Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
populum Slavicum efficiunt, ac ex his quidem nunc unica jam Croatia Hungariae
superest, in hac autem nullus prorsus Hungaricae linguae, non tantum
apud Plebem, sed ne quidem apud honoratiores usus existit; his Hungaricam
uno ictu obtrudere gravius foret, quam Gallicam et Italicam: harum
enim pluribus e Nobilitate et Clero Copia est. Id autem inde evenit, quia
Gallica et Italica jam dudum sunt linguae eruditae; Hungarica ne hodiedum quidem eo provecta est. Adhuc in transferendis tantum melioribus Obvertitur quidem Croatas eadem facilitate majori autem emolumento
linguam Hungaricam condiscere posse, qua alias peregrinas condidicerunt. Verum
non hac lege Hungaros inter et Croatas societas coaluit, aequanimius tunc
ipsi Hungari cogitabant, Una Generatione opus foret, ut omnes, qui de reliquo necessariis ad
Et adhuc de Croatia tantum sermo vertitur. Quid si insuper respiciamus Bosniam, Serviam, Bulgariam, Valachiam, Moldaviam, Galliciam, Lodomeriam, quae omnes a Populis Slavici labii habitantur; quae omnes sub Instituto pertractandorum lingua Latina publicorum negotiorum principio cum Hungaria coaluerunt: quas omnes Hungariae postliminio reapplicari constans et commune omnium votum semper fuit. De Gallicia actu in casu versamur, proponatur illi: eam non secus quam si linguam Hungaricam in pertractatione publicorum negotiorum adoptaverit, Hungariae reapplicari possit; et videbimus, eam ipsam potius unionem deprecaturam, quam conditionem hanc amplexuram esse.
Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.