Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PR18 --

dicitur, complebunt, initiumque dabunt imperii Diogneti. Hoc vero anno eadem Oxoniensia monumenta unum ex duodecim perpetuis Archontibus Diognetum signant nec Corsinio dissentiente. Fixum ergo ratumque maneat, Homerum ante Christum vixisse, ut supra diximus, annis DccccvI et Diogneti primo. Iam vero in his ipsis Oxon. marmoribus Hesiodi etiam, cuius gratia haec omnis a nobis instituta ratio est, aetatem habemus. Ita enim illa adnotant: Ex Qvo TEMPORE HESIODVS POETA VIXIT, ANNI DLXX.... Athenis Imperante .... Reliqua invidit vetustas, quae notas abolevit. Sed quidquid desit, non pauciores esse possunt a marmorum conscriptore ad Hesiodum, quam anni saltem sexcenti et septuaginta. Hinc Hesiodus annis ante Homerum ad minimum viginti septem mortuus esse intelligitur, Megaclis nempe imperii tertio. Haec propterea assignanda Hesiodo nostro aetas est, quam verae proximam etiam Harduinus agnoscit, statuamusque oportet antiquiorem fuisse Homero hunc poetam, utpote qui annis ante Ch. DccccxxxII vixerit: quibus si alii adiungantur MDicclxxxii quum haec scribimus, erunt nos et illum inter MMdccxv anni. Quare non sine ratione et ab

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.