Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA226 --


Ara relucebat Cycni venientis ab aere,
15 Iactabantque oculi flammae iubar acre. quis olli
Obvius armato contra se impune tulisset,
Ni validus bello Alcides, Iolaus et acer,
Queis invicti animi, fortique ingentia tergo
Brachia, et indomitae stabant in corpore vires?
20 Ac prior Alcides tum sic affatus amicum est:
O Iolae, mihi ante alios carissime, magnos
In superos, alti premitur queis limen Olympi,
Peccavit pater Amphitryon, quum venit ad arces
Thebarum linquens Tirynthia moenia, postquam
25 Irascens in caede boum Electryona peremit,
Atque adiit Creonta atque Eniochen formosam.
A quibus hospitio exceptus, quae munera cumque
Supplicibus fas iusque sinunt concedier ultro,
Multa tulit, claroque super donatus honore
30 Vixit ibi cara cum coniuge. mox ubi tempus
Advenit, vitae in superas prodivimus auras
Nec simili ingenio nec eodem robore creti

17 Iolaus et acer etc. Iphicli filius, et Herculis auriga hac in pugna.

23 Peccavit pater etc. Amphitryon occiso Electryone exsul venit Thebas cum Alcmena: a qua urbe profectus cum exercitu vicit Taphios et Teleboos. Quo tempore Iupiter concubuit cum Alcmena, Herculemque generavit. Idcirco Iphiclo fratre melior Hercules; ille Amphitryonis, hic Iovis filius. De hac re tota lege Mythologiam Bannierii pag. 267 et Deninam lib. I cap. VI Hist. Graec.



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.