Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA223 --


Sic animo fixum: promissi numina testes
Adfuerant, quorum veritus contemnere numen
Maturabat opus, quod Iupiter ipse probarat.
Ergo illum studio pugnae succensa iuventus
Omnis equum domitrix sequitur Boeotia, et omnes
Certatim Locrique viro se adiungere gaudent
Phocensesque una: una tantas dux ipse catervas
Laetus agit, mediisque ardens exsultat in armis.
At pater ille hominum divumque aeterna potestas
Secum aliam tacito volvit sub pectore curam
Progeniemque parat, possit quae vincere Martem.
Id meditans celansque dolos discedit Olympo,
Furtaque nocturnus veneris molitur. ad altum
Iamque Typhaonium, iam Phicion alite cursu
Celsus abit, residensque opera admiranda volutat.
Nec mora fit: captus nymphae Mideatidis igne
Concubuit furtim votoque potitus amato est,
Amphitryon qua nocte redux victricia bello
Arma domum referens devicto venit ab hoste.
Non famulos prius ille suos, non visere gaudet
Pastores, quam nota adeat penetralia nymphae:
Tantus amor cupido gliscit sub pectore regis!
Ac veluti saevo qui longi elapsus ab aestu
Convaluit morbi, captiva aut vincula fugit;
Sic alacer laetusque animi iam marte solutus
Intulit optato longum vestigia tecto

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.