Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PR17 --

Olimpiadis centesimae quintae, idest annis ante Christum Ccclv . Ergo marmorum scriptor ante Christum annis Cclxiii , et Homerus iDccccvI pariter ante Christum vixit, quamvis Petavius, qui haec marmora videre non potuit, eum dicat floruisse annis ante Ch. circiter M, et Harduinus (1) vero propius Dccccxx . Quod discrimen profecto tenue est in tanta temporum antiquitate, praesertim si animadvertamus, et illam particulam circiter a Petavio appositam, et ab eodem annum duodecimum imperii Megaclis assignari ad dccccvi annum ante Christum, quo tempore iuxta marmorum consignatorem Diognetus Athenis imperabat. Hinc Petavium inter et graecum Chronologum annorum decem et octo spatium discrepat: nam inter Diognetum et Creontem anni a Petavio ducenti quinque numerantur; contra a graeco Scriptore viginti duo et ducenti. Verum quum Petavius anno ante Ch. dccccvi , quod tempus a nobis Homeri aevo iam est tributum, annum duodecimum notet Megaclis, si alii anni decem et octo addantur, integrum Megaclis imperium, quod triginta annorum fuisse

(1) In Adnot. ad hist. Plinii.

i



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.