HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA240 --
Salvete, o Lyncei proles clarissima: vobis
Iupiter ille poli rector nunc sternere Cycnum,
Exuere et stratum fulgentibus adnuit armis.
275 Verum age tu memori, quod dicam, in mente repone,
Alcida: postquam Cycnum spoliaveris aura,
Intactum tellure sine ipsum atque arma iacere;
Namque aderit Mavors. tu qua se parte videndum
Obiiciet clypei nudatus tegmine, in illum
280 Tende simul validis iaculatam viribus hastam
Retrorsum simul ipse pedem refer: haud etenim fas
Aut arma eripere, aut biiugos abducere Martis.
Sic fata, insiliit curru: victoria divae
In manibus, sequitur multa quam gloria laude.
285 Tunc auriga Iovi carus clamore iugales
Horrendo increpuit minitans. novere minantem
Alipedes, rapiuntque rotas, celerantque per arva;
Addit et ipsa citis magnas dea caerula vires
272 Salvete, o Lyncei
etc. Abantis
pater fuit Lynceus, Abas Acrisii, Acrisius Danaes, Danae mater Persei, Perseus
pater Alcaei, Alcaeus Amphitryonis, Amphitryon vero Herculis et Iphicli, cuius
filius Iolaus.
278 ... tu qua se parte videndum
etc.
Mars et Pallas ambo pugnarum praesides, sed plerumque adversi a poetis
finguntur: ille enim furore, haec sapientia regitur. Porro sic eadem Dea et
Diomedem in Iliade in Martem
incitat.
283 ... victoria divae
etc. Nam cui
Pallas auxiliatur, victor evadat necesse est.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|