HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA247 --
Hasta simul, fulva simul ipsum sternit arena.,
Continuo currumque agilem biiugosque volucres
Adduxere olli famuli Terrorque Pavorque;
Atque ubi sublimem curru imposuere, iugales
415 Impulerunt loris, petiere et limen Olympi.
At satus Alcmena, soboles et fortis Iphiclei
Victores Cycno exuto spoliisque potiti
Longe abeunt; dumque alta petunt Trachinia cursu
Moenia, caeruleo Pallas circumdata nimbo
420 Aethera iam subiit, caeloque ingressa resedit.
Cycnum autem Ceyx, corpusque exsangue sepulcro
Reddidit, adcitis, late vicina colebant
Oppida finitimi quicumque et Iolcon et Anthen,
Myrmidonumque sacras arces, Arnenque, Helicenque
412 Continuo currumque agilem
etc.
Aurigae Martis Terror et Pavor, quod hostibus iniecti eosdem facile in fugam
convertunt. De his vide Theog.
418 ... dumque alta petunt Trachinia
etc. Herculem et Iolaum Trachinem quidem divertisse dicit Hesiodus, non
vero dicit Ceycem petiisse; quare desinat mirari Clericus, quomodo Hercules
occiso genero ad socerum ivisse ab Hesiodo fingatur. Quod si etiam ad Ceycem
ivisse diceretur, honestam caedis excusationem Hercules habuisset; quod et
illatam vim propulsasset, et iniurias a Cycno Apollini illatas suadente Pallade
vindicasset.
421 Cycnum autem
etc. Sepulcrum
exsequiaeque Cycno hominum concursu maximo a Ceyce adornantur.
424 Myrmidonumque
etc. Nomina urbium
paullo immutata ab iis, quarum superius poeta meminit.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|