Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 35 --

Quod si Institutum hoc ad successorem primo moderni Regis referatur, nemo jam inficiari potest, quod constitutio haec eo ipso non jam decretoria sed tantum praeparatoria evadat: deinde tribuamus hoc nobis, quod Coronae Princeps reipsa aliquod in condiscenda Hungarica Lingua Studium, tempusque collocabit, idem tamen periculum Regno semper imminebit. Inter tot enim, quibus Coronae Princeps distrahitur Regiae suae Institutionis curas, rem certe magnam praestabit, si molestum hunc laborem eo provexerit, ut loquentes intelligere, communesque sermones miscere possit; ut rem eo perducat, ut graves, exquisitisque cum verbis, tum sententiis refertas Repraesentationes intelligat, id ne praetendi quidem potest. Aetatem enim hominis, aut intensum plurium annorum huic unice Idiomati impendendum laborem, id requirit, quod a Coronae Principe nec peti, nec sperari potest; adeoque eadem semper Interpretis necessitas, eadem pericula subsistent;

Ipsum Regnum Hungariae, separatim ab adnexis Provinciis consideratum quod attinet: nemo inficiari potest, nullum esse in Europa Regnum, in quo tot tamque diversa Idiomata vigeant. Si calculus ineatur eorum, qui diversa ab Hungaris Lingua utuntur, facile apparebit, usum Hungaricae Linguae in ipsa Hungaria ne tertia quidem populi parti esse familiarem. Ipsa proinde ratio non admittit, ut ignotum Idioma longe majori populi parti uno ictu obtrudatur. Verum Populum hac in re in nullam venire posse considerationem obvertitur. Indulgeamus id de rusticis, qui alioquin ipsum etiam latinum Idioma ignorant; assumamus tantum in censum Civitates, et Comitatus, et apparebit, eandem quoad hos ipsos stare proportionem. Tunc enim linguae Hungaricae usus non jam cum Slavica, aut Germanica, sed cum Latina contendi debet. Connumerentur in omnibus Comitatibus, et Civitatibus illi, qui ad gravissimas etiam publicas expeditiones Latino Idiomate conficiendas prompti sunt, cum iis, qui idem in Hungarica Lingua, praestare se paratos non tam dicunt, quam reipsa etiam capaces sunt; et apparebit, hos ne tertiam quidem partem, relate ad illos efficere; algebunt certe, sudabuntque multi ex iis ipsis, qui instantaneam linguae Hungaricae Introductionem summa contentione sustinent, si ipsis gravior aliquis labor Hungarice perficiendus offeratur, et opus, quod latine intra horam absoluturi erant, in duas, tresve horas extrahent; non sufficit enim ad hoc contracta ex quotidiano usu sensa sua exprimendi facilitas, non popularis illa eloquentia; necessum insuper est, ut multum in optimis Hungaricis Scriptoribus versandis, studium, tempusque quis collocarit; ut omnes abstrusos, et exquisitos, qui in objectis publicis innumeri ferme occurrunt Terminos in succum et sanguinem suum converterit; denique ut illam scribendi energiam, quam in Latino Idiomate e Scriptoribus Classicis haurire pronum, e Hungaricis non ita expeditum est, sibi compararit, ad hoc, ut graviores expeditiones publicas prompte adparare possit. Non interest autem Reipublicae, ut cursus negotiorum publicorum vel hoc nomine adhaereat; itaque sicut in aliis Regnis, ubi unicum toti populo commune est Idioma, vernaculam linguam etiam in negotiorum publicorum pertractatione inducere, et pronum et utile fuit, ita a contrario in Hungaria id perfici, nec Reipublicae utilitas, nec Res ipsa admittit.

Quid si insuper Hungaria relate ad adnexas Provincias consideretur, hae omnes non tantum diverso Idiomate utuntur, sed et distinctum

Vade retro

Vade porro


Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.