Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PR27 --

reliquisque sideribus splendescere in caelo, et dies mensesque stato ortu obituque distinguere. Homines item primi, nimirum Titanes, quos antiquitus creatos lateque terram inhabitasse fortissimos audierat Hesiodus, uti et bruta ex eadem telluris caelique coniunctione, quod simul, opinor, cum iis exstiterint, prodiisse finguntur. Vides haec perbelle quadrare omnia ad singulas mundi partes, et ad hanc omnem rerum creatarum efficiendam seriem. Quid vero ille Hesiodi Saturnus falcifer, eiusque iussu matris telluris in Caelum patrem saevitia? Graecis Chronos, qui Latinis Saturnus, tempus est. Nonne autem homines, et terram habere generandi vim, et caeli irrigatione et calore indigere, et curam praeterea adhibendam in colendis arvis, ferroque proscindendis, usu processuque temporis didicerunt? Nonne solum maria fluviosque, quum iam alia nova fieri desiissent, iidem maximam sibi ad vitam victumque utilitatem conferre coegerunt? Hoc illae e caeli foedo vulnere guttae sanguineae in terram decidentes ac coalescentes, et illa in mari spuma concrescens vitaque praedita, quae Venus est appellata, significabant: quocumque enim apta inciderant semina, uberrimae foecunditatis

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.