Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PR26 --

ab ea parte, quam primam proposui. Mundum hunc, qualem nunc intuemur, non fuisse aeternum, Hesiodum legenti patet: sed nulla opificis dei in eius constructione seu constitutione ab eodem fit mentio. A quo igitur ipsa materies seu rerum principia exstiterunt? A deo certe, quem quum non omnino neget Hesiodus, potius supponere dicendus est; ita enim vetus ferebat traditio. A celebri autem Chao, ut ceteri omnes theogoniarum scriptores, initium facit, terramque ubi nominavit, tartarumque et amorem, erebi atque noctis e Chao, rursumque aetheris dieique ex nocte atque erebo generationes auspicatur. Tellus rite iam efformata ac ab aere segregata caelum produxisse, id est aspectui hominum exhibuisse, dicitur, quumque eadem in quaque sui parte non est aequabilis atque plana, hinc iure montes et valles genuisse fertur, ingentemque vim aquarum, quae sparsae erant prius per omnem terrarum faciem cumque rebus ceteris confusae, in maximas fecit defluere cavitates velutique crateres, unde maria ab eadem generata affirmantur, eque illis flumina fontesque varii. Hisce ita digestis rebus ordinatisque coeperunt et venti aera perflare, et ipse sol cum luna

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.