem, seu inaugurale diploma, usque Andream III non
viguisse jam e decursu operis apparuit.
Exempla coronatarum et in consortium imperii adscitarum reginarum.
11 Coronatae reginae duo tantum tota hac epocha exempla prostarit.
12 Unum in Gisela, S. Stephani (d), aliud in Elisabetha, Stephani V consorte
(e).
13 Totidem adscitarum in consortium imperii reginarum exempla hac epocha
tenemus, nempe Saroltae a Geyza duce (f) et Giselae a S-to Stephano (g).
Fratres et primogeniti regum, quibus pars aliqua regni obvenit, in consortium imperii
non adsciscebantur.
14 Fratres regum, quibus tertia pars regni obtigit, non assumebantur in
societatem regni, verum ducatum suum aut provinciam proprio jure gubernabant.
15 Ita etiam primogeniti regum, qui vivo patre coronati fuere, etsi jam
adolevissent junioresque reges compellarentur, communionem imperii eo ipso non
consequebantur. 16 De solo Colomanno per S. Ladislaum in consortium regni
adscito hactenus vestigium prostat. 17 Reliqui, uti Bela IV, Stephanus V,
tertiam regni partem aut provinciam propriis auspiciis administrabant, propriam tenebant
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [
1790]:
Operum omnium tomus III, versio electronica, Verborum 71764, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [
numerus verborum] [
skrl-3.xml].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.